BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

M. Fabius Quintilianus

ca. 35 - ca. 100 p. Chr. n.

 

Institutionis oratoriae

libri duodecim

 

Epistola dedicatoria

 

___________________________________________________________

 

 

 

<Ad Tryphonem>

 

[1] M. Fabius Quintilianus Tryphoni suo salutem.

Efflagitasti cotidiano conuicio ut libros quos ad Marcellum meum de institutione oratoria scripseram iam emittere inciperem. Nam ipse eos nondum opinabar satis maturuisse, quibus componendis, ut scis, paulo plus quam biennium tot alioqui negotiis districtus inpendi: quod tempus non tam stilo quam inquisitioni operis prope infiniti et legendis auctoribus, qui sunt innumerabiles, datum est. [2] Vsus deinde Horati consilio, qui in arte poetica suadet ne praecipitetur editio 'nonumque prematur in annum', dabam his otium, ut refrigerato inuentionis amore diligentius repetitos tamquam lector perpenderem. [3] Sed si tantopere efflagitantur quam tu adfirmas, permittamus uela uentis et oram soluentibus bene precemur. Multum autem in tua quoque fide ac diligentia positum est, ut in manus hominum quam emendatissimi ueniant. Vale.