BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

C. Plinius Secundus maior

ca. 23 - 79

 

Naturalis historia

 

Liber I

 

________________________________________________________________

 

 

 

 

LIBRO X CONTINENTVR

 

volucrum naturae

 

1

de struthocamelo

2

phoenice

3

aquilarum genera

4

natura earum

5

quando legionum signa esse coeperint

6

de aquila quae in rogum virginis se misit

7

vultur

8

avis sanqualis. inmusulus

9-11

accipitres

9

buteo

10

in quibus locis societate accipitres et homines aucupentur

11

quae avis sola a suo genere interimatur. quae avis singula ova pariat

12

milui

13

digestio avium per genera

14

de inauspicatis avibus. cornices quibus mensibus non sint inauspicatae

15

de corvis

16

de bubone

17

aves quarum vita aut notitita intercidit

18

quae a cauda nascantur

19

de noctuis

20

de pico Martio

21

de iis quae uncos ungues habent

22-25

de iis quae digitos habent

22

de pavonibus

23

quis primus pavonem cibi causa occiderit. quis farcire instituerit

24

de gallinaceis

25

quo modo castrentur. de gallinaceo locuto

26

de ansere

27

quis primu‹s› iecur anserinum institu‹er›it

28

de Commageno

29

chenalopeces, chenerotes, tetraones, otides

30

grues

31

de ciconiis

32.33

de palmipede reliquo genere

32

de oloribus

33

de avibus peregrinis quae veniunt:

coturnices, glottides, cychramus, otus

34

de avibus nostris quae discedunt, et quo abeant:

hirundines, turdi, merulae, sturni

35

de avibus quae plumas amittunt in occultatione:

turtur, palumbis

36

quae avium perennes, quae semestres, quae trimestres.

galguli, upupae

37

Memnonides

38

Meleagrides

39

Seleucides

40

ibis

41

quae quibus locis aves non sint

42-45

quae mut‹e›nt colorem et vocem

42

de oscinum genere

43

de luscinis

44

de melancoryphis.

erithaci, phoenicuri

45

oenanthe, chlorio

46

tempus avium geniturae

47

halcyones. dies earum navigabiles

48

de reliquo aquaticarum genere

49-51

sollertia avium in nidis

49

hirundinum opera mira. ripariae

50

a‹c›a‹n›thyllis

51

merops. de perdicibus

52-54

de columbis. opera earum mirabilia et pretia

54

differentiae volatus avium et incessus

55

apodes sive cypseli

56

de pastu avium. caprimulgi, platea

57

de ingeniis avium.

carduelis, taurus, anthus

58-60

de avibus quae locuntur

58

psittaci

59

picae glandares

60

propter corvum loquentem seditio populi Romani

61

Diomediae

62

quae animalia nihil discant

63

de potu avium. de porphyrione

64

himantopodes

65-66

de pastu avium

66

onocrotali

67-68

de peregrinis avibus.

Phalerides, Phasianae, Numidicae

68

phoenicopteri, attagenae, phalacrocoraces, pyrrhocoraces, lagopodes

69

de novis avibus.

bibiones

70

de fabulosis avibus

71

qui gallinas farcire institueri‹n›t, quique hoc primi c‹o›ns‹ul›es vetuer‹i›nt

72

quis primus aviaria instituerit.

de Aesopi patina

73-80

generatio avium

73

quae praeter aves ova gignant

74

ovorum genera et naturae

75

vitia et remedia incubantium

76

Augustae ex ovis augurium

77

quales gallinae optimae

78

morbi earum et remedia

79

ard‹e›olarum genera

80

quae sint ova urina, quae cynosura, quae hypenemia.

quo modo optime serventur ova

81

quae volucrum sola animalia pariat et lacte nutriat

82

quae terrestrium ova pariant. serpentium generatio

83-87

terrestrium omnium generatio

84

quae sit animalium in uteris positio

85

quorum animalium origo adhuc incerta sit

86

de salamandris

87

quae nascantur ex non genitis. quae nata nihil gignant.

in quibus neuter sexus sit

88-90

de sensibus animalium

88

tactus omnibus esse. item gustatus. quibus visus praecipuus, quibus odoratus, quibus auditus. de talpis. an ostreis auditus

89

qui ex piscibus clarissime audiant

90

qui ex piscibus maxime odorentur

91-93

diversitas animalium in pastu

92

quae venenis vivant,

93

quae terra. quae fame aut siti non intereant

94

de diversitate potus

95

quae inter se dissideant

96

amicitiam animalium esse et affectus animalium. exempla affectus serpentium

97

de somno animalium

98

quae somnient

 

Summa: res et historiae et observationes DCCXCIIII.

 

EX AVCTORIBVS

Manilio. Cornelio Valeriano. actis. Umbricio Meliore. Masurio Sabino. Antistio Labeone. Trogo. Cremutio. M. Varrone. Macro Aemilio. Melisso. Muciano. Nepote. Fabio Pictore. T. Lucretio. Cornelio Celso. Horatio. Deculone. Hygino. Sasernis. Nigidio. Mamilio Sura.

 

EXTERNIS

Homero. Phemonoe. Philemone. Boetho qui ὀρνιθογονίαν. ‹Hy›la qui de auguriis. Aristotele. Theophrasto. Callimacho. Aeschylo. Hierone rege. Philometore rege. Archyta Tarentino. Amphilocho Atheniense. Anaxipoli Thasio. Apollodoro Lemnio. Aristophane Milesio. Antigono Cymaeo. Agathocle Chio. Apollonio Pergameno. Aristandro Athenaeo. Bacchio Milesio. Bione Solense. Chaerea Atheniense. Diodoro Prieneo. Di‹n›one Colophonio. Democrito. Diophane Nicaeense. Epigene Rhodio. Euagone Thasio. Euphronio Athenaeo. Iuba. Androtione qui de agricultura. Aeschrione qui item. Lysimacho qui item. Dionysio qui Magonem transtulit. Diophane qui ex Dionysio epitoma‹s› fecit. Nicandro. Onesicrito. Phylarcho. Hesiodo.