M. Fabius Quintilianus
ca. 35 - ca. 100 p. Chr. n.
|
Institutionis oratoriaelibri duodecim
Liber I
|
___________________________________________________________
|
|
Liber primvs[De pueris erudiendis.]
<Prohoemium>
[1] Post impetratam studiis meis quietem, quae per uiginti annos erudiendis iuuenibus inpenderam, cum a me quidam familiariter postularent ut aliquid de ratione dicendi componerem, diu sum equidem reluctatus, quod auctores utriusque linguae clarissimos non ignorabam multa quae ad hoc opus pertinerent diligentissime scripta posteris reliquisse. [2] Sed qua ego ex causa faciliorem mihi ueniam meae deprecationis arbitrabar fore, hac accendebantur illi magis, quod inter diuersas opiniones priorum et quasdam etiam inter se contrarias difficilis esset electio, ut mihi si non inueniendi noua, at certe iudicandi de ueteribus iniungere laborem non iniuste uiderentur. [3] Quamuis autem non tam me uinceret praestandi quod exigebatur fiducia quam negandi uerecundia, latius se tamen aperiente materia plus quam imponebatur oneris sponte suscepi, simul ut pleniore obsequio demererer amantissimos mei, simul ne uulgarem uiam ingressus alienis demum uestigiis insisterem. [4] Nam ceteri fere qui artem orandi litteris tradiderunt ita sunt exorsi quasi perfectis omni alio genere doctrinae summam †in eloquentiae† manum imponerent, siue contemnentes tamquam parua quae prius discimus studia, siue non ad suum pertinere officium opinati, quando diuisae professionum uices essent, seu, quod proximum uero, nullam ingenii sperantes gratiam circa res etiamsi necessarias, procul tamen ab ostentatione positas, ut operum fastigia spectantur, latent fundamenta. [5] Ego cum existimem nihil arti oratoriae alienum sine quo fieri non posse oratorem fatendum est, nec ad ullius rei summam nisi praecedentibus initiis perueniri, ad minora illa, sed quae si neglegas non sit maioribus locus, demittere me non recusabo, nec aliter quam si mihi tradatur educandus orator studia eius formare ab infantia incipiam. [6] Quod opus, Marcelle Vitori, tibi dicamus, quem cum amicissimum nobis tum eximio litterarum amore flagrantem non propter haec modo, quamquam sint magna, dignissimum hoc mutuae inter nos caritatis pignore iudicabamus, sed quod erudiendo Getae tuo, cuius prima aetas manifestum iam ingenii lumen ostendit, non inutiles fore libri uidebantur quos ab ipsis dicendi uelut incunabulis per omnes quae modo aliquid oratori futuro conferant artis ad summam eius operis perducere festinabimus, [7] atque eo magis quod duo iam sub nomine meo libri ferebantur artis rhetoricae neque editi a me neque in hoc comparati. Namque alterum sermonem per biduum habitum pueri quibus id praestabatur exceperant, alterum pluribus sane diebus, quantum notando consequi potuerant, interceptum boni iuuenes sed nimium amantes mei temerario editionis honore uulgauerant. [8] Quare in his quoque libris erunt eadem aliqua, multa mutata, plurima adiecta, omnia uero compositiora et quantum nos poterimus elaborata.[9] Oratorem autem instituimus illum perfectum, qui esse nisi uir bonus non potest, ideoque non dicendi modo eximiam in eo facultatem sed omnis animi uirtutes exigimus. [10] Neque enim hoc concesserim, rationem rectae honestaeque uitae, ut quidam putauerunt, ad philosophos relegandam, cum uir ille uere ciuilis et publicarum priuatarumque rerum administrationi accommodatus, qui regere consiliis urbes, fundare legibus, emendare iudiciis possit, non alius sit profecto quam orator. [11] Quare, tametsi me fateor usurum quibusdam quae philosophorum libris continentur, tamen ea iure uereque contenderim esse operis nostri proprieque ad artem oratoriam pertinere. [12] An, si frequentissime de iustitia fortitudine temperantia ceterisque similibus disserendum est, adeo ut uix ulla possit causa reperiri in quam non aliqua ex his incidat quaestio, eaque omnia inuentione atque elocutione sunt explicanda, dubitabitur, ubicumque uis ingenii et copia dicendi postulatur, ibi partes oratoris esse praecipuas? [13] Fueruntque haec, ut Cicero apertissime colligit, quemadmodum iuncta natura, sic officio quoque copulata, ut idem sapientes atque eloquentes haberentur. Scidit deinde se studium, atque inertia factum est ut artes esse plures uiderentur. Nam ut primum lingua esse coepit in quaestu institutumque eloquentiae bonis male uti, curam morum qui diserti habebantur reliquerunt: [14] ea uero destituta infirmioribus ingeniis uelut praedae fuit. Inde quidam contempto bene dicendi labore ad formandos animos statuendasque uitae leges regressi partem quidem potiorem, si diuidi posset, retinuerunt, nomen tamen sibi insolentissimum adrogauerunt, ut soli studiosi sapientiae uocarentur; quod neque summi imperatores neque in consiliis rerum maximarum ac totius administratione rei publicae clarissime uersati sibi umquam uindicare sunt ausi: facere enim optima quam promittere maluerunt. [15] Ac ueterum quidem sapientiae professorum multos et honesta praecepisse et, ut praeceperint, etiam uixisse facile concesserim: nostris uero temporibus sub hoc nomine maxima in plerisque uitia latuerunt. Non enim uirtute ac studiis ut haberentur philosophi laborabant, sed uultum et tristitiam et dissentientem a ceteris habitum pessimis moribus praetendebant. [16] Haec autem quae uelut propria philosophiae adseruntur, passim tractamus omnes. Quis enim non de iusto, aequo ac bono, modo non et uir pessimus, loquitur? Quis non etiam rusticorum aliqua de causis naturalibus quaerit? Nam uerborum proprietas ac differentia omnibus qui sermonem curae habent debet esse communis. [17] Sed ea et sciet optime et eloquetur orator: qui si fuisset aliquando perfectus, non a philosophorum scholis uirtutis praecepta peterentur. Nunc necesse est ad eos [aliquando] auctores recurrere, qui desertam, ut dixi, partem oratoriae artis, meliorem praesertim, occupauerunt, et uelut nostrum reposcere, non ut illorum nos utamur inuentis, sed ut illos alienis usos esse doceamus. [18] Sit igitur orator uir talis qualis uere sapiens appellari possit, nec moribus modo perfectus (nam id mea quidem opinione, quamquam sunt qui dissentiant, satis non est), sed etiam scientia et omni facultate dicendi; [19] qualis fortasse nemo adhuc fuerit, sed non ideo minus nobis ad summa tendendum est: quod fecerunt plerique ueterum, qui, etsi nondum quemquam sapientem repertum putabant, praecepta tamen sapientiae tradiderunt. [20] Nam est certe aliquid consummata eloquentia neque ad eam peruenire natura humani ingenii prohibet. Quod si non contingat, altius tamen ibunt qui ad summa nitentur quam qui praesumpta desperatione quo uelint euadendi protinus circa ima substiterint.[21] Quo magis impetranda erit uenia si ne minora quidem illa, uerum operi quod instituimus necessaria, praeteribo. Nam liber primus ea quae sunt ante officium rhetoris continebit. Secundo prima apud rhetorem elementa et quae de ipsa rhetorices substantia quaeruntur tractabimus. [22] Quinque deinceps inuentioni (nam huic et dispositio subiungitur), quattuor elocutioni, in cuius partem memoria ac pronuntiatio ueniunt, dabuntur. Vnus accedet in quo nobis orator ipse informandus est: ubi qui mores eius, quae in suscipiendis discendis agendis causis ratio, quod eloquentiae genus, quis agendi debeat esse finis, quae post finem studia, quantum nostra ualebit infirmitas disseremus. [23] His omnibus admiscebitur, ut quisque locus postulabit, docendi ratio quae non eorum modo scientia quibus solis quidam nomen artis dederunt studiosos instruat et, ut sic dixerim, ius ipsum rhetorices interpretetur, sed alere facundiam, uires augere eloquentiae possit. [24] Nam plerumque nudae illae artes nimiae subtilitatis adfectatione frangunt atque concidunt quidquid est in oratione generosius, et omnem sucum ingenii bibunt et ossa detegunt, quae ut esse et adstringi neruis suis debent, sic corpore operienda sunt. [25] Ideoque nos non particulam illam, sicuti plerique, sed quidquid utile ad instituendum oratorem putabamus in hos duodecim libros contulimus, breuiter omnia demonstraturi: nam si quantum de quaque re dici potest persequamur, finis operis non reperietur. [26] Illud tamen in primis testandum est, nihil praecepta atque artes ualere nisi adiuuante natura. Quapropter ei cui deerit ingenium non magis haec scripta sint quam de agrorum cultu sterilibus terris. [27] Sunt et alia ingenita cuique adiumenta, uox, latus patiens laboris, ualetudo, constantia, decor, quae si modica optigerunt, possunt ratione ampliari, sed nonnumquam ita desunt ut bona etiam ingenii studiique corrumpant: sicut haec ipsa sine doctore perito, studio pertinaci, scribendi legendi dicendi multa et continua exercitatione per se nihil prosunt.
I[De nutricum, parentium, puerorum sodalium officio,de loquendi, legendi, scribendi primordiis.]
[1] Igitur nato filio pater spem de illo primum quam optimam capiat: ita diligentior a principiis fiet. Falsa enim est querela, paucissimis hominibus uim percipiendi quae tradantur esse concessam, plerosque uero laborem ac tempora tarditate ingenii perdere. Nam contra plures reperias et faciles in excogitando et ad discendum promptos. Quippe id est homini naturale, ac sicut aues ad uolatum, equi ad cursum, ad saeuitiam ferae gignuntur, ita nobis propria est mentis agitatio atque sollertia: unde origo animi caelestis creditur. [2] Hebetes uero et indociles non magis secundum naturam hominis eduntur quam prodigiosa corpora et monstris insignia, sed hi pauci admodum fuerunt. Argumentum, quod in pueris elucet spes plurimorum: quae cum emoritur aetate, manifestum est non naturam defecisse sed curam. [3] «Praestat tamen ingenio alius alium.» Concedo; sed plus efficiet aut minus: nemo reperitur qui sit studio nihil consecutus. Hoc qui peruiderit, protinus ut erit parens factus, acrem quam maxime datur curam spei futuri oratoris inpendat.[4] Ante omnia ne sit uitiosus sermo nutricibus: quas, si fieri posset, sapientes Chrysippus optauit, certe quantum res pateretur optimas eligi uoluit. Et morum quidem in his haud dubie prior ratio est, recte tamen etiam loquantur. [5] Has primum audiet puer, harum uerba effingere imitando conabitur, et natura tenacissimi sumus eorum quae rudibus animis percepimus: ut sapor quo noua inbuas durat, nec lanarum colores quibus simplex ille candor mutatus est elui possunt. Et haec ipsa magis pertinaciter haerent quae deteriora sunt. Nam bona facile mutantur in peius: quando in bonum uerteris uitia? Non adsuescat ergo, ne dum infans quidem est, sermoni qui dediscendus sit.[6] In parentibus uero quam plurimum esse eruditionis optauerim. Nec de patribus tantum loquor: nam Gracchorum eloquentiae multum contulisse accepimus Corneliam matrem, cuius doctissimus sermo in posteros quoque est epistulis traditus, et Laelia C. filia reddidisse in loquendo paternam elegantiam dicitur, et Hortensiae Q. filiae oratio apud triumuiros habita legitur non tantum in sexus honorem. [7] Nec tamen ii quibus discere ipsis non contigit minorem curam docendi liberos habeant, sed sint propter hoc ipsum ad cetera magis diligentes.De pueris inter quos educabitur ille huic spei destinatus idem quod de nutricibus dictum sit. [8] De paedagogis hoc amplius, ut aut sint eruditi plane, quam primam esse curam uelim, aut se non esse eruditos sciant. Nihil est peius iis qui paulum aliquid ultra primas litteras progressi falsam sibi scientiae persuasionem induerunt. Nam et cedere praecipiendi partibus indignantur et uelut iure quodam potestatis, quo fere hoc hominum genus intumescit, imperiosi atque interim saeuientes stultitiam suam perdocent. [9] Nec minus error eorum nocet moribus, si quidem Leonides Alexandri paedagogus, ut a Babylonio Diogene traditur, quibusdam eum uitiis inbuit quae robustum quoque et iam maximum regem ab illa institutione puerili sunt persecuta.[10] Si cui multa uideor exigere, cogitet oratorem institui, rem arduam etiam cum ei formando nihil defuerit, praeterea plura ac difficiliora superesse: nam et studio perpetuo et praestantissimis praeceptoribus et plurimis disciplinis opus est. [11] Quapropter praecipienda sunt optima: quae si quis grauabitur, non rationi defuerint sed homini. Si tamen non continget quales maxime uelim nutrices pueros paedagogos habere, at unus certe sit adsiduus loquendi non imperitus, qui, si qua erunt ab iis praesente alumno dicta uitiose, corrigat protinus nec insidere illi sinat, dum tamen intellegatur id quod prius dixi bonum esse, hoc remedium.[12] A sermone Graeco puerum incipere malo, quia Latinum, qui pluribus in usu est, uel nobis nolentibus perbibet, simul quia disciplinis quoque Graecis prius instituendus est, unde et nostrae fluxerunt. [13] Non tamen hoc adeo superstitiose fieri uelim ut diu tantum Graece loquatur aut discat, sicut plerisque moris est. Hoc enim accidunt et oris plurima uitia in peregrinum sonum corrupti et sermonis, cui cum Graecae figurae adsidua consuetudine haeserunt, in diuersa quoque loquendi ratione pertinacissime durant. [14] Non longe itaque Latina subsequi debent et cito pariter ire. Ita fiet ut, cum aequali cura linguam utramque tueri coeperimus, neutra alteri officiat.[15] Quidam litteris instituendos qui minores septem annis essent non putauerunt, quod illa primum aetas et intellectum disciplinarum capere et laborem pati posset. In qua sententia Hesiodum esse plurimi tradunt qui ante grammaticum Aristophanen fuerunt (nam is primus ὑποθήκας, in quo libro scriptum hoc inuenitur, negauit esse huius poetae); [16] sed alii quoque auctores, inter quos Eratosthenes, idem praeceperunt. Melius autem qui nullum tempus uacare cura uolunt, ut Chrysippus. Nam is, quamuis nutricibus triennium dederit, tamen ab illis quoque iam formandam quam optimis institutis mentem infantium iudicat. [17] Cur autem non pertineat ad litteras aetas quae ad mores iam pertinet? Neque ignoro toto illo de quo loquor tempore uix tantum effici quantum conferre unus postea possit annus; sed tamen mihi qui id senserunt uidentur non tam discentibus in hac parte quam docentibus pepercisse. [18] Quid melius alioqui facient ex quo loqui poterunt (faciant enim aliquid necesse est)? aut cur hoc quantulumcumque est usque ad septem annos lucrum fastidiamus? Nam certe quamlibet paruum sit quod contulerit aetas prior, maiora tamen aliqua discet puer ipso illo anno quo minora didicisset. [19] Hoc per singulos prorogatum in summam proficit, et quantum in infantia praesumptum est temporis adulescentiae adquiritur. Idem etiam de sequentibus annis praeceptum sit, ne quod cuique discendum est sero discere incipiat. Non ergo perdamus primum statim tempus, atque eo minus quod initia litterarum sola memoria constant, quae non modo iam est in paruis, sed tum etiam tenacissima est.[20] Nec sum adeo aetatium inprudens ut instandum protinus teneris acerbe putem exigendamque plane operam. Nam id in primis cauere oportebit, ne studia qui amare nondum potest oderit et amaritudinem semel perceptam etiam ultra rudes annos reformidet. Lusus hic sit, et rogetur et laudetur et numquam non fecisse se gaudeat, aliquando ipso nolente doceatur alius cui inuideat, contendat interim et saepius uincere se putet: praemiis etiam, quae capit illa aetas, euocetur.[21] Parua docemus oratorem instituendum professi, sed est sua etiam studiis infantia, et ut corporum mox fortissimorum educatio a lacte cunisque initium ducit, ita futurus eloquentissimus edidit aliquando uagitum et loqui primum incerta uoce temptauit et haesit circa formas litterarum: nec, si quid discere satis non est, ideo nec necesse est. [22] Quodsi nemo reprehendit patrem qui haec non neglegenda in suo filio putet, cur improbetur si quis ea quae domi suae recte faceret in publicum promit? Atque eo magis quod minora etiam facilius minores percipiunt, et ut corpora ad quosdam membrorum flexus formari nisi tenera non possunt, sic animos quoque ad pleraque duriores robur ipsum facit. [23] An Philippus Macedonum rex Alexandro filio suo prima litterarum elementa tradi ab Aristotele summo eius aetatis philosopho uoluisset, aut ille suscepisset hoc officium, si non studiorum initia et a perfectissimo quoque optime tractari et pertinere ad summam credidisset? [24] Fingamus igitur Alexandrum dari nobis, impositum gremio dignum tanta cura infantem (quamquam suus cuique dignus est): pudeatne me in ipsis statim elementis etiam breuia docendi monstrare compendia? Neque enim mihi illud saltem placet, quod fieri in plurimis uideo, ut litterarum nomina et contextum prius quam formas paruoli discant. [25] Obstat hoc agnitioni earum, non intendentibus mox animum ad ipsos ductus dum antecedentem memoriam secuntur. Quae causa est praecipientibus ut, etiam cum satis adfixisse eas pueris recto illo quo primum scribi solent contextu uidentur, retro agant rursus et uaria permutatione turbent, donec litteras qui instituuntur facie norint, non ordine: quapropter optime sicut hominum pariter et habitus et nomina edocebuntur. [26] Sed quod in litteris obest in syllabis non nocebit. Non excludo autem id quod est notum irritandae ad discendum infantiae gratia, eburneas etiam litterarum formas in lusum offerre, uel si quid aliud quo magis illa aetas gaudeat inueniri potest quod tractare intueri nominare iucundum sit.[27] Cum uero iam ductus sequi coeperit, non inutile erit eos tabellae quam optime insculpi, ut per illos uelut sulcos ducatur stilus. Nam neque errabit quemadmodum in ceris (continebitur enim utrimque marginibus neque extra praescriptum egredi poterit) et celerius ac saepius sequendo certa uestigia firmabit articulos neque egebit adiutorio manum suam manu super imposita regentis. [28] Non est aliena res, quae fere ab honestis neglegi solet, cura bene ac uelociter scribendi. Nam cum sit in studiis praecipuum, quoque solo uerus ille profectus et altis radicibus nixus paretur, scribere ipsum, tardior stilus cogitationem moratur, rudis et confusus intellectu caret: unde sequitur alter dictandi quae transferenda sunt labor. [29] Quare cum semper et ubique, tum praecipue in epistulis secretis et familiaribus delectabit ne hoc quidem neglectum reliquisse.[30] Syllabis nullum compendium est: perdiscendae omnes nec, ut fit plerumque, difficillima quaeque earum differenda, ut in nominibus scribendis deprehendantur. [31] Quin immo ne primae quidem memoriae temere credendum: repetere et diu inculcare fuerit utilius et in lectione quoque non properare ad continuandam eam uel adcelerandam, nisi cum inoffensa atque indubitata litterarum inter se coniunctio suppeditare sine ulla cogitandi saltem mora poterit. Tunc ipsis syllabis uerba complecti et his sermonem conectere incipiat: [32] incredibile est quantum morae lectioni festinatione adiciatur. Hinc enim accidit dubitatio intermissio repetitio plus quam possunt audentibus, deinde cum errarunt etiam iis quae iam sciunt diffidentibus. [33] Certa sit ergo in primis lectio, deinde coniuncta, et diu lentior, donec exercitatione contingat emendata uelocitas. [34] Nam prospicere in dextrum, quod omnes praecipiunt, et prouidere non rationis modo sed usus quoque est, quoniam sequentia intuenti priora dicenda sunt, et, quod difficillimum est, diuidenda intentio animi, ut aliud uoce aliud oculis agatur. Illud non paenitebit curasse, cum scribere nomina puer, quemadmodum moris est, coeperit, ne hanc operam in uocabulis uulgaribus et forte occurrentibus perdat. [35] Protinus enim potest interpretationem linguae secretioris, id est quas Graeci γλώσσας uocant, dum aliud agitur ediscere, et inter prima elementa consequi rem postea proprium tempus desideraturam. Et quoniam circa res adhuc tenues moramur, ii quoque uersus qui ad imitationem scribendi proponentur non otiosas uelim sententias habeant, sed honestum aliquid monentis. [36] Prosequitur haec memoria in senectutem et inpressa animo rudi usque ad mores proficiet. Etiam dicta clarorum uirorum et electos ex poetis maxime (namque eorum cognitio paruis gratior est) locos ediscere inter lusum licet. Nam et maxime necessaria est oratori, sicut suo loco dicam, memoria; et ea praecipue firmatur atque alitur exercitatione et in his de quibus nunc loquimur aetatibus, quae nihildum ipsae generare ex se queunt, prope sola est quae iuuari cura docentium possit. [37] Non alienum fuerit exigere ab his aetatibus, quo sit absolutius os et expressior sermo, ut nomina quaedam uersusque adfectatae difficultatis ex pluribus et asperrime coeuntibus inter se syllabis catenatos et ueluti confragosos quam citatissime uoluant (χαλινοί Graece uocantur): res modica dictu, qua tamen omissa multa linguae uitia, nisi primis eximuntur annis, inemendabili in posterum prauitate durantur.
II[Utiliusne domi an in scholis pueri erudiantur.]
[1] Sed nobis iam paulatim adcrescere puer et exire de gremio et discere serio incipiat. Hoc igitur potissimum loco tractanda quaestio est, utiliusne sit domi atque intra priuatos parietes studentem continere, an frequentiae scholarum et uelut publicatis praeceptoribus tradere. [2] Quod quidem cum iis a quibus clarissimarum ciuitatium mores sunt instituti, tum eminentissimis auctoribus uideo placuisse. Non est tamen dissimulandum esse nonnullos qui ab hoc prope publico more priuata quadam persuasione dissentiant. Hi duas praecipue rationes sequi uidentur: unam, quod moribus magis consulant fugiendo turbam hominum eius aetatis quae sit ad uitia maxime prona, unde causas turpium factorum saepe extitisse utinam falso iactaretur: alteram, quod, quisquis futurus est ille praeceptor, liberalius tempora sua inpensurus uni uidetur quam si eadem in pluris partiatur. [3] Prior causa prorsus grauis: nam si studiis quidem scholas prodesse, moribus autem nocere constaret, potior mihi ratio uiuendi honeste quam uel optime dicendi uideretur. Sed mea quidem sententia iuncta ista atque indiscreta sunt: neque enim esse oratorem nisi bonum uirum iudico et fieri, etiam si potest, nolo. De hac igitur prius.[4] Corrumpi mores in scholis putant: nam et corrumpuntur interim, sed domi quoque, et sunt multa eius rei exempla, tam hercule quam conseruatae sanctissime utrubique opinionis. Natura cuiusque totum curaque distat. Da mentem ad peiora facilem, da neglegentiam formandi custodiendique in aetate prima pudoris, non minorem flagitiis occasionem secreta praebuerint. Nam et potest turpis esse domesticus ille praeceptor, nec tutior inter seruos malos quam ingenuos parum modestos conuersatio est. [5] At si bona ipsius indoles, si non caeca ac sopita parentium socordia est, et praeceptorem eligere sanctissimum quemque, cuius rei praecipua prudentibus cura est, et disciplinam quae maxime seuera fuerit licet, et nihilo minus amicum grauem uirum aut fidelem libertum lateri filii sui adiungere, cuius adsiduus comitatus etiam illos meliores faciat qui timebantur.[6] Facile erat huius metus remedium. Vtinam liberorum nostrorum mores non ipsi perderemus! Infantiam statim deliciis soluimus. Mollis illa educatio, quam indulgentiam uocamus, neruos omnis mentis et corporis frangit. Quid non adultus concupiscet qui in purpuris repit? Nondum prima uerba exprimit, iam coccum intellegit, iam conchylium poscit. [7] Ante palatum eorum quam os instituimus. In lecticis crescunt: si terram attigerunt, e manibus utrimque sustinentium pendent. Gaudemus si quid licentius dixerint: uerba ne Alexandrinis quidem permittenda deliciis risu et osculo excipimus. [8] Nec mirum: nos docuimus, ex nobis audierunt; nostras amicas, nostros concubinos uident; omne conuiuium obscenis canticis strepit, pudenda dictu spectantur. Fit ex his consuetudo, inde natura. Discunt haec miseri antequam sciant uitia esse: inde soluti ac fluentes non accipiunt ex scholis mala ista, sed in scholas adferunt.[9] «Verum in studiis magis uacabit unus uni.» Ante omnia nihil prohibet esse illum nescio quem unum etiam cum eo qui in scholis eruditur. Sed etiamsi iungi utrumque non posset, lumen tamen illud conuentus honestissimi tenebris ac solitudini praetulissem: nam optimus quisque praeceptor frequentia gaudet ac maiore se theatro dignum putat. [10] At fere minores ex conscientia suae infirmitatis haerere singulis et officio fungi quodam modo paedagogorum non indignantur. [11] Sed praestet alicui uel gratia uel pecunia uel amicitia ut doctissimum atque incomparabilem magistrum domi habeat, num tamen ille totum in uno diem consumpturus est aut potest esse ulla tam perpetua discentis intentio quae non ut uisus oculorum optutu continuo fatigetur, cum praesertim multo plus secreti temporis studia desiderent? [12] Neque enim scribenti ediscenti cogitanti praeceptor adsistit: quorum aliquid agentibus cuiuscumque interuentus impedimento est. Lectio quoque non omnis nec semper praeeunte uel interpretante eget: quando enim tot auctorum notitia contingeret? [13] Modicum ergo tempus est quo in totum diem uelut opus ordinetur, ideoque per plures ire possunt etiam quae singulis tradenda sunt. Pleraque uero hanc condicionem habent, ut eadem uoce ad omnis simul perferantur. Taceo de partitionibus et declamationibus rhetorum, quibus certe quantuscumque numerus adhibeatur, tamen unusquisque totum feret [14] (non enim uox illa praeceptoris ut cena minus pluribus sufficit, sed ut sol uniuersis idem lucis calorisque largitur): grammaticus quoque si de loquendi ratione disserat, si quaestiones explicet, historias exponat, poemata enarret, tot illa discent quot audient. [15] «At enim emendationi praelectionique numerus obstat.» Sit incommodum (nam quid fere undique placet?): mox illud comparabimus commodis.«Nec ego tamen eo mitti puerum uolo ubi neglegatur.» Sed neque praeceptor bonus maiore se turba quam ut sustinere eam possit onerauerit, et in primis ea habenda cura est ut is omni modo fiat nobis familiariter amicus, nec officium in docendo spectet sed adfectum. Ita numquam erimus in turba. [16] Nec sane quisquam litteris saltem leuiter inbutus eum in quo studium ingeniumque perspexerit non in suam quoque gloriam peculiariter fouebit. Et ut fugiendae sint magnae scholae (cui ne ipsi quidem rei adsentior, si ad aliquem merito concurritur), non tamen hoc eo ualet ut fugiendae sint omnino scholae. Aliud est enim uitare eas, aliud eligere.[17] Et si refutauimus quae contra dicuntur, iam explicemus quid ipsi sequamur. [18] Ante omnia futurus orator, cui in maxima celebritate et in media rei publicae luce uiuendum est, adsuescat iam a tenero non reformidare homines neque illa solitaria et uelut umbratica uita pallescere. Excitanda mens et attollenda semper est, quae in eius modi secretis aut languescit et quendam uelut in opaco situm ducit, aut contra tumescit inani persuasione: necesse est enim nimium tribuat sibi qui se nemini comparat. [19] Deinde cum proferenda sunt studia, caligat in sole et omnia noua offendit, ut qui solus didicerit quod inter multos faciendum est. [20] Mitto amicitias, quae ad senectutem usque firmissime durant religiosa quadam necessitudine inbutae: neque enim est sanctius sacris isdem quam studiis initiari. Sensum ipsum, qui communis dicitur, ubi discet cum se a congressu, qui non hominibus solum sed mutis quoque animalibus naturalis est, segregarit? [21] Adde quod domi ea sola discere potest quae ipsi praecipientur, in schola etiam quae aliis. Audiet multa cotidie probari, multa corrigi, proderit alicuius obiurgata desidia, proderit laudata industria, [22] excitabitur laude aemulatio, turpe ducet cedere pari, pulchrum superasse maiores. Accendunt omnia haec animos, et licet ipsa uitium sit ambitio, frequenter tamen causa uirtutum est. [23] Non inutilem scio seruatum esse a praeceptoribus meis morem, qui, cum pueros in classis distribuerant, ordinem dicendi secundum uires ingenii dabant, et ita superiore loco quisque declamabat ut praecedere profectu uidebatur: [24] huius rei iudicia praebebantur. Ea nobis ingens palma, ducere uero classem multo pulcherrimum. Nec de hoc semel decretum erat: tricesimus dies reddebat uicto certaminis potestatem. Ita nec superior successu curam remittebat et dolor uictum ad depellendam ignominiam concitabat. [25] Id nobis acriores ad studia dicendi faces subdidisse quam exhortationem docentium, paedogogorum custodiam, uota parentium, quantum animi mei coniectura colligere possum, contenderim. [26] Sed sicut firmiores in litteris profectus alit aemulatio, ita incipientibus atque adhuc teneris condiscipulorum quam praeceptoris iucundior hoc ipso quod facilior imitatio est. Vix enim se prima elementa ad spem tollere effingendae quam summam putant eloquentiae audebunt: proxima amplectentur magis, ut uites arboribus adplicitae inferiores prius adprendendo ramos in cacumina euadunt. [27] Quod adeo uerum est ut ipsius etiam magistri, si tamen ambitiosis utilia praeferet, hoc opus sit, cum adhuc rudia tractabit ingenia, non statim onerare infirmitatem discentium, sed temperare uires suas et ad intellectum audientis descendere. [28] Nam ut uascula oris angusti superfusam umoris copiam respuunt, sensim autem influentibus uel etiam instillatis complentur, sic animi puerorum quantum excipere possint uidendum est: nam maiora intellectu uelut parum apertos ad percipiendum animos non subibunt. [29] Vtile igitur habere quos imitari primum, mox uincere uelis: ita paulatim et superiorum spes erit. His adicio praeceptores ipsos non idem mentis ac spiritus in dicendo posse concipere singulis tantum praesentibus quod illa celebritate audientium instinctos. [30] Maxima enim pars eloquentiae constat animo: hunc adfici, hunc concipere imagines rerum et transformari quodam modo ad naturam eorum de quibus loquitur necesse est. Is porro quo generosior celsiorque est, hoc maioribus uelut organis commouetur, ideoque et laude crescit et impetu augetur et aliquid magnum agere gaudet. [31] Est quaedam tacita dedignatio uim dicendi tantis comparatam laboribus ad unum auditorem demittere: pudet supra modum sermonis attolli. Et sane concipiat quis mente uel declamantis habitum uel orantis uocem incessum pronuntiationem, illum denique animi et corporis motum, sudorem, ut alia praeteream, et fatigationem audiente uno: nonne quiddam pati furori simile uideatur? Non esset in rebus humanis eloquentia si tantum cum singulis loqueremur.
III[Qua ratione in parvis ingenia dinoscanturet quomodo tractanda sint.]
[1] Tradito sibi puero docendi peritus ingenium eius in primis naturamque perspiciet. Ingenii signum in paruis praecipuum memoria est: eius duplex uirtus, facile percipere et fideliter continere. Proximum imitatio: nam id quoque est docilis naturae, sic tamen ut ea quae discit effingat, non habitum forte et ingressum et si quid in peius notabile est. [2] Non dabit mihi spem bonae indolis qui hoc imitandi studio petet, ut rideatur; nam probus quoque in primis erit ille uere ingeniosus. Alioqui non peius duxerim tardi esse ingeni quam mali: probus autem ab illo segni et iacente plurimum aberit. [3] Hic meus quae tradentur non difficulter accipiet, quaedam etiam interrogabit: sequetur tamen magis quam praecurret. Illud ingeniorum uelut praecox genus non temere umquam peruenit ad frugem. [4] Hi sunt qui parua facile faciunt et audacia prouecti quidquid illud possunt statim ostendunt, possunt autem id demum quod in proximo est: uerba continuant, haec uultu interrito, nulla tardati uerecundia proferunt: [5] non multum praestant, sed cito; non subest uera uis nec penitus inmissis radicibus nititur, ut quae summo solo sparsa sunt semina celerius se effundunt et imitatae spicas herbulae inanibus aristis ante messem flauescunt. Placent haec annis comparata; deinde stat profectus, admiratio decrescit.[6] Haec cum animaduerterit, perspiciat deinceps quonam modo tractandus sit discentis animus. Sunt quidam, nisi institeris, remissi, quidam imperia indignantur, quosdam continet metus, quosdam debilitat, alios continuatio extundit, in aliis plus impetus facit. Mihi ille detur puer quem laus excitet, quem gloria iuuet, qui uictus fleat. [7] Hic erit alendus ambitu, hunc mordebit obiurgatio, hunc honor excitabit, in hoc desidiam numquam uerebor.[8] Danda est tamen omnibus aliqua remissio, non solum quia nulla res est quae perferre possit continuum laborem, atque ea quoque quae sensu et anima carent ut seruare uim suam possint uelut quiete alterna retenduntur, sed quod studium discendi uoluntate, quae cogi non potest, constat. [9] Itaque et uirium plus adferunt ad discendum renouati ac recentes et acriorem animum, qui fere necessitatibus repugnat. [10] Nec me offenderit lusus in pueris (est et hoc signum alacritatis), neque illum tristem semperque demissum sperare possim erectae circa studia mentis fore, cum in hoc quoque maxime naturali aetatibus illis impetu iaceat. [11] Modus tamen sit remissionibus, ne aut odium studiorum faciant negatae aut otii consuetudinem nimiae. Sunt etiam nonnulli acuendis puerorum ingeniis non inutiles lusus, cum positis inuicem cuiusque generis quaestiunculis aemulantur. [12] Mores quoque se inter ludendum simplicius detegunt: modo nulla uideatur aetas tam infirma quae non protinus quid rectum prauumque sit discat, tum uel maxime formanda cum simulandi nescia est et praecipientibus facillime cedit; frangas enim citius quam corrigas quae in prauum induruerunt. [13] Protinus ergo ne quid cupide, ne quid improbe, ne quid inpotenter faciat monendus est puer, habendumque in animo semper illud Vergilianum:
«adeo in teneris consuescere multum est.»
[14] Caedi uero discentis, quamlibet id receptum sit et Chrysippus non improbet, minime uelim, primum quia deforme atque seruile est et certe (quod conuenit si aetatem mutes) iniuria: deinde quod, si cui tam est mens inliberalis ut obiurgatione non corrigatur, is etiam ad plagas ut pessima quaeque mancipia durabitur: postremo quod ne opus erit quidem hac castigatione si adsiduus studiorum exactor adstiterit. [15] Nunc fere neglegentia paedagogorum sic emendari uidetur ut pueri non facere quae recta sunt cogantur, sed cur non fecerint puniantur. Denique cum paruolum uerberibus coegeris, quid iuueni facias, cui nec adhiberi potest hic metus et maiora discenda sunt? [16] Adde quod multa uapulantibus dictu deformia et mox uerecundiae futura saepe dolore uel metu acciderunt, qui pudor frangit animum et abicit atque ipsius lucis fugam et taedium dictat. [17] Iam si minor in eligendis custodum et praeceptorum moribus fuit cura, pudet dicere in quae probra nefandi homines isto caedendi iure abutantur, quam det aliis quoque nonnumquam occasionem hic miserorum metus. Non morabor in parte hac: nimium est quod intellegitur. Quare hoc dixisse satis est: in aetatem infirmam et iniuriae obnoxiam nemini debet nimium licere. [18] Nunc quibus instituendus sit artibus qui sic formabitur ut fieri possit orator, et quae in quaque aetate inchoanda, dicere ingrediar.
IV[De grammatices elementis.]
[1] Primus in eo qui scribendi legendique adeptus erit facultatem grammaticis est locus. Nec refert de Graeco an de Latino loquar, quamquam Graecum esse priorem placet: [2] utrique eadem uia est. Haec igitur professio, cum breuissime in duas partis diuidatur, recte loquendi scientiam et poetarum enarrationem, plus habet in recessu quam fronte promittit. [3] Nam et scribendi ratio coniuncta cum loquendo est et enarrationem praecedit emendata lectio et mixtum his omnibus iudicium est: quo quidem ita seuere sunt usi ueteres grammatici ut non uersus modo censoria quadam uirgula notare et libros qui falso uiderentur inscripti tamquam subditos summouere familia permiserint sibi, sed auctores alios in ordinem redegerint, alios omnino exemerint numero. [4] Nec poetas legisse satis est: excutiendum omne scriptorum genus, non propter historias modo, sed uerba, quae frequenter ius ab auctoribus sumunt. Tum neque citra musicen grammatice potest esse perfecta, cum ei de metris rhythmisque dicendum sit, nec si rationem siderum ignoret poetas intellegat, qui, ut alia mittam, totiens ortu occasuque signorum in declarandis temporibus utuntur, nec ignara philosophiae, cum propter plurimos in omnibus fere carminibus locos ex intima naturalium quaestionum subtilitate repetitos, tum uel propter Empedoclea in Graecis, Varronem ac Lucretium in Latinis, qui praecepta sapientiae uersibus tradiderunt: [5] eloquentia quoque non mediocri est opus, ut de unaquaque earum quas demonstrauimus rerum dicat proprie et copiose. Quo minus sunt ferendi qui hanc artem ut tenuem atque ieiunam cauillantur. Quae nisi oratoris futuri fundamenta fideliter iecit, quidquid superstruxeris corruet: necessaria pueris, iucunda senibus, dulcis secretorum comes, et quae uel sola in omni studiorum genere plus habeat operis quam ostentationis.[6] Ne quis igitur tamquam parua fastidiat grammatices elementa, non quia magnae sit operae consonantes a uocalibus discernere ipsasque eas in semiuocalium numerum mutarumque partiri, sed quia interiora uelut sacri huius adeuntibus apparebit multa rerum subtilitas, quae non modo acuere ingenia puerilia, sed exercere altissimam quoque eruditionem ac scientiam possit. [7] An cuiuslibet auris est exigere litterarum sonos? Non hercule magis quam neruorum. Aut grammatici saltem omnes in hanc descendent rerum tenuitatem, desintne aliquae nobis necessariae litterae, non cum Graeca scribimus (tum enim ab isdem duas mutuamur), sed proprie in Latinis: [8] ut in his «seruus» et «uulgus» Aeolicum digammon desideratur, et medius est quidam u et i litterae sonus (non enim sic «optimum» dicimus ut «opimum»), et <in> «here» neque e plane neque i auditur; [9] an rursus aliae redundent, praeter illam adspirationis, quae si necessaria est, etiam contrariam sibi poscit, et k, quae et ipsa quorundam nominum nota est, et q, cuius similis effectu specieque, nisi quod paulum a nostris obliquatur, coppa apud Graecos nunc tantum in numero manet, et nostrarum ultima, qua tam carere potuimus quam psi non quaerimus? [10] Atque etiam in ipsis uocalibus grammatici est uidere an aliquas pro consonantibus usus acceperit, quia «iam» sicut «tam» scribitur et «uos» ut «cos». At quae ut uocales iunguntur aut unam longam faciunt, ut ueteres scripserunt, qui geminatione earum uelut apice utebantur, aut duas: nisi quis putat etiam ex tribus uocalibus syllabam fieri si non aliquae officio consonantium fungantur. [11] Quaeret hoc etiam, quo modo duabus demum uocalibus in se ipsas coeundi natura sit, cum consonantium nulla nisi alteram frangat: atqui littera i sibi insidit («conicit» enim est ab illo «iacit») et u, quo modo nunc scribitur «uulgus» et «seruus». Sciat etiam Ciceroni placuisse «aiio» «Maiiam»que geminata i scribere: quod si est, etiam iungetur ut consonans.[12] Quare discat puer quid in litteris proprium, quid commune, quae cum quibus cognatio: nec miretur cur ex «scamno» fiat «scabillum» aut a «pinno», quod est acutum, securis utrimque habens aciem «bipennis», ne illorum sequatur errorem qui, quia a pennis duabus hoc esse nomen existimant, pennas auium dici uolunt. [13] Neque has modo nouerit mutationes, quas adferunt declinatio aut praepositio, ut «secat secuit», «cadit excidit», «caedit excidit», «calcat exculcat» (et fit a «lauando» «lotus» et inde rursus «inlutus», et mille alia), sed et quae rectis quoque casibus aetate transierunt. Nam ut «Valesii» «Fusii» in «Valerios» «Furios»que uenerunt, ita «arbos», «labos», «uapos» etiam et «clamos» ac «lases» fuerunt: [14] atque haec ipsa s littera ab his nominibus exclusa in quibusdam ipsa alteri successit: nam «mertare» atque «pultare» dicebant, quin «fordeum» «faedos»que pro adspiratione uelut simili littera utentes: nam contra Graeci adspirare ei solent, ut pro Fundanio Cicero testem qui primam eius litteram dicere non possit inridet. [15] Sed b quoque in locum aliarum dedimus aliquando, unde «Burrus» et «Bruges» et «balaena». Nec non eadem fecit ex «duello» «bellum», unde «Duellios» quidam dicere «Bellios» ausi: quid «stlocum» «stlites»que? [16] Quid t litterae cum d quaedam cognatio? Quare minus mirum si <in> uetustis operibus urbis nostrae et celebribus templis legantur «Alexanter» et «Cassantra». Quid o atque u permutata inuicem? ut «Hecoba» et «nutrix Culchidis» et «Pulixena» scriberentur, ac, ne in Graecis id tantum notetur, «dederont» et «probaueront». Sic Ὀδυσσεύς, quem Ὀλισσέα fecerant Aeolis, ad «Vlixem» deductus est. [17] Quid? non e quoque i loco fuit: «Menerua» et «leber» et «magester» et «Diioue Victore», non «Diioui Victori»? Sed mihi locum signare satis est: non enim doceo, sed admoneo docturos. Inde in syllabas cura transibit, de quibus in orthographia pauca adnotabo.Tum uidebit, ad quem hoc pertinet, quot et quae partes orationis, quamquam de numero parum conuenit. [18] Veteres enim, quorum fuerunt Aristoteles quoque atque Theodectes, uerba modo et nomina et conuinctiones tradiderunt, uidelicet quod in uerbis uim sermonis, in nominibus materiam (quia alterum est quod loquimur, alterum de quo loquimur), in conuinctionibus autem complexum eorum esse iudicauerunt: quas coniunctiones a plerisque dici scio, sed haec uidetur ex syndesmo magis propria tralatio. [19] Paulatim a philosophis ac maxime Stoicis auctus est numerus, ac primum conuinctionibus articuli adiecti, post praepositiones: nominibus appellatio, deinde pronomen, deinde mixtum uerbo participium, ipsis uerbis aduerbia. Noster sermo articulos non desiderat ideoque in alias partes orationis sparguntur, sed accedit superioribus interiectio. [20] Alii tamen ex idoneis dumtaxat auctoribus octo partes secuti sunt, ut Aristarchus et aetate nostra Palaemon, qui uocabulum siue appellationem nomini subiecerunt tamquam speciem eius, at ii qui aliud nomen, aliud uocabulum faciunt, nouem. Nihilominus fuerunt qui ipsum adhuc uocabulum ab appellatione diducerent, ut esset uocabulum corpus uisu tactuque manifestum: «domus» «lectus», appellatio cui uel alterum deesset uel utrumque: «uentus» «caelum» «deus» «uirtus». Adiciebant et adseuerationem, ut «eheu», et tractionem, ut «fasciatim»: quae mihi non adprobantur. [21] Vocabulum an appellatio dicenda sit προσηγορία et subicienda nomini necne, quia parui refert, liberum opinaturis relinquo.[22] Nomina declinare et uerba in primis pueri sciant: neque enim aliter peruenire ad intellectum sequentium possunt. Quod etiam monere superuacuum erat nisi ambitiosa festinatione plerique a posterioribus inciperent, et dum ostentare discipulos circa speciosiora malunt, compendio morarentur. [23] Atqui si quis et didicerit satis et (quod non minus deesse interim solet) uoluerit docere quae didicit, non erit contentus tradere in nominibus tria genera et quae sunt duobus omnibusue communia. [24] Nec statim diligentem putabo qui promiscua, quae epicoena dicuntur, ostenderit, in quibus sexus uterque per alterum apparet, aut quae feminina positione mares aut neutrali feminas significant, qualia sunt «Murena» et «Glycerium». [25] Scrutabitur ille praeceptor acer atque subtilis origines nominum: quae ex habitu corporis «Rufos» «Longos»que fecerunt (ubi erit aliquid secretius: «Sullae» «Burri» «Galbae» «Plauti» «Pansae» «Scauri» taliaque) et ex casu nascentium (hic Agrippa et Opiter et Cordus et Postumus erunt) et ex iis quae post natos eueniunt, unde «Vopiscus». Iam «Cottae» «Scipiones» «Laenates» «Serani» sunt ex uariis causis. [26] Gentes quoque ac loca et alia multa reperias inter nominum causas. In seruis iam intercidit illud genus quod ducebatur a domino, unde «Marcipores» «Publipores»que. Quaerat etiam sitne apud Graecos uis quaedam sexti casus et apud nos quoque septimi. Nam cum dico «hasta percussi», non utor ablatiui natura, nec si idem Graece dicam, datiui. [27] Sed in uerbis quoque quis est adeo imperitus ut ignoret genera et qualitates et personas et numeros? Litterarii paene ista sunt ludi et triuialis scientiae. Iam quosdam illa turbabunt quae declinationibus non teruntur. Nam et quaedam participia an [uerba an] appellationes sint dubitari potest, quia aliud alio loco ualent, ut «tectum» et «sapiens»: [28] quaedam uerba appellationibus similia, ut «fraudator» «nutritor». Iam «itur in antiquam siluam» nonne propriae cuiusdam rationis est? Nam quod initium eius inuenias? Cui simile «fletur». Accipimus aliter ut «panditur interea domus omnipotentis Olympi,» aliter ut «totis usque adeo turbatur agris». Est etiam quidam tertius modus, ut «urbs habitatur», unde et «campus curritur» et «mare nauigatur». [29] «Pransus» quoque ac «potus» diuersum ualet quam indicat. Quid quod multa uerba non totum declinationis ordinem ferunt? Quaedam etiam mutantur, ut «fero» in praeterito, quaedam tertiae demum personae figura dicuntur, ut «licet» «piget». Quaedam simile quiddam patiuntur uocabulis in aduerbium transeuntibus. Nam ut «noctu» et «diu», ita «dictu» «factu»; sunt enim haec quoque uerba, participalia quidem, non tamen qualia «dicto factoque».
V[De virtutibus ac vitiis sermonis.]
[1] Iam cum oratio tris habeat uirtutes, ut emendata, ut dilucida, ut ornata sit (quia dicere apte, quod est praecipuum, plerique ornatui subiciunt), totidem uitia, quae sunt supra dictis contraria: emendate loquendi regulam, quae grammatices prior pars est, examinet. [2]Haec exigitur uerbis aut singulis aut pluribus. Verba nunc generaliter accipi uolo: nam duplex eorum intellectus est, alter qui omnia per quae sermo nectitur significat, ut apud Horatium:
«uerbaque prouisam rem non inuita sequentur»;
alter in quo est una pars orationis: «lego» «scribo»; quam uitantes ambiguitatem quidam dicere maluerunt uoces, locutiones, dictiones. [3] Singula sunt aut nostra aut peregrina, aut simplicia aut composita, aut propria aut tralata, aut usitata aut ficta.
Vni uerbo uitium saepius quam uirtus inest. Licet enim dicamus aliquod proprium, speciosum, sublime, nihil tamen horum nisi in complexu loquendi serieque contingit: lauda mus enim uerba rebus bene accommodata. [4] Sola est quae notari possit uelut uocalitas, quae εὐφωνία dicitur: cuius in eo dilectus est ut inter duo quae idem significant ac tantundem ualent quod melius sonet malis.[5] Prima barbarismi ac soloecismi foeditas absit. Sed quia interim excusantur haec uitia aut consuetudine aut auctoritate aut uetustate aut denique uicinitate uirtutum (nam saepe a figuris ea separare difficile est): ne qua tam lubrica obseruatio fallat, acriter se in illud tenue discrimen grammaticus intendat, de quo nos latius ibi loquemur ubi de figuris orationis tractandum erit. [6] Interim uitium quod fit in singulis uerbis sit barbarismus. Occurrat mihi forsan aliquis: quid hic promisso tanti operis dignum? aut quis hoc nescit, alios barbarismos scribendo fieri, alios loquendo (quia quod male scribitur male etiam dici necesse est, quae uitiose dixeris non utique et scripto peccant), illud prius adiectione detractione inmutatione transmutatione, hoc secundum diuisione complexione adspiratione sono contineri? [7] Sed ut parua sint haec, pueri docentur adhuc et grammaticos officii sui commonemus. Ex quibus si quis erit plane inpolitus et uestibulum modo artis huius ingressus, intra haec, quae profitentium commentariolis uulgata sunt, consistet; doctiores multa adicient: uel hoc primum, quod barbarum pluribus modis accipimus. [8] Vnum gente, quale sit si quis Afrum uel Hispanum Latinae orationi nomen inserat: ut ferrum quo rotae uinciuntur dici solet «cantus», quamquam eo tamquam recepto utitur Persius, sicut Catullus «ploxenum» circa Padum inuenit, et in oratione Labieni (siue illa Corneli Galli est) in Pollionem «casamo» †adsectator† e Gallia ductum est: nam «mastrucam», quod est Sardum, inridens Cicero ex industria dixit. [9] Alterum genus barbari accipimus quod fit animi natura, ut is a quo insolenter quid aut minaciter aut crudeliter dictum sit barbare locutus existimatur. [10] Tertium est illud uitium barbarismi, cuius exempla uulgo sunt plurima, sibi etiam quisque fingere potest, ut uerbo cui libebit adiciat litteram syllabamue uel detrahat aut aliam pro alia aut eandem alio quam rectum est loco ponat. [11] Sed quidam fere in iactationem eruditionis sumere illa ex poetis solent, et auctores quos praelegunt criminantur. Scire autem debet puer haec apud scriptores carminum aut uenia digna aut etiam laude duci, potiusque illa docendi erunt minus uulgata. [12] Nam duos in uno nomine faciebat barbarismos Tinga Placentinus, si reprehendenti Hortensio credimus, «preculam» pro «pergula» dicens, et inmutatione, cum c pro g uteretur, et transmutatione, cum r praeponeret antecedenti. At in eadem uitii geminatione «Mettoeo Fufetioeo» dicens Ennius poetico iure defenditur. [13] Sed in prorsa quoque est quaedam iam recepta inmutatio (nam Cicero «Canopitarum exercitum» dicit, ipsi Canobon uocant), et «Trasumennum» pro «Tarsumenno» multi auctores, etiamsi est in eo transmutatio, uindicauerunt. Similiter alia: nam siue est «adsentior», Sisenna dixit «adsentio» multique et hunc et analogian secuti, siue illud uerum est, haec quoque pars consensu defenditur: [14] at ille pexus pinguisque doctor aut illic detractionem aut hic adiectionem putabit. Quid quod quaedam, quae singula procul dubio uitiosa sunt, iuncta sine reprehensione dicuntur? [15] Nam et «dua» et «tre» [pondo] diuersorum generum sunt barbarismi, at «dua pondo» et «tre pondo» usque ad nostram aetatem ab omnibus dictum est, et recte dici Messala confirmat. [16] Absurdum forsitan uideatur dicere barbarismum, quod est unius uerbi uitium, fieri per numeros aut genera sicut soloecismum: «scala» tamen et «scopa» contraque «hordea» et «mulsa», licet litterarum mutationem detractionem adiectionem habeant, non alio uitiosa sunt quam quod pluralia singulariter et singularia pluraliter efferuntur: et «gladia» qui dixerunt genere exciderunt. [17] Sed hoc quoque notare contentus sum, ne arti culpa quorundam peruicacium perplexae uidear et ipse quaestionem addidisse.Plus exigunt subtilitatis quae accidunt in dicendo uitia, quia exempla eorum tradi scripto non possunt, nisi cum in uersus inciderunt, ut diuisio «Europai» «Asiai», et ei contrarium uitium, quod συναίρεσιν et ἐπισυναλιφήν Graeci uocant, nos complexionem dicimus, qualis est apud P. Varronem:
«tum te flagranti deiectum fulmine Phaethon.»
[18] Nam si esset prorsa oratio, easdem litteras enuntiare ueris syllabis licebat. Praeterea quae fiunt spatio, siue cum syllaba correpta producitur, ut
«Italiam fato profugus»,
seu longa corripitur, ut
«unius ob noxam et furias»,
extra carmen non deprendas, sed nec in carmine uitia dicenda sunt. [19] Illa uero non nisi aure exiguntur quae fiunt per sonos: quamquam per adspirationem, siue adicitur uitiose siue detrahitur, apud nos potest quaeri an in scripto sit uitium, si h littera est, non nota. Cuius quidem ratio mutata cum temporibus est saepius. [20] Parcissime ea ueteres usi etiam in uocalibus, cum «aedos» «ircos»que dicebant. Diu deinde seruatum ne consonantibus adspirarent, ut in «Graccis» et «triumpis». Erupit breui tempore nimius usus, ut «choronae» «chenturiones» «praechones» adhuc quibusdam inscriptionibus maneant, qua de re Catulli nobile epigramma est. [21]Inde durat ad nos usque «uehementer» et «comprehendere» et «mihi»: nam «mehe» quoque pro «me» apud antiquos tragoediarum praecipue scriptores in ueteribus libris inuenimus.[22] Adhuc difficilior obseruatio est per tenores (quos quidem ab antiquis dictos tonores comperi, uidelicet declinato a Graecis uerbo, qui τόνους dicunt) uel adcentus, quas Graeci προσωιδίας uocant, cum acuta et grauis alia pro alia ponuntur, [23] ut in hoc «Camillus», si acuitur prima, aut grauis pro flexa, ut «Cethegus» (et hic prima acuta; nam sic media mutatur), aut flexa pro graui, ut †apice† circumducta sequenti, quam ex duabus syllabis in unam cogentes et deinde flectentes dupliciter peccant. [24] Sed id saepius in Graecis nominibus accidit, ut «Atreus», quem nobis iuuenibus doctissimi senes acuta prima dicere solebant, ut necessario secunda grauis esset, item «Nerei» «Terei»que.[25] Haec de accentibus tradita. Ceterum scio iam quosdam eruditos, nonnullos etiam grammaticos sic docere ac loqui ut propter quaedam uocum discrimina uerbum interim acuto sono finiant, ut in illis
«quae circum litora, circum piscosos scopulos»,
[26] ne, si grauem posuerint secundam, «circus» dici uideatur, non «circumitus»: itemque cum «quale» interrogantes graui, comparantes acuto tenore concludunt; quod tamen in aduerbiis fere solis ac pronominibus uindicant, in ceteris ueterem legem secuntur. [27] Mihi uidetur condicionem mutare quod his locis uerba coniungimus. Nam cum dico «circum litora», tamquam unum enuntio dissimulata distinctione, itaque tamquam in una uoce una est acuta: quod idem accidit in illo
«Troiae qui primus ab oris».
[28] Euenit ut metri quoque condicio mutet accentum:
«pecudes pictaeque uolucres».
Nam «uolucres» media acuta legam, quia, etsi natura breuis, tamen positione longa est, ne faciat iambum, quem non recipit uersus herous. [29] Separata uero haec a praecepto nostro non recedent, aut si consuetudo uicerit uetus lex sermonis abolebitur. Cuius difficilior apud Graecos obseruatio est, quia plura illis loquendi genera, quas διαλέκτους uocant, et quod alias uitiosum, interim alias rectum est. Apud nos uero breuissima ratio: [30] namque in omni uoce acuta intra numerum trium syllabarum continetur, siue eae sunt in uerbo solae siue ultimae, et in iis aut proxima extremae aut ab ea tertia. Trium porro de quibus loquor media longa aut acuta aut flexa erit, eodem loco breuis utique grauem habebit sonum ideoque positam ante se, id est ab ultima tertiam, acuet. [31] Est autem in omni uoce utique acuta, sed numquam plus una nec umquam ultima, ideoque in disyllabis prior. Praeterea numquam in eadem flexa et acuta, †qui in eadem flexa et acuta†; itaque neutra cludet uocem Latinam. Ea uero quae sunt syllabae unius erunt acuta aut flexa, ne sit aliqua uox sine acuta. [32] Et illa per sonos accidunt, quae demonstrari scripto non possunt, uitia oris et linguae: ἰωτακισμούς et λαβδακισμούς et ἰσχνότητας et πλατεασμούς feliciores fingendis nominibus Graeci uocant, sicut κοιλοστομίαν, cum uox quasi in recessu oris auditur. [33] Sunt etiam proprii quidam et inenarrabiles soni, quibus nonnumquam nationes deprehendimus. Remotis igitur omnibus de quibus supra diximus uitiis erit illa quae uocatur ὀρθοέπεια, id est emendata cum suauitate uocum explanatio: nam sic accipi potest recta.[34] Cetera uitia omnia ex pluribus uocibus sunt, quorum est soloecismus. Quamquam circa hoc quoque disputatum est; nam etiam qui complexu orationis accidere eum confitentur, quia tamen unius emendatione uerbi corrigi possit, in uerbo esse uitium, non in sermone contendunt, [35] cum, siue «amarae corticis» seu «medio cortice» per genus facit soloecismum (quorum neutrum quidem reprehendo, cum sit utriusque Vergilius auctor: sed fingamus utrumlibet non recte dictum), mutatio uocis alterius, in qua uitium erat, rectam loquendi rationem sit redditura, ut «amari corticis» fiat uel «media cortice». Quod manifestae calumniae est: neutrum enim uitiosum est separatum, sed compositione peccatur, quae iam sermonis est. [36] Illud eruditius quaeritur, an in singulis quoque uerbis possit fieri soloecismus, ut si unum quis ad se uocans dicat «uenite», aut si pluris a se dimittens ita loquatur: «abi» aut «discede». Nec non cum responsum ab inter- rogante dissentit, ut si dicenti «quem uideo?» ita occurras: «ego». In gestu etiam nonnulli putant idem uitium inesse, cum aliud uoce, aliud nutu uel manu demonstratur. [37] Huic opinioni neque omnino accedo neque plane dissentio; nam id fateor accidere uoce una, non tamen aliter quam si sit aliquid, quod uim alterius uocis optineat, ad quod uox illa referatur: ut soloecismus ex complexu fiat eorum quibus res significantur et uoluntas ostenditur. [38] Atque ut omnem effugiam cauillationem, sit aliquando in uno uerbo, numquam in solo uerbo. Per quot autem et quas accidat species, non satis conuenit. Qui plenissime, quadripertitam uolunt esse rationem nec aliam quam barbarismi, ut fiat adiectione «nam enim», «de susum», «in Alexandriam», detractione «ambulo uiam», «Aegypto uenio», «ne hoc fecit», [39] transmutatione, qua ordo turbatur, «quoque ego», «enim hoc uoluit», «autem non habuit»: ex quo genere an sit «igitur» initio sermonis positum dubitari potest, quia maximos auctores in diuersa fuisse opinione uideo, cum apud alios sit etiam frequens, apud alios numquam reperiatur. [40] Haec tria genera quidam diducunt a soloecismo, et adiectionis uitium πλεονασμόν, detractionis ἔλλειψιν, inuersionis ἀναστροφήν uocant: quae si in speciem soloecismi cadat, ὑπερβατόν quoque eodem appellari modo posse. [41] Inmutatio sine controuersia est, cum aliud pro alio ponitur. Id per omnis orationis partis deprendimus, frequentissime in uerbo, quia plurima huic accidunt, ideoque in eo fiunt soloecismi per genera tempora personas modos (siue cui «status» eos dici seu «qualitates» placet) uel sex uel ut alii uolunt octo (nam totidem uitiorum erunt formae in quot species eorum quidque de quibus supra dictum est diuiseris): [42] praeterea numeros, in quibus nos singularem ac pluralem habemus, Graeci et δυϊκόν. Quamquam fuerunt qui nobis quoque adicerent dualem «scripsere» «legere» (quod euitandae asperitatis gratia mollitum est, ut apud ueteres pro «male mereris» «male merere»), ideoque quod uocant duale in illo solo genere consistit, cum apud Graecos et uerbi tota fere ratione et in nominibus deprendatur (et sic quoque rarissimus sit eius usus), [43] apud nostrorum uero neminem haec obseruatio reperiatur, quin e contrario
»deuenere locos»
et
«conticuere omnes»
et
«consedere duces»
aperte nos doceant nil horum ad duos pertinere, «dixere» quoque, quamquam id Antonius Rufus ex diuerso ponit exemplum, de pluribus patronis praeco pronuntiet. [44]Quid? non Liuius circa initia statim primi libri «tenuere» inquit «arcem Sabini» et mox: «in aduersum Romani subiere»? Sed quem potius ego quam M. Tullium sequar? Qui in Oratore «non reprendo» inquit «scripsere: scripserunt esse uerius sentio». [45] Similiter in uocabulis et nominibus fit soloecismus genere, numero, proprie autem casibus, quidquid horum alteri succedet. Huic parti subiungantur licet per comparationes et superlationes, itemque in quibus patrium pro possessiuo dicitur uel contra. [46] Nam uitium quod fit per quantitatem, ut «magnum peculiolum», erunt qui soloecismum putent, quia pro nomine integro positum sit deminutum: ego dubito an id inproprium potius appellem; significatione enim deerrat: soloecismi porro uitium non est in sensu, sed in complexu. [47] In participio per genus et casum ut in uocabulo, per tempora ut in uerbo, per numerum ut in utroque peccatur. Pronomen quoque genus numerum casus habet, quae omnia recipiunt huius modi errorem. [48] Fiunt soloecismi et quidem plurimi per partis orationis: sed id tradere satis non est, ne ita demum uitium esse credat puer si pro alia ponatur alia, ut uerbum ubi nomen esse debuerit, uel aduerbium ubi pronomen, ac similia. [49] Nam sunt quaedam cognata, ut dicunt, id est eiusdem generis, in quibus qui alia specie quam oportet utetur, non minus quam ipso genere permutato deliquerit. [50] Nam et «an» et «aut» coniunctiones sunt, male tamen interroges «hic aut ille sit»; et «ne» ac «non» aduerbia: qui tamen dicat pro illo «ne feceris» «non feceris», in idem incidat uitium, quia alterum negandi est, alterum uetandi. Hoc amplius «intro» et «intus» loci aduerbia, «eo» tamen «intus» et «intro sum» soloecismi sunt. [51] Eadem in diuersitate pronominum interiectionum praepositionum accident.Est enim soloecismus in oratione comprensionis unius sequentium ac priorum inter se inconueniens positio. [52] Quaedam tamen et faciem soloecismi habent et dici uitiosa non possunt, ut «tragoedia Thyestes», ut «ludi Floralia ac Megalesia» – quamquam haec sequentia tempore interciderunt numquam aliter a ueteribus dicta. Schemata igitur nominabuntur, frequentiora quidem apud poetas, sed oratoribus quoque permissa. [53] Verum schema fere habebit aliquam rationem, ut docebimus eo quem paulo ante promisimus loco, sed hic quoque quod schema uocatur, si ab aliquo per inprudentiam factum erit, soloecismi uitio non carebit. [54] In eadem specie sunt, sed schemate carent, ut supra dixi, nomina feminina quibus mares utuntur, et neutralia quibus feminae. Hactenus de soloecismo: neque enim artem grammaticam componere adgressi sumus, sed cum in ordinem incurreret, inhonoratam transire noluimus.[55] Hoc amplius, ut institutum ordinem sequar, uerba aut Latina aut peregrina sunt. Peregrina porro ex omnibus prope dixerim gentibus ut homines, ut instituta etiam multa uenerunt. [56] Taceo de Tuscis et Sabinis et Praenestinis quoque (nam ut eorum sermone utentem Vettium Lucilius insectatur, quem ad modum Pollio reprendit in Liuio Patauinitatem): licet omnia Italica pro Romanis habeam. [57] Plurima Gallica eualuerunt, ut «raeda» ac «petorritum», quorum altero tamen Cicero, altero Horatius utitur. Et «mappam» circo quoque usitatum nomen Poeni sibi uindicant, et «gurdos», quos pro stolidis accipit uulgus, ex Hispania duxisse originem audiui. [58] Sed haec diuisio mea ad Graecum sermonem praecipue pertinet; nam et maxima ex parte Romanus inde conuersus est, et confessis quoque Graecis utimur uerbis ubi nostra desunt, sicut illi a nobis nonnumquam mutuantur. Inde illa quaestio exoritur, an eadem ratione per casus duci externa qua nostra conueniat. [59] Ac si reperias grammaticum ueterum amatorem, neget quicquam ex Latina ratione mutandum, quia, cum sit apud nos casus ablatiuus, quem illi non habent, parum conueniat uno casu nostro, quinque Graecis uti: [60] quin etiam laudet uirtutem eorum qui potentiorem facere linguam Latinam studebant nec alienis egere institutis fatebantur: inde «Castorem» media syllaba producta pronuntiarunt, quia hoc omnibus nostris nominibus accidebat quorum prima positio in easdem quas «Castor» litteras exit, et ut «Palaemo» ac «Telamo» et «Plato» (nam sic eum Cicero quoque appellat) dicerentur retinuerunt, quia Latinum quod o et n litteris finiretur non reperiebant. [61] Ne in a quidem atque s litteras exire temere masculina Graeca nomina recto casu patiebantur, ideoque et apud Caelium legimus «Pelia cincinnatus» et apud Messalam «bene fecit Euthia» et apud Ciceronem «Hermagora», ne miremur quod ab antiquorum plerisque «Aenea» ut «Anchisa» sit dictus. [62] Nam si ut «Maecenas» «Sufenas» «Asprenas» dicerentur, genetiuo casu non e littera sed tis syllaba terminarentur. Inde Olympo et tyranno acutam syllabam mediam dederunt, quia [duabus longis sequentibus] primam breuem acui noster sermo non patitur. [63] Sic genetiuus «Vlixi» et «Achilli» fecit, sic alia plurima. Nunc recentiores instituerunt Graecis nominibus Graecas declinationes potius dare, quod tamen ipsum non semper fieri potest. Mihi autem placet rationem Latinam sequi, quousque patitur decor. Neque enim iam «Calypsonem» dixerim ut «Iunonem», quamquam secutus antiquos C. Caesar utitur hac ratione declinandi; sed auctoritatem consuetudo superauit. [64] In ceteris quae poterunt utroque modo non indecenter efferri, qui Graecam figuram sequi malet non Latine quidem sed tamen citra reprehensionem loquetur.[65] Simplices uoces prima positione, id est natura sua, constant, compositae aut praepositionibus subiunguntur, ut «innocens» (dum ne pugnantibus inter se duabus, quale est «inperterritus»: alioqui possunt aliquando continuari duae, ut «incompositus» «reconditus» et quo Cicero utitur «subabsurdum»), aut e duobus quasi corporibus coalescunt, ut «maleficus». [66] Nam ex tribus nostrae utique linguae non concesserim, quamuis «capsis» Cicero dicat compositum esse ex «cape si uis», et inueniantur qui «Lupercalia» aeque tris partes orationis esse contendant quasi «luere per caprum»: [67] nam «Solitaurilia» iam persuasum est esse «Suouetaurilia», et sane ita se habet sacrum, quale apud Homerum quoque est. Sed haec non tam ex tribus quam ex particulis trium coeunt. Ceterum etiam ex praepositione et duobus uocabulis dure uidetur struxisse Pacuuius:
«Nerei repandirostrum incuruiceruicum pecus.»
[68] Iunguntur autem aut ex duobus Latinis integris, ut «superfui» «supterfugi», quamquam ex integris an composita sint quaeritur, aut ex integro et corrupto, ut «maleuolus», aut ex corrupto et integro, ut «noctiuagus», aut duobus corruptis, ut «pedisecus», aut ex nostro et peregrino, ut «biclinium», aut contra, ut «epitogium» et «Anticato», aliquando et ex duobus peregrinis, ut «epiraedium»; nam cum sit «epi» praepositio Graeca, «raeda» Gallicum (neque Graecus tamen neque Gallus utitur composito), Romani suum ex alieno utroque fecerunt. [69] Frequenter autem praepositiones quoque copulatio ista corrumpit: inde «abstulit» «aufugit» «amisit», cum praepositio sit «ab» sola, et «coit», cum sit praepositio «con». Sic «ignaui» et «erepublica» et similia. [70] Sed res tota magis Graecos decet, nobis minus succedit: nec id fieri natura puto, sed alienis fauemus, ideoque cum κυρταύχενα mirati simus, «incuruiceruicum» uix a risu defendimus.[71] Propria sunt uerba cum id significant in quod primo denominata sunt, tralata cum alium natura intellectum, alium loco praebent. Vsitatis tutius utimur, noua non sine quodam periculo fingimus. Nam si recepta sunt, modicam laudem adferunt orationi, repudiata etiam in iocos exeunt. [72] Audendum tamen: namque, ut Cicero ait, etiam quae primo dura uisa sunt, usu molliuntur. Sed minime nobis concessa est ὀνοματοποιία. Quis enim ferat si quid simile illis merito laudatis λίγξε βιός et σίζ᾽ ὀφθαλμός fingere audeamus? Iam ne «balare» quidem aut «hinnire» fortiter diceremus nisi iudicio uetustatis niterentur.
VI[De linguae ratione, analogia, etymologia, de verborumvetustate et auctoritate, de consuetudine.]
[1] Est etiam sua loquentibus obseruatio, sua scribentibus. Sermo constat ratione uetustate auctoritate consuetudine. Rationem praestat praecipue analogia, nonnumquam etymologia. Vetera maiestas quaedam et, ut sic dixerim, religio commendat. [2]Auctoritas ab oratoribus uel historicis peti solet (nam poetas metri necessitas excusat, nisi si quando nihil impediente in utroque modulatione pedum alterum malunt, qualia sunt
»imo de stirpe recisum»
et
«aëriae quo congessere palumbes»
et
«silice in nuda»
et similia: cum summorum in eloquentia uirorum iudicium pro ratione, et uel error honestus est magnos duces sequentibus. [3] Consuetudo uero certissima loquendi magistra, utendumque plane sermone, ut nummo, cui publica forma est. Omnia tamen haec exigunt acre iudicium, analogia praecipue: quam proxime ex Graeco transferentes in Latinum proportionem uocauerunt. [4] Eius haec uis est, ut id quod dubium est ad aliquid simile de quo non quaeritur referat, et incerta certis probet. Quod efficitur duplici uia: comparatione similium in extremis maxime syllabis, propter quod ea quae sunt e singulis negantur debere rationem, et deminutione. [5] Comparatio in nominibus aut genus deprendit aut declinationem: genus, ut, si quaeratur «funis» masculinum sit an femininum, simile illi sit «panis»: declinationem, ut, si ueniat in dubium «hac domu» dicendum sit an «hac domo», et «domuum» an «domorum», similia sint «domus» «anus» «manus». [6] Deminutio genus modo detegit, ut, ne ab eodem exemplo recedam, «funem» masculinum esse «funiculus» ostendit. [7] Eadem in uerbis quoque ratio comparationis, ut, si quis antiquos secutus «feruere» breui media syllaba dicat, deprendatur uitiose loqui, quod omnia quae e et o litteris fatendi modo terminantur, eadem, si in infinitis e litteram media syllaba acceperunt, utique productam habent: «prandeo» «pendeo» «spondeo», «prandere» «pendere» «spondere», [8] at quae o solam habent, dummodo per eandem litteram in infinito exeant, breuia fiunt: «lego» «dico» «curro», «legere» «dicere» «currere»: etiamsi est apud Lucilium:
«feruit aqua et feruet: feruit nunc, feruet ad annum».
[9] Sed pace dicere hominis eruditissimi liceat: si «feruit» putat illi simile «currit» et «legit», «feruo» dicet ut «lego» et «curro», quod nobis inauditum est. Sed non est haec uera comparatio: nam «feruit» est illi simile «seruit». Quam proportionem sequenti dicere necesse est «feruire» ut «seruire». [10] Prima quoque aliquando positio ex obliquis inuenitur, ut memoria repeto conuictos a me qui reprenderant quod hoc uerbo usus essem: «pepigi»; nam id quidem dixisse summos auctores confitebantur, rationem tamen negabant permittere, quia prima positio «paciscor», cum haberet naturam patiendi, faceret tempore praeterito «pactus sum». [11] Nos praeter auctoritatem oratorum atque historicorum analogia quoque dictum tuebamur. Nam cum legeremus in XII tabulis «ni ita pagunt», inueniebamus simile huic «cadunt»: inde prima positio, etiamsi uetustate exoleuerat, apparebat «pago» ut «cado», unde non erat dubium sic «pepigi» nos dicere ut «cecidi». [12] Sed meminerimus non per omnia duci analogiae posse rationem, cum et sibi ipsa plurimis in locis repugnet. Quaedam sine dubio conantur eruditi defendere, ut, cum deprensum est «lepus» et «lupus» similia positione quantum casibus numerisque dissentiant, ita respondent non esse paria quia «lepus» epicoenon sit, «lupus» masculinum, quamquam Varro in eo libro quo initia Romanae urbis enarrat lupum feminam dicit Ennium Pictoremque Fabium secutus. [13] Illi autem idem, cum interrogantur cur «aper» «apri» et «pater» «patris» faciat, illud nomen positum, hoc ad aliquid esse contendunt. Praeterea quoniam utrumque a Graeco ductum sit, ad eam rationem recurrunt, ut πατρός «patris», κάπρου «apri» faciat. [14] Illa tamen quomodo effugient, ut non, quamuis feminina singulari nominatiuo us litteris finita numquam genetiuo casu ris syllaba terminentur, faciat tamen «Venus» «Veneris»? Item, cum es litteris finita per uarios exeant genetiuos, numquam tamen eadem ris syllaba terminatos, «Ceres» cogat dici «Cereris»? [15]Quid uero quae tota positionis eiusdem in diuersos flexus eunt, cum «Alba» faciat «Albanos» et «Albensis», «uolo» «uolui» et «uolaui»? Nam praeterito quidem tempore uarie formari uerba prima persona o littera terminata ipsa analogia confitetur, si quidem facit «cado» «cecidi», «spondeo» «spopondi», «pingo» «pinxi», «lego» «legi», «pono» «posui», «frango» «fregi», «laudo laudaui». [16] Non enim, cum primum fingerentur homines, Analogia demissa caelo formam loquendi dedit, sed inuenta est postquam loquebantur, et notatum in sermone quid quoque modo caderet. Itaque non ratione nititur sed exemplo, nec lex est loquendi sed obseruatio, ut ipsam analogian nulla res alia fecerit quam consuetudo. [17] Inhaerent tamen ei quidam molestissima diligentiae peruersitate, ut «audaciter» potius dicant quam «audacter», licet omnes oratores aliud sequantur, et «emicauit», non «emicuit», et «conire», non «coire». His permittamus et «audiuisse» et «sciuisse» et «tribunale» et «faciliter» dicere; «frugalis» quoque sit apud illos, non «frugi»: nam quo alio modo fiet «frugalitas»? [18] Idem «centum milia nummum» et «fidem deum» ostendant duplices quoque soloecismos esse, quando et casum mutant et numerum: nesciebamus enim ac non consuetudini et decori seruiebamus, sicut in plurimis quae M. Tullius in Oratore diuine ut omnia exequitur. [19] Sed Augustus quoque in epistulis ad C. Caesarem scriptis emendat quod is «calidum» dicere quam «caldum» malit, non quia id non sit Latinum, sed quia sit odiosum et, ut ipse Graeco uerbo significauit, περίεργον. [20] Atqui hanc quidam ὀρθοέπειαν solam putant, quam ego minime excludo. Quid enim tam necessarium quam recta locutio? Immo inhaerendum ei iudico, quoad licet, diu etiam mutantibus repugnandum: sed abolita atque abrogata retinere insolentiae cuiusdam est et friuolae in paruis iactantiae. [21] Multum enim litteratus qui sine adspiratione et producta secunda syllaba salutarit («auēre» est enim), et «calefacere» dixerit potius quam quod dicimus et «conseruauisse», his adiciat «face» et «dice» et similia. Recta est haec uia: quis negat? [22] Sed adiacet et mollior et magis trita. Ego tamen non alio magis angor quam quod obliquis casibus ducti etiam primas sibi positiones non inuenire sed mutare permittunt, ut cum «ebur» et «robur», ita dicta ac scripta summis auctoribus, in o litteram secundae syllabae transferunt, quia sit «roboris» et «eboris», «sulpur» autem et «guttur» u litteram in genetiuo seruent: ideoque «iecur» etiam et «femur» controuersiam fecerunt. [23] Quod non minus est licentiosum quam si «sulpuri» et «gutturi» subicerent in genetiuo litteram o mediam quia esset «eboris» et «roboris»: sicut Antonius Gnipho, qui «robur» quidem et «ebur» atque etiam «marmur» fatetur esse, uerum fieri uult ex his «ebura» «robura» «marmura». [24] Quodsi animaduerterent litterarum adfinitatem, scirent sic ab eo quod est «robur» «roboris» fieri quo modo ab eo quod est «miles limes» «militis limitis», «iudex uindex» «iudicis uindicis», et quae supra iam attigi. [25] Quid uero quod, ut dicebam, similes positiones in longe diuersas figuras per obliquos casus exeunt, ut «uirgo Iuno,» «fusus lusus», «cuspis puppis» et mille alia: cum illud etiam accidat, ut quaedam pluraliter non dicantur, quaedam contra singulari numero, quaedam casibus careant, quaedam a primis statim positionibus tota mutentur, ut «Iuppiter»? [26] Quod uerbis etiam accidit, ut illi «fero», cuius praeteritum perfectum et ulterius non inuenitur. Nec plurimum refert nulla haec an praedura sint. Nam quid «progenies» genetiuo singulari, quid plurali «spes» faciet? Quo modo autem «quire» et «urgere» uel in praeterita patiendi modo uel in participia transibunt? [27] Quid de aliis dicam, cum «senatus senatui» «senati» an «senatus» faciat incertum sit? Quare mihi non inuenuste dici uidetur aliud esse Latine, aliud grammatice loqui. Ac de analogia nimium.[28] Etymologia, quae uerborum originem inquirit, a Cicerone dicta est notatio, quia nomen eius apud Aristotelen inuenitur σύμβολον, quod est «nota». Nam uerbum ex uerbo ductum, id est ueriloquium, ipse Cicero qui finxit reformidat. Sunt qui uim potius intuiti originationem uocent. [29] Haec habet aliquando usum necessarium, quotiens interpretatione res de qua quaeritur eget, ut cum M. Caelius se esse hominem frugi uult probare, non quia abstinens sit (nam id ne mentiri quidem poterat), sed quia utilis multis, id est fructuosus, unde sit ducta frugalitas. Ideoque in definitionibus adsignatur etymologiae locus. [30] Nonnumquam etiam barbara ab emendatis conatur discernere, ut cum «Triquetram» dici Siciliam an «Triquedram», «meridiem» an «medidiem» oporteat quaeritur: aliquando consuetudini seruit. [31] Continet autem in se multam eruditionem, siue ex Graecis orta tractemus, quae sunt plurima praecipueque Aeolica ratione, cui est sermo noster simillimus, declinata, siue ex historiarum ueterum notitia nomina hominum locorum gentium urbium requiramus: unde Bruti, Publicolae, Pythici? cur Latium, Italia, Beneuentum? quae Capitolium et collem Quirinalem et Argiletum appellandi ratio?[32] Iam illa minora in quibus maxime studiosi eius rei fatigantur, qui uerba paulum declinata uarie et multipliciter ad ueritatem reducunt aut correptis aut porrectis aut adiectis aut detractis aut permutatis litteris syllabisue. Inde prauis ingeniis ad foedissima usque ludibria labuntur. Sit enim «consul» a consulendo uel a iudicando: nam et hoc «consulere» ueteres uocauerunt, unde adhuc remanet illud «rogat boni consulas», id est «bonum iudices»: [33] «senatui» dederit nomen aetas, nam idem patres sunt: et «rex» «rector» et alia plurima indubitata: nec abnuerim tegulae regulaeque et similium his rationem: iam sit et «classis» a calando et «lepus» «leuipes» et «uulpes» «uolipes»: [34] etiamne a contrariis aliqua sinemus trahi, ut «lucus» quia umbra opacus parum luceat, et «ludus» quia sit longissime a lusu, et «Ditis» quia minime diues? Etiamne «hominem» appellari quia sit humo natus (quasi uero non omnibus animalibus eadem origo, aut illi primi mortales ante nomen imposuerint terrae quam sibi), et «uerba» ab ae†re uerberato? [35] Pergamus: sic perueniemus eo usque ut «stella» luminis stilla credatur, cuius etymologiae auctorem clarum sane in litteris nominari in ea parte qua a me reprenditur inhumanum est. [36] Qui uero talia libris complexi sunt, nomina sua ipsi inscripserunt, ingenioseque uisus est Gauius «caelibes» dicere ueluti «caelites», quod onere grauissimo uacent, idque Graeco argumento iuuit: ἠϊθέους enim eadem de causa dici adfirmat. Nec ei cedit Modestus inuentione: nam, quia Caelo Saturnus genitalia absciderit, hoc nomine appellatos qui uxore careant ait; Aelius «pituitam» quia petat uitam. [37] Sed cui non post Varronem sit uenia? Qui «agrum» quia in eo agatur aliquid, et «gragulos» quia gregatim uolent dictos uoluit persuadere Ciceroni (ad eum enim scribit), cum alterum ex Graeco sit manifestum duci, alterum ex uocibus auium. [38] Sed hoc tanti fuit uertere, ut «merula», quia sola uolat, quasi mera uolans nominaretur. Quidam non dubitarunt etymologiae subicere omnem nominis causam, ut ex habitu, quem ad modum dixi, «Longos» et «Rufos», ex sono «stertere» «murmurare», etiam deriuata, ut a «uelocitate» dicitur «uelox», et composita pleraque his similia, quae sine dubio aliunde originem ducunt, sed arte non egent, cuius in hoc opere non est usus nisi in dubiis.[39] Verba a uetustate repetita non solum magnos adsertores habent, sed etiam adferunt orationi maiestatem aliquam non sine delectatione: nam et auctoritatem antiquitatis habent et, quia intermissa sunt, gratiam nouitati similem parant. [40] Sed opus est modo, ut neque crebra sint haec nec manifesta, quia nihil est odiosius adfectatione, nec utique ab ultimis et iam oblitteratis repetita temporibus, qualia sunt «topper» et «antegerio» et «exanclare» et «prosapia» et Saliorum carmina uix sacerdotibus suis satis intellecta. [41] Sed illa mutari uetat religio et consecratis utendum est: oratio uero, cuius summa uirtus est perspicuitas, quam sit uitiosa si egeat interprete! Ergo ut nouorum optima erunt maxime uetera, ita ueterum maxime noua.[42] Similis circa auctoritatem ratio. Nam etiamsi potest uideri nihil peccare qui utitur iis uerbis quae summi auctores tradiderunt, multum tamen refert non solum quid dixerint, sed etiam quid persuaserint. Neque enim «tuburchinabundum» et «lurchinabundum» iam in nobis quisquam ferat, licet Cato sit auctor, nec «hos lodices», quamquam id Pollioni placet, nec «gladiola», atqui Messala dixit, nec «parricidatum», quod in Caelio uix tolerabile uidetur, nec «collos» mihi Caluus persuaserit: quae nec ipsi iam dicerent.[43] Superest igitur consuetudo: nam fuerit paene ridiculum malle sermonem quo locuti sint homines quam quo loquantur. Et sane quid est aliud uetus sermo quam uetus loquendi consuetudo? Sed huic ipsi necessarium est iudicium, constituendumque in primis id ipsum quid sit quod consuetudinem uocemus. [44] Quae si ex eo quod plures faciunt nomen accipiat, periculosissimum dabit praeceptum non orationi modo sed, quod maius est, uitae: unde enim tantum boni ut pluribus quae recta sunt placeant? Igitur ut uelli et comam in gradus frangere et in balneis perpotare, quamlibet haec inuaserint ciuitatem, non erit consuetudo, quia nihil horum caret reprensione (at lauamur et tondemur et conuiuimus ex consuetudine), sic in loquendo non si quid uitiose multis insederit pro regula sermonis accipiendum erit. [45] Nam ut transeam quem ad modum uulgo imperiti loquantur, tota saepe theatra et omnem circi turbam exclamasse barbare scimus. Ergo consuetudinem sermonis uocabo consensum eruditorum, sicut uiuendi consensum bonorum.
VII[Orthographica.]
[1] Nunc, quoniam diximus quae sit loquendi regula, dicendum quae scribentibus custodienda, quod Graeci ὀρθογραφίαν uocant, nos recte scribendi scientiam nominemus. Cuius ars non in hoc posita est, ut nouerimus quibus quaeque syllaba litteris constet (nam id quidem infra grammatici officium est), sed totam, ut mea fert opinio, subtilitatem in dubiis habet: [2] ut longis syllabis omnibus adponere apicem ineptissimum est, quia plurimae natura ipsa uerbi quod scribitur patent, sed interim necessarium, cum eadem littera alium atque alium intellectum, prout correpta uel producta est, facit: [3] ut «malus» arborem significet an hominem non bonum apice distinguitur, «palus» aliud priore syllaba longa, aliud sequenti significat, et cum eadem littera nominatiuo casu breuis, ablatiuo longa est, utrum sequamur plerumque hac nota monendi sumus. [4] Similiter putauerunt illa quoque seruanda discrimina, ut «ex» praepositionem si uerbum sequeretur «specto», adiecta secundae syllabae s littera, si «pecto», remota scriberemus. [5] Illa quoque seruata est a multis differentia, ut «ad», cum esset praepositio, d litteram, cum autem coniunctio, t acciperet, itemque «cum», si tempus significaret, per quom, si comitem, per c ac duas sequentis scriberetur. [6]Frigidiora his alia, ut «quidquid» c quartam haberet ne interrogare bis uideremur, et «quotidie» non «cotidie», ut sit quot diebus: uerum haec iam etiam inter ipsas ineptias euanuerunt.[7] Quaeri solet, in scribendo praepositiones sonum quem iunctae efficiunt an quem separatae obseruare conueniat, ut cum dico «optinuit» (secundam enim b litteram ratio poscit, aures magis audiunt p) et «immunis» [8] (illud enim quod ueritas exigit, sequentis syllabae sono uictum, m gemina commutatur.) [9] Est et in diuidendis uerbis obseruatio, mediam litteram consonantem priori an sequenti syllabae adiungas. «Haruspex» enim, quia pars eius posterior a spectando est, s litteram tertiae dabit, «abstemius», quia ex abstinentia temeti composita uox est, primae relinquet. [10] Nam k quidem in nullis uerbis utendum puto nisi quae significat etiam ut sola ponatur. Hoc eo non omisi quod quidam eam quotiens a sequatur necessariam credunt, cum sit c littera, quae ad omnis uocalis uim suam perferat.[11] Verum orthographia quoque consuetudini seruit ideoque saepe mutata est. Nam illa uetustissima transeo tempora, quibus et pauciores litterae nec similes his nostris earum formae fuerunt et uis quoque diuersa, sicut apud Graecos o litterae, quae interim longa ac breuis, ut apud nos, interim pro syllaba quam nomine suo exprimit posita est: [12] ut a Latinis ueteribus d plurimis in uerbis ultimam adiectam, quod manifestum est etiam ex columna rostrata, quae est Duilio in foro posita, interim g quoque, ut in puluinari Solis, qui colitur iuxta aedem Quirini, «uesperug», quod «uesperuginem» accipimus. [13] De mutatione etiam litterarum, de qua supra dixi, nihil repetere hic necesse est: fortasse enim sicut scribebant, etiam loquebantur. [14] Semiuocalis geminare diu non fuit usitatissimi moris, atque e contrario usque ad Accium et ultra porrectas syllabas geminis, ut dixi, uocalibus scripserunt. [15] Diutius durauit ut e et i iungendis eadem ratione qua Graeci ει uterentur: ea casibus numerisque discreta est, ut Lucilius praecipit:
«iam puerei uenere: e postremum facito atque i,ut pueri plures fiant»
ac deinceps idem:
«mendaci furique addes e, cum dare furiiusseris.»
[16] Quod quidem cum superuacuum est quia i tam longae quam breuis naturam habet, tum incommodum aliquando; nam in iis quae proximam ab ultima litteram e habebunt et i longa terminabuntur, illam rationem sequentes utemur e gemina, qualia sunt haec «aurei» «argentei» et his similia: [17] idque iis praecipue qui ad lectionem instituentur etiam impedimento erit, sicut in Graecis accidit adiectione i litterae, quam non solum datiuis casibus in parte ultima adscribunt, sed quibusdam etiam interponunt, ut in ΛΗΙΣΤΗΙ, quia etymologia ex diuisione in tris syllabas facta desideret eam litteram. [18] Ae syllabam, cuius secundam nunc e litteram ponimus, uarie per a et i efferebant, quidam semper ut Graeci, quidam singulariter tantum, cum in datiuum uel genetiuum casum incidissent, unde «pictai uestis» et «aquai» Vergilius amantissimus uetustatis carminibus inseruit. [19] In isdem plurali numero e utebantur: «hi Sullae, Galbae». Est in hac quoque parte Lucili praeceptum, quod quia pluribus explicatur uersibus, si quis parum credet apud ipsum in nono requirat. [20] Quid quod Ciceronis temporibus paulumque infra, fere quotiens s littera media uocalium longarum uel subiecta longis esset, geminabatur, ut «caussae» «cassus» «diuissiones»? Quo modo et ipsum et Vergilium quoque scripsisse manus eorum docent. [21] Atqui paulum superiores etiam illud quod nos gemina dicimus «iussi» una dixerunt. Iam «optimus» «maximus» ut mediam i litteram, quae ueteribus u fuerat, acciperent C. primum Caesaris inscriptione traditur factum. [22] «Here» nunc e littera terminamus: at ueterum comicorum adhuc libris inuenio «heri ad me uenit»: quod idem in epistulis Augusti, quas sua manu scripsit aut emendauit, deprenditur. [23] Quid? non Cato Censorius «dicam» et «faciam» «dicae» et «faciae» scripsit, eundemque in ceteris quae similiter cadunt modum tenuit? Quod et ex ueteribus eius libris manifestum est et a Messala in libro de s littera positum. [24] «Sibe» et «quase» scriptum in multorum libris est, sed an hoc uoluerint auctores nescio: T. Liuium ita his usum ex Pediano comperi, qui et ipse eum sequebatur. Haec nos i littera finimus. [25] Quid dicam «uortices» et «uorsus» ceteraque ad eundem modum, quae primus Scipio Africanus in e litteram secundam uertisse dicitur? [26] Nostri praeceptores «seruum» «ceruum»que u et o litteris scripserunt, quia subiecta sibi uocalis in unum sonum coalescere et confundi nequiret; nunc u gemina scribuntur ea ratione quam reddidi: neutro sane modo uox quam sentimus efficitur, nec inutiliter Claudius Aeolicam illam ad hos usus litteram adiecerat. [27] Illud nunc melius, quod «cui» tribus quas praeposui litteris enotamus, in quo pueris nobis ad pinguem sane sonum qu et oi utebantur, tantum ut ab illo «qui» distingueretur.[28] Quid quae scribuntur aliter quam enuntiantur? Nam et «Gaius» C littera significatur, quae inuersa mulierem declarat, quia tam Gaias esse uocitatas quam Gaios etiam ex nuptialibus sacris apparet: [29] nec «Gnaeus» eam litteram in praenominis nota accipit qua sonat, et «columnam» et «consules» exempta n littera legimus, et «Subura», cum tribus litteris notatur, C tertiam ostendit. Multa sunt generis huius, sed haec quoque uereor ne modum tam paruae quaestionis excesserint.[30] Iudicium autem suum grammaticus interponat his omnibus: nam hoc ualere plurimum debet. Ego, nisi quod consuetudo optinuerit, sic scribendum quidque iudico quomodo sonat. [31] Hic enim est usus litterarum, ut custodiant uoces et uelut depositum reddant legentibus. Itaque id exprimere debent quod dicturi sumus. [32] Hae fere sunt emendate loquendi scribendique partes: duas reliquas significanter ornateque dicendi non equidem grammaticis aufero, sed, cum mihi officia rhetoris supersint, maiori operi reseruo.[33] Redit autem illa cogitatio, quosdam fore qui haec quae diximus parua nimium et impedimenta quoque maius aliquid agentibus putent: nec ipse ad extremam usque anxietatem et ineptas cauillationes descendendum atque his ingenia concidi et comminui credo. [34]Sed nihil ex grammatice nocuerit nisi quod superuacuum est. An ideo minor est M. Tullius orator quod idem artis huius diligentissimus fuit et in filio, ut epistulis apparet, recte loquendi asper quoque exactor? [35] Aut uim C. Caesaris fregerunt editi de analogia libri? Aut ideo minus Messala nitidus quia quosdam totos libellos non uerbis modo singulis sed etiam litteris dedit? Non obstant hae disciplinae per illas euntibus, sed circa illas haerentibus.
VIII[Quid pueris legendum sit.]
[1] Superest lectio: in qua puer ut sciat ubi suspendere spiritum debeat, quo loco uersum distinguere, ubi cludatur sensus, unde incipiat, quando attollenda uel summittenda sit uox, quid quoque flexu, quid lentius celerius concitatius lenius dicendum, demonstrari nisi in opere ipso non potest. [2] Vnum est igitur quod in hac parte praecipiam, ut omnia ista facere possit: intellegat. Sit autem in primis lectio uirilis et cum sanctitate quadam grauis, et non quidem prorsae similis, quia et carmen est et se poetae canere testantur, non tamen in canticum dissoluta nec plasmate, ut nunc a plerisque fit, effeminata: de quo genere optime C. Caesarem praetextatum adhuc accepimus dixisse: «si cantas, male cantas: si legis, cantas». [3] Nec prosopopoeias, ut quibusdam placet, ad comicum morem pronuntiari uelim, esse tamen flexum quendam quo distinguantur ab iis in quibus poeta persona sua utetur. [4] Cetera admonitione magna egent, in primis ut tenerae mentes tracturaeque altius quidquid rudibus et omnium ignaris insederit non modo quae diserta sed uel magis quae honesta sunt discant. [5] Ideoque optime institutum est ut ab Homero atque Vergilio lectio inciperet, quamquam ad intellegendas eorum uirtutes firmiore iudicio opus est: sed huic rei superest tempus, neque enim semel legentur. Interim et sublimitate heroi carminis animus adsurgat et ex magnitudine rerum spiritum ducat et optimis inbuatur. [6] Vtiles tragoediae: alunt et lyrici, si tamen in iis non auctores modo sed etiam partes operis elegeris: nam et Graeci licenter multa et Horatium nolim in quibusdam interpretari. Elegia uero, utique qua amat, et hendecasyllabi, qui sunt commata sotadeorum (nam de sotadeis ne praecipiendum quidem est), amoueantur si fieri potest, si minus, certe ad firmius aetatis robur reseruentur. [7] Comoediae, quae plurimum conferre ad eloquentiam potest, cum per omnis et personas et adfectus eat, quem usum in pueris putem paulo post suo loco dicam: nam cum mores in tuto fuerint, inter praecipua legenda erit. De Menandro loquor, nec tamen excluserim alios: [8] nam Latini quoque auctores adferent utilitatis aliquid; sed pueris quae maxime ingenium alant atque animum augeant praelegenda: ceteris, quae ad eruditionem modo pertinent, longa aetas spatium dabit. Multum autem ueteres etiam Latini conferunt, quamquam plerique plus ingenio quam arte ualuerunt, in primis copiam uerborum: quorum in tragoediis grauitas, in comoediis elegantia et quidam uelut atticismos inueniri potest. [9] Oeconomia quoque in iis diligentior quam in plerisque nouorum erit, qui omnium operum solam uirtutem sententias putauerunt. Sanctitas certe et, ut sic dicam, uirilitas ab iis petenda est, quando nos in omnia deliciarum uitia dicendi quoque ratione defluximus. [10] Denique credamus summis oratoribus, qui ueterum poemata uel ad fidem causarum uel ad ornamentum eloquentiae adsumunt. [11] Nam praecipue quidem apud Ciceronem, frequenter tamen apud Asinium etiam et ceteros qui sunt proximi, uidemus Enni Acci Pacuui Lucili Terenti Caecili et aliorum inseri uersus, summa non eruditionis modo gratia sed etiam iucunditatis, cum poeticis uoluptatibus aures a forensi asperitate respirant. [12] Quibus accedit non mediocris utilitas, cum sententiis eorum uelut quibusdam testimoniis quae proposuere confirment. Verum priora illa ad pueros magis, haec sequentia ad robustiores pertinebunt, cum grammatices amor et usus lectionis non scholarum temporibus sed uitae spatio terminentur.[13] In praelegendo grammaticus et illa quidem minora praestare debebit, ut partes orationis reddi sibi soluto uersu desideret et pedum proprietates, quae adeo debent esse notae in carminibus ut etiam in oratoria compositione desiderentur. [14] Deprendat quae barbara, quae inpropria, quae contra legem loquendi sint posita, non ut ex his utique improbentur poetae (quibus, quia plerumque seruire metro coguntur, adeo ignoscitur ut uitia ipsa aliis in carmine appellationibus nominentur: metaplasmus enim et schematismus et schemata, ut dixi, uocamus et laudem uirtutis necessitati damus), sed ut commoneat artificialium et memoriam agitet. [15] Id quoque inter prima rudimenta non inutile demonstrare, quot quaeque uerba modis intellegenda sint. Circa glossemata etiam, id est uoces minus usitatas, non ultima eius professionis diligentia est. [16] Enimuero iam maiore cura doceat tropos omnes, quibus praecipue non poema modo sed etiam oratio ornatur, schemata utraque, id est figuras, quaeque lexeos quaeque dianoeas uocantur: quorum ego sicut troporum tractatum in eum locum differo quo mihi de ornatu orationis dicendum erit. [17] Praecipue uero illa infigat animis, quae in oeconomia uirtus, quae in decore rerum, quid personae cuique conuenerit, quid in sensibus laudandum, quid in uerbis, ubi copia probabilis, ubi modus.[18] His accedet enarratio historiarum, diligens quidem illa, non tamen usque ad superuacuum laborem occupata: nam receptas aut certe claris auctoribus memoratas exposuisse satis est. Persequi quidem quid quis umquam uel contemptissimorum hominum dixerit aut nimiae miseriae aut inanis iactantiae est, et detinet atque obruit ingenia melius aliis uacatura. [19] Nam qui omnis etiam indignas lectione scidas excutit, anilibus quoque fabulis accommodare operam potest: atqui pleni sunt eius modi impedimentis grammaticorum commentarii, uix ipsis qui composuerunt satis noti. [20] Nam Didymo, quo nemo plura scripsit, accidisse compertum est ut, cum historiae cuidam tamquam uanae repugnaret, ipsius proferretur liber qui eam continebat. [21] Quod euenit praecipue in fabulosis usque ad deridicula quaedam, quaedam etiam pudenda, unde improbissimo cuique pleraque fingendi licentia est, adeo ut de libris totis et auctoribus, ut succurrit, mentiantur tuto, quia inueniri qui numquam fuere non possunt: nam in notioribus frequentissime deprenduntur a curiosis. Ex quo mihi inter uirtutes grammatici habebitur aliqua nescire.
IX[Dicendi apud grammaticum exercitia.]
[1] Et finitae quidem sunt partes duae quas haec professio pollicetur, id est ratio loquendi et enarratio auctorum, quarum illam methodicen, hanc historicen uocant. Adiciamus tamen eorum curae quaedam dicendi primordia quibus aetatis nondum rhetorem capientis instituant. [2]Igitur Aesopi fabellas, quae fabulis nutricularum proxime succedunt, narrare sermone puro et nihil se supra modum extollente, deinde eandem gracilitatem stilo exigere condiscant: uersus primo soluere, mox mutatis uerbis interpretari, tum paraphrasi audacius uertere, qua et breuiare quaedam et exornare saluo modo poetae sensu permittitur. [3] Quod opus, etiam consummatis professoribus difficile, qui commode tractauerit cuicumque discendo sufficiet. Sententiae quoque et chriae et aetiologiae subiectis dictorum rationibus apud grammaticos scribantur, quia initium ex lectione ducunt: quorum omnium similis est ratio, forma diuersa, quia sententia uniuersalis est uox, aetiologia personis continetur. [4] Chriarum plura genera traduntur: unum simile sententiae, quod est positum in uoce simplici: «dixit ille» aut «dicere solebat»; alterum quod est in respondendo: «interrogatus ille», uel «cum hoc ei dictum esset, respondit»; tertium huic non dissimile: «cum quis dixisset aliquid» uel «fecisset». [5] Etiam in ipsorum factis esse chrian putant, ut: «Crates, cum indoctum puerum uidisset, paedagogum eius percussit», et aliud paene par ei, quod tamen eodem nomine appellare non audent, sed dicunt χρειῶδες, ut: «Milo, quem uitulum adsueuerat ferre, taurum ferebat». In his omnibus et declinatio per eosdem ducitur casus et tam factorum quam dictorum ratio est. [6] Narratiunculas a poetis celebratas notitiae causa, non eloquentiae tractandas puto. Cetera maioris operis ac spiritus Latini rhetores relinquendo necessaria grammaticis fecerunt: Graeci magis operum suorum et onera et modum norunt.
X[An oratori futuro necessaria sit ἐγκύκλιος παιδεία.De musica. De geometria.]
[1] Haec de grammatice, quam breuissime potui, non ut omnia dicerem sectatus, quod infinitum erat, sed ut maxime necessaria. Nunc de ceteris artibus quibus instituendos priusquam rhetori tradantur pueros existimo strictim subiungam, ut efficiatur orbis ille doctrinae, quem Graeci encyclion paedian uocant. [2] Nam isdem fere annis aliarum quoque disciplinarum studia ingredienda sunt: quae quia et ipsae artes sunt et esse perfectae sine orandi scientia possunt nec rursus ad efficiendum oratorem satis ualent solae, an sint huic operi necessariae quaeritur. [3] Nam quid, inquiunt, ad agendam causam dicendamue sententiam pertinet scire quem ad modum in data linea constitui triangula aequis lateribus possint? Aut quo melius uel defendet reum uel reget consilia qui citharae sonos nominibus et spatiis distinxerit? [4] Enumerent etiam fortasse multos quamlibet utiles foro qui neque geometren audierint nec musicos nisi hac communi uoluptate aurium intellegant. Quibus ego primum hoc respondeo, quod M. Cicero scripto ad Brutum libro frequentius testatur: non eum a nobis institui oratorem qui sit aut fuerit, sed imaginem quandam concepisse nos animo perfecti illius et nulla parte cessantis. [5] Nam et sapientem formantes eum qui sit futurus consummatus undique et, ut dicunt, mortalis quidam deus non modo cognitione caelestium uel mortalium putant instruendum, sed per quaedam parua sane, si ipsa demum aestimes, ducunt, sicut exquisitas interim ambiguitates: non quia κερατίναι aut κροκοδίλιναι possint facere sapientem, sed quia illum ne in minimis quidem oporteat falli. [6] Similiter oratorem, qui debet esse sapiens, non geometres faciet aut musicus quaeque his alia subiungam, sed hae quoque artes ut sit consummatus iuuabunt: nisi forte antidotus quidem atque alia quae oculis aut uulneribus medentur ex multis atque interim contrariis quoque inter se effectibus componi uidemus, quorum ex diuersis fit una illa mixtura quae nulli earum similis est ex quibus constat, sed proprias uires ex omnibus sumit, [7] et muta animalia mellis illum inimitabilem humanae rationi saporem uario florum ac sucorum genere perficiunt: nos mirabimur si oratio, qua nihil praestantius homini dedit prouidentia, pluribus artibus egeat, quae, etiam cum se non ostendunt in dicendo nec proferunt, uim tamen occultam suggerunt et tacitae quoque sentiuntur. [8] «Fuit aliquis sine iis disertus». Sed ego oratorem uolo. «Non multum adiciunt». Sed aeque non erit totum cui uel parua deerunt; et optimum quidem hoc esse conueniet: cuius etiamsi in arduo spes est, nos tamen praecipiamus omnia, ut saltem plura fiant. Sed cur deficiat animus? Natura enim perfectum oratorem esse non prohibet, turpiterque desperatur quidquid fieri potest.
[De musica.]
[9] Atque ego uel iudicio ueterum poteram esse contentus. Nam quis ignorat musicen, ut de hac primum loquar, tantum iam illis antiquis temporibus non studii modo uerum etiam uenerationis habuisse ut idem musici et uates et sapientes iudicarentur, mittam alios, Orpheus et Linus: quorum utrumque dis genitum, alterum uero, quia rudes quoque atque agrestes animos admiratione mulceret, non feras modo sed saxa etiam siluasque duxisse posteritatis memoriae traditum est. [10] Itaque et Timagenes auctor est omnium in litteris studiorum antiquissimam musicen extitisse, et testimonio sunt clarissimi poetae, apud quos inter regalia con- uiuia laudes heroum ac deorum ad citharam canebantur. Iopas uero ille Vergili nonne canit
«errantem lunam solisque labores»
et cetera? Quibus certe palam confirmat auctor eminentissimus musicen cum diuinarum etiam rerum cognitione esse coniunctam. [11] Quod si datur, erit etiam oratori necessaria, si quidem, ut diximus, haec quoque pars, quae ab oratoribus relicta a philosophis est occupata, nostri operis fuit ac sine omnium talium scientia non potest esse perfecta eloquentia. [12] Atqui claros nomine sapientiae uiros nemo dubitauerit studiosos musices fuisse, cum Pythagoras atque eum secuti acceptam sine dubio antiquitus opinionem uulgauerint mundum ipsum ratione esse compositum, quam postea sit lyra imitata, nec illa modo contenti dissimilium concordia, quam uocant harmonian, sonum quoque his motibus dederint. [13] Nam Plato cum in aliis quibusdam tum praecipue in Timaeo ne intellegi quidem nisi ab iis qui hanc quoque partem disciplinae diligenter perceperint potest. De philosophis loquor, quorum fons ipse Socrates iam senex institui lyra non erubescebat? [14] Duces maximos et fidibus et tibiis cecinisse traditum, exercitus Lacedaemoniorum musicis accensos modis. Quid autem aliud in nostris legionibus cornua ac tubae faciunt? Quorum concentus quanto est uehementior, tantum Romana in bellis gloria ceteris praestat. [15] Non igitur frustra Plato ciuili uiro, quem πολιτικόν uocat, necessariam musicen credidit, et eius sectae, quae aliis seuerissima, aliis asperrima uidetur, principes in hac fuere sententia, ut existimarent sapientium aliquos nonnullam operam his studiis accommodaturos, et Lycurgus, durissimarum Lacedaemoniis legum auctor, musices disciplinam probauit. [16] Atque eam natura ipsa uidetur ad tolerandos facilius labores uelut muneri nobis dedisse, si quidem et remigem cantus hortatur; nec solum in iis operibus in quibus plurium conatus praeeunte aliqua iucunda uoce conspirat, sed etiam singulorum fatigatio quamlibet se rudi modulatione solatur. [17] Laudem adhuc dicere artis pulcherrimae uideor, nondum eam tamen oratori coniungere. Transeamus igitur id quoque, quod grammatice quondam ac musice iunctae fuerunt: si quidem Archytas atque Euenus etiam subiectam grammaticen musicae putauerunt, et eosdem utriusque rei praeceptores fuisse cum Sophron ostendit, mimorum quidem scriptor, sed quem Plato adeo probauit ut suppositos capiti libros eius cum moreretur habuisse credatur, [18] tum Eupolis, apud quem Prodamus et musicen et litteras docet et Maricas, qui est Hyperbolus, nihil se ex musice scire nisi litteras confitetur. Aristophanes quoque non uno libro sic institui pueros antiquitus solitos esse demonstrat, et apud Menandrum in Hypobolimaeo senex, qui reposcenti filium patri uelut rationem inpendiorum quae in educationem contulerit exponens psaltis se et geometris multa dicit dedisse. [19] Vnde etiam ille mos, ut in conuiuiis post cenam circumferretur lyra, cuius cum se imperitum Themistocles confessus esset, ut uerbis Ciceronis utar, «est habitus indoctior». [20] Sed ueterum quoque Romanorum epulis fides ac tibias adhibere moris fuit: uersus quoque Saliorum habent carmen. Quae cum omnia sint a Numa rege instituta, faciunt manifestum ne illis quidem qui rudes ac bellicosi uidentur curam musices, quantam illa recipiebat aetas, defuisse. [21] Denique in prouerbium usque Graecorum celebratum est indoctos a Musis atque a Gratiis abesse.[22] Verum quid ex ea proprie petat futurus orator disseramus. Numeros musice duplices habet, in uocibus et in corpore: utriusque enim rei aptus quidam modus desideratur. Vocis rationem Aristoxenus musicus diuidit in ῥυθμόν et μέλος, quorum alterum modulatione, alterum canore ac sonis constat. Num igitur non haec omnia oratori necessaria? Quorum unum ad gestum, alterum ad conlocationem uerborum, tertium ad flexus uocis, qui sunt in agendo quoque plurimi, pertinet: [23] nisi forte in carminibus tantum et in canticis exigitur structura quaedam et inoffensa copulatio uocum, in agendo superuacua est, aut non compositio et sonus in oratione quoque uarie pro rerum modo adhibetur sicut in musice. [24] Namque et uoce et modulatione grandia elate, iucunda dulciter, moderata leniter canit totaque arte consentit cum eorum quae dicuntur adfectibus. [25] Atqui in orando quoque intentio uocis, remissio, flexus pertinet ad mouendos audientium adfectus, aliaque et conlocationis et uocis, ut eodem utar uerbo, modulatione concitationem iudicis, alia misericordiam petimus, cum etiam organis, quibus sermo exprimi non potest, adfici animos in diuersum habitum sentiamus. [26] Corporis quoque aptus et decens motus, qui dicitur εὐρυθμία, et est necessarius nec aliunde peti potest: in quo pars actionis non minima consistit, qua de re sepositus nobis est locus. [27] Age, non habebit in primis curam uocis orator? Quid tam musices proprium? Sed ne haec quidem praesumenda pars est: uno interim contenti simus exemplo C. Gracchi, praecipui suorum temporum oratoris, cui contionanti consistens post eum musicus fistula, quam tonarion uocant, modos quibus deberet intendi ministrabat; [28] haec ei cura inter turbidissimas actiones uel terrenti optimates uel iam timenti fuit. Libet propter quosdam imperitiores, etiam «crassiore», ut uocant, «Musa», dubitationem huius utilitatis eximere. [29] Nam poetas certe legendos oratori futuro concesserint: num igitur hi sine musice? Ac si quis tam caecus animi est ut de aliis dubitet, illos certe qui carmina ad lyram composuerunt. Haec diutius forent dicenda si hoc studium uelut nouum praeciperem. [30] Cum uero antiquitus usque a Chirone atque Achille ad nostra tempora apud omnis, qui modo legitimam disciplinam non sint perosi, durauerit, non est committendum ut illa dubia faciam defensionis sollicitudine. [31] Quamuis autem satis iam ex ipsis quibus sum modo usus exemplis credam esse manifestum quae mihi et quatenus musice placeat, apertius tamen profitendum puto non hanc a me praecipi quae nunc in scaenis effeminata et inpudicis modis fracta non ex parte minima si quid in nobis uirilis roboris manebat excidit, sed qua laudes fortium canebantur quaque ipsi fortes canebant: nec psalteria et spadicas, etiam uirginibus probis recusanda, sed cognitionem rationis, quae ad mouendos leniendosque adfectus plurimum ualet. [32] Nam et Pythagoran accepimus concitatos ad uim pudicae domui adferendam iuuenes iussa mutare in spondium modos tibicina composuisse, et Chrysippus etiam nutricum illi quae adhibetur infantibus adlectationi suum quoddam carmen adsignat. [33] Est etiam non inerudite ad declamandum ficta materia, in qua ponitur tibicen, qui sacrificanti Phrygium cecinerat, acto illo in insaniam et per praecipitia delato accusari quod causa mortis extiterit: quae si dici debet ab oratore nec dici citra scientiam musices potest, quomodo non hanc quoque artem necessariam esse operi nostro uel inique consentient?
[De geometria.]
[34] In geometria partem fatentur esse utilem teneris aetatibus: agitari namque animos et acui ingenia et celeritatem percipiendi uenire inde concedunt, sed prodesse eam non, ut ceteras artis, cum perceptae sint sed cum discatur existimant. Id uulgaris opinio est: [35] nec sine causa summi uiri etiam inpensam huic scientiae operam dederunt. Nam cum sit geometria diuisa in numeros atque formas, numerorum quidem notitia non oratori modo sed cuicumque primis saltem litteris erudito necessaria est. In causis uero uel frequentissime uersari solet: in quibus actor, non dico si circa summas trepidat, sed si digitorum saltem incerto aut indecoro gestu a computatione dissentit, iudicatur indoctus. [36] Illa uero linearis ratio et ipsa quidem cadit frequenter in causas (nam de terminis mensurisque sunt lites), sed habet maiorem quandam aliam cum arte oratoria cognationem. [37] Iam primum ordo est geometriae necessarius: nonne et eloquentiae? Ex prioribus geometria probat insequentia et certis incerta: nonne id in dicendo facimus? Quid? illa propositarum quaestionum conclusio non fere tota constat syllogismis? Propter quod pluris inuenias qui dialecticae similem quam qui rhetoricae fateantur hanc artem. Verum et orator, etiamsi raro, non tamen numquam probabit dialectice. [38] Nam et syllogismis si res poscet utetur, et certe enthymemate, qui rhetoricus est syllogismus. Denique probationum quae sunt potentissimae grammicae apodixis uulgo dicuntur: quid autem magis oratio quam probationem petit? [39] Falsa quoque ueris similia geometria ratione deprendit. Fit hoc et in numeris per quasdam quas pseudographias uocant, quibus pueri ludere solebamus. Sed alia maiora sunt. Nam quis non ita proponenti credat: «quorum locorum extremae lineae eandem mensuram colligunt, eorum spatium quoque quod iis lineis continetur par sit necesse est?» [40] At id falsum est: nam plurimum refert cuius sit formae ille circumitus, reprehensique a geometris sunt historici qui magnitudinem insularum satis significari nauigationis ambitu crediderunt. Nam ut quaeque forma perfectissima, ita capacissima est. [41] Ideoque illa circumcurrens linea, si efficiet orbem, quae forma est in planis maxime perfecta, amplius spatium complectetur quam si quadratum paribus oris efficiat, rursus quadrata triangulis, triangula ipsa plus aequis lateribus quam inaequalibus. [42] Sed alia forsitan obscuriora: nos facillimum etiam imperitis sequamur experimentum. Iugeri mensuram ducentos et quadraginta longitudinis pedes esse dimidioque in latitudinem patere non fere quisquam est qui ignoret, et qui sit circumitus et quantum campi cludat colligere expeditum. [43] At centeni et octogeni in quamque partem pedes idem spatium extremitatis sed multo amplius clusae quattuor lineis areae faciunt. Id si computare quem piget, breuioribus numeris idem discat. Nam deni in quadram pedes quadraginta per oram, intra centum erunt. At si quini deni per latera, quini in fronte sint, ex illo quod amplectuntur quartam deducent eodem circumductu. [44] Si uero porrecti utrimque undeuiceni singulis distent, non plures intus quadratos habebunt quam per quot longitudo ducetur: quae circumibit autem linea eiusdem spatii erit cuius ea quae centum continet. Ita quidquid formae quadrati detraxeris, amplitudini quoque peribit. [45] Ergo etiam id fieri potest, ut maiore circumitu minor loci amplitudo cludatur. Haec in planis; nam in collibus uallibusque etiam imperito patet plus soli esse quam caeli. [46] Quid quod se eadem geometria tollit ad rationem usque mundi? In qua, cum siderum certos constitutosque cursus numeris docet, discimus nihil esse inordinatum atque fortuitum: quod ipsum nonnumquam pertinere ad oratorem potest. [47] An uero, cum Pericles Athenienses solis obscuratione territos redditis eius rei causis metu liberauit, aut cum Sulpicius ille Gallus in exercitu L. Pauli de lunae defectione disseruit, ne uelut prodigio diuinitus facto militum animi terrerentur, non uidetur esse usus oratoris officio? [48] Quod si Nicias in Sicilia scisset, non eodem confusus metu pulcherrimum Atheniensium exercitum perdidisset: sicut Dion, cum ad destruendam Dionysi tyrannidem uenit, non est tali casu deterritus. Sint extra licet usus bellici transeamusque quod Archimedes unus obsidionem Syracusarum in longius traxit, [49] illud utique iam proprium ad efficiendum quod intendimus, plurimas quaestiones, quibus difficilior alia ratione explicatio est, ut de ratione uidendi, de sectione <in> infinitum, de celeritate augenda, linearibus illis probationibus solui solere: ut, si est oratori, quod proximus demonstrabit liber, de omnibus rebus dicendum, nullo modo sine geometria esse possit orator.
XI[De prima pronuntiationis et gestus institutione.]
[1] Dandum aliquid comoedo quoque, dum eatenus qua pronuntiandi scientiam futurus orator desiderat. Non enim puerum quem in hoc instituimus aut femineae uocis exilitate frangi uolo aut seniliter tremere. [2] Nec uitia ebrietatis effingat nec seruili uernilitate inbuatur nec amoris auaritiae metus discat adfectum: quae neque oratori sunt necessaria et mentem praecipue in aetate prima teneram adhuc et rudem inficiunt; nam frequens imitatio transit in mores. [3] Ne gestus quidem omnis ac motus a comoedis petendus est. Quamquam enim utrumque eorum ad quendam modum praestare debet orator, plurimum tamen aberit a scaenico, nec uultu nec manu nec excursionibus nimius. Nam si qua in his ars est dicentium, ea prima est ne ars esse uideatur.[4] Quod est igitur huius doctoris officium? In primis uitia si qua sunt oris emendet, ut expressa sint uerba, ut suis quaeque litterae sonis enuntientur. Quarundam enim uel exilitate uel pinguitudine nimia laboramus, quasdam uelut acriores parum efficimus et aliis non dissimilibus sed quasi hebetioribus permutamus. [5] Quippe et rho litterae, qua Demosthenes quoque laborauit, labda succedit, quarum uis est apud nos quoque, et cum c ac similiter g non eualuerunt, in t ac d molliuntur. [6] Ne illas quidem circa s litteram delicias hic magister feret, nec uerba in faucibus patietur audiri nec oris inanitate resonare nec, quod minime sermoni puro conueniat, simplicem uocis naturam pleniore quodam sono circumliniri, quod Graeci catapeplasmenon dicunt [7] (sic appellatur cantus tibiarum quae, praeclusis quibus clarescunt foraminibus, recto modo exitu grauiorem spiritum reddunt). [8] Curabit etiam ne extremae syllabae intercidant, ut par sibi sermo sit, ut quotiens exclamandum erit lateris conatus sit ille, non capitis, ut gestus ad uocem, uultus ad gestum accommodetur. [9] Obseruandum erit etiam ut recta sit facies dicentis, ne labra detorqueantur, ne inmodicus hiatus rictum distendat, ne supinus uultus, ne deiecti in terram oculi, ne inclinata utrolibet ceruix. [10] Nam frons pluribus generibus peccat. Vidi multos quorum supercilia ad singulos uocis conatus adleuarentur, aliorum constricta, aliorum etiam dissidentia, cum alterum in uerticem tenderent, altero paene oculus ipse premeretur. [11] Infinitum autem, ut mox dicemus, in his quoque rebus momentum est, et nihil potest placere quod non decet.[12] Debet etiam docere comoedus quomodo narrandum, qua sit auctoritate suadendum, qua concitatione consurgat ira, qui flexus deceat miserationem: quod ita optime faciet si certos ex comoediis elegerit locos et ad hoc maxime idoneos, id est actionibus similes. [13] Idem autem non ad pronuntiandum modo utilissimi, uerum ad augendam quoque eloquentiam maxime accommodati erunt. [14] Et haec dum infirma aetas maiora non capiet: ceterum cum legere orationes oportebit, cum uirtutes earum iam sentiet, tum mihi diligens aliquis ac peritus adsistat, neque solum lectionem formet uerum ediscere etiam electa ex iis cogat et ea dicere stantem clare et quem ad modum agere oportebit, ut protinus pronuntiationem uocem memoriam exerceat.[15] Ne illos quidem reprehendendos puto qui paulum etiam palaestricis uacauerunt. Non de iis loquor quibus pars uitae in oleo, pars in uino consumitur, qui corporum cura mentem obruerunt (hos enim abesse ab eo quem instituimus quam longissime uelim): [16] sed nomen est idem iis a quibus gestus motusque formantur, ut recta sint bracchia, ne indoctae rusticae manus, ne status indecorus, ne qua in proferendis pedibus inscitia, ne caput oculique ab alia corporis inclinatione dissideant. [17] Nam neque haec esse in parte pronuntiationis negauerit quisquam neque ipsam pronuntiationem ab oratore secernet: et certe quod facere oporteat non indignandum est discere, cum praesertim haec chironomia, quae est (ut nomine ipso declaratur) lex gestus, et ab illis temporibus heroicis orta sit et a summis Graeciae uiris atque ipso etiam Socrate probata, a Platone quoque in parte ciuilium posita uirtutum, et a Chrysippo in praeceptis de liberorum educatione compositis non omissa. [18] Nam Lacedaemonios quidem etiam saltationem quandam tamquam ad bella quoque utilem habuisse inter exercitationes accepimus. Neque id ueteribus Romanis dedecori fuit: argumentum est sacerdotum nomine ac religione durans ad hoc tempus saltatio et illa in tertio Ciceronis de Oratore libro uerba Crassi, quibus praecipit ut orator utatur «laterum inclinatione forti ac uirili, non a scaena et histrionibus, sed ab armis aut etiam a palaestra». Cuius disciplinae usus in nostram usque aetatem sine reprehensione descendit. [19] A me tamen nec ultra puerilis annos retinebitur nec in his ipsis diu. Neque enim gestum oratoris componi ad similitudinem saltationis uolo, sed subesse aliquid ex hac exercitatione puerili, unde nos non id agentis furtim decor ille discentibus traditus prosequatur.
XII[An plura eodem tempore doceri prima aetas possit.]
[1] Quaeri solet an, etiamsi discenda sint haec, eodem tempore tamen tradi omnia et percipi possint. Negant enim quidam, quia confundatur animus ac fatigetur tot disciplinis in diuersum tendentibus, ad quas nec mens nec corpus nec dies ipse sufficiat, et, si maxime patiatur hoc aetas robustior, pueriles annos onerari non oporteat. [2] Sed non satis perspiciunt quantum natura humani ingenii ualeat, quae ita est agilis ac uelox, sic in omnem partem, ut ita dixerim, spectat, ut ne possit quidem aliquid agere tantum unum, in plura uero non eodem die modo sed eodem temporis momento uim suam intendat. [3] An uero citharoedi non simul et memoriae et sono uocis et plurimis flexibus seruiunt, cum interim alios neruos dextra percurrunt, alios laeua trahunt continent praebent, ne pes quidem otiosus certam legem temporum seruat – et haec pariter omnia? [4] Quid? nos agendi subita necessitate deprensi nonne alia dicimus alia prouidemus, cum pariter inuentio rerum, electio uerborum, compositio gestus pronuntiatio uultus motus desiderentur? Quae si uelut sub uno conatu tam diuersa parent simul, cur non pluribus curis horas partiamur – cum praesertim reficiat animos ac reparet uarietas ipsa, contraque sit aliquanto difficilius in labore uno perseuerare? Ideo et stilus lectione requiescit et ipsius lectionis taedium uicibus leuatur; [5] quamlibet multa egerimus, quodam tamen modo recentes sumus ad id quod incipimus. Quis non optundi possit si per totum diem cuiuscumque artis unum magistrum ferat? Mutatione recreabitur sicut in cibis, quorum diuersitate reficitur stomachus et pluribus minore fastidio alitur. [6] Aut dicant isti mihi quae sit alia ratio discendi. Grammatico soli deseruiamus, deinde geometrae tantum, omittamus interim quod didicimus? mox transeamus ad musicum, excidant priora? Et cum Latinis studebimus litteris, non respiciamus ad Graecas? Et, ut semel finiam, nihil faciamus nisi nouissimum? [7] Cur non idem suademus agricolis, ne arua simul et uineta et oleas et arbustum colant? ne pratis et pecoribus et hortis et aluearibus auibusque accommodent curam? Cur ipsi aliquid forensibus negotiis, aliquid desideriis amicorum, aliquid rationibus domesticis, aliquid curae corporis, nonnihil uoluptatibus cotidie damus? Quarum nos una res quaelibet nihil intermittentis fatigaret: adeo facilius est multa facere quam diu.[8] Illud quidem minime uerendum est, ne laborem studiorum pueri difficilius tolerent; neque enim ulla aetas minus fatigatur. Mirum sit forsitan, sed experimentis deprehendas; nam et dociliora sunt ingenia priusquam obduruerunt [9] (id uel hoc argumento patet, quod intra biennium quam uerba recte formare potuerunt quamuis nullo instante omnia fere locuntur: at nouiciis nostris per quot annos sermo Latinus repugnat! Magis scias si quem iam robustum instituere litteris coeperis non sine causa dici παιδομαθεῖς eos qui in sua quidque arte optime faciant) [10] et patientior est laboris natura pueris quam iuuenibus. Videlicet ut corpora infantium nec casus, quo in terram totiens deferuntur, tam grauiter adfligit nec illa per manus et genua reptatio nec post breue tempus continui lusus et totius diei discursus, quia pondus illis abest nec se ipsi grauant: sic animi quoque, credo quia minore conatu mouentur nec suo nisu studiis insistunt sed formandos se tantummodo praestant, non similiter fatigantur. [11] Praeterea secundum aliam aetatis illius facilitatem uelut simplicius docentis secuntur nec quae iam egerint metiuntur: abest illis adhuc etiam laboris iudicium. Porro, ut frequenter experti sumus, minus adficit sensus fatigatio quam cogitatio.[12] Sed ne temporis quidem umquam plus erit, quia his aetatibus omnis in audiendo profectus est. Cum ad stilum secedet, cum generabit ipse aliquid atque componet, tum inchoare haec studia uel non uacabit uel non libebit. [13] Ergo cum grammaticus totum diem occupare non possit, nec debeat ne discentis animum taedio auertat, quibus potius studiis haec temporum uelut subsiciua donabimus? [14] Nam nec ego consumi studentem in his artibus uolo: nec moduletur aut musicis notis cantica excipiat, nec utique ad minutissima usque geometriae opera descendat; non comoedum in pronuntiando nec saltatorem in gestu facio. Quae si omnia exigerem, suppeditabat tamen tempus; longa est enim quae discit aetas, et ego non de tardis ingeniis loquor. [15] Denique cur in his omnibus quae discenda oratori futuro puto eminuit Plato? Qui non contentus disciplinis quas praestare poterant Athenae, non Pythagoreorum, ad quos in Italiam nauigauerat, Aegypti quoque sacerdotes adiit atque eorum arcana perdidicit.[16] Difficultatis patrocinia praeteximus segnitiae; neque enim nobis operis amor est, nec quia sit honesta ac rerum pulcherrima eloquentia petitur ipsa, sed ad uilem usum et sordidum lucrum accingimur. [17] Dicant sine his in foro multi et adquirant, dum sit locupletior aliquis sordidae mercis negotiator et plus uoci suae debeat praeco. Ne uelim quidem lectorem dari mihi quid studia referant computaturum. [18] Qui uero imaginem ipsam eloquentiae diuina quadam mente conceperit, quique illam, ut ait non ignobilis tragicus, «reginam rerum orationem» ponet ante oculos, fructumque non ex stipe aduocationum sed ex animo suo et contemplatione ac scientia petet perpetuum illum nec fortunae subiectum, facile persuadebit sibi ut tempora, quae spectaculis campo tesseris, otiosis denique sermonibus, ne dicam somno et conuiuiorum mora conteruntur, geometrae potius ac musico inpendat, quanto plus delectationis habiturus quam ex illis ineruditis uoluptatibus. Dedit enim hoc prouidentia hominibus munus, ut honesta magis iuuarent. [19] Sed nos haec ipsa dulcedo longius duxit. Hactenus ergo de studiis quibus antequam maiora capiat puer instituendus est: proximus liber uelut nouum sumet exordium et ad rhetoris officia transibit. |