BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

C. Plinius Secundus maior

ca. 23 - 79

 

Naturalis historia

 

Liber I

 

________________________________________________________________

 

 

 

 

LIBRO IX CONTINENTVR

 

aquatilium naturae

 

1

quare maxima in mari animalia

2

Indici maris beluae

3

quae in quoque oceano maximae

4

de Tritonum et Nereidum figuris. de elephantorum marinorum figuris

5

de bal‹a›enis, de orcis

6

an spirent pisces, an dormiant

7-10

de delphinis

8

quos amaverint

9

quibus in locis societate cum hominibus piscentur

10

alia circa eos mira

11

de thyrsionibus

12-13

de testudinibus

12

quae genera aquatilium testudinum et quo modo capiantur

13

quis primus testudinem secare instituerit

14

digestio aquatilium per species

15

de vitulis marinis sive phocis. quae pilo careant et quo modo pariant

16

quot genera piscium

17

qui maximi pisces

18

cordylae, pelamydes, thynni.

membratim ex his salsura.

apolecti, cybia

19

amiae, scombri

20

qui non sint pisces in Ponto. qui intrent, qui alia redeant

21

quare pisces extra aquam exiliant. gladius piscis

22

esse auguria ex piscibus

23

in quo genere piscium mares non sint

24

qui calculum in capite habeant. qui lateant hieme. qui hieme non capiantur nisi statis diebus

25

qui aestate lateant. qui siderentur pisces

26

de mugile

27

de acipensere

28

de lupo, de asello

29

de scaro, de mustela

30

mullorum genera. sargus

31

mirabilia piscium pretia

32

non ubique eadem genera placere ce‹n›i‹t›a‹r›i

33

de branchis. de squamis

34

vocales et sine branchis pisces

35

qui in terram exeant. tempora capturae

36

digestio piscium in figuras corporum. rhomborum et passerum differentia. de longis piscibus

37

de piscium pinnis et natandi ratione

38

anguillae

39

murenae

40

planorum piscium genera

41

echeneis. effectus eius

42

qui pisces colorem mutent

43

de hirundine. de pisce qui noctibus lucet. de cornut‹a›. de dracone marino

44

de piscibus sanguine carentibus. qui pisces molles appellentur

45

de saepia. de lolligine. de pectunculis. qui volent extra aquam

46-48

de polypis

47

de navigatore polypo

49

de navigatore nauplio

50-52

crusta intecti

50

de locustis

51

cancrorum genera. de pinotere. de echinis. de cocleis. de pectinibus

52

concharum genera

53

quanta luxuriae materia mari sit

54-59

de margaritis

54

quomodo nascantur et ubi

55

quomodo inveni‹a›ntur

56

quae genera unionum

57

quae observanda in iis. quae natura eorum

58

exempla circa eos

59

quando primum in usum venerint Romae

60-65

muricum natura

60

de purpuris

61

quae nationes purpurae

62

quomodo ex his lanae tinguantur

63

quando purpurae usus Romae, quando lati clavi et praetextae

64

de conchyliatis vestibus

65

de amethysto tinguendo, de Tyrio, de hys‹g›ino, de cocco

66

de pina et pinotere

67

de sensu aquatilium. torpedo, pastinaca, scolopendrae, glanis. de ariete pisce

68

de ‹i›is quae tertiam naturam habent animalium et fruticum.

de urticis

69

de spongeis. quae genera earum et ubi nascantur. animal esse eas

70

de caniculis

71

de ‹i›is quae silicea testa cluduntur. quae sine sensu ullo in mari. de reliquis sordium animalibus

72

de venenatis marinis

73

de morbis piscium

74-77

de generatione eorum

74

mira generationum

75

qui intra se et ova pariant et animal

76

quorum in partu rumpatur venter, dein coeat

77

qui volvas habeant. qui ipsi se ineant

78

quae longissima vita piscium

79

quis primus vivaria piscium instituerit. de ostreis

81

quis murenarum vivaria instituerit. insignia piscinarum

82

quis primus coclearum vivaria instituerit

83

pisces terreni

84

de muribus in Nilo

85

quo modo capiantur anthiae pisces

86

de stellis marinis

87

de dactylorum miraculis

88

de inimicitiis inter se aquatilium et amicitiis

 

Summa: res et historiae et observationes DCL.

 

EX AVCTORIBVS

Turranio Gracile. Trogo. Maecenate. Alfio Flavo. Cornelio Nepote. Laberio mimographo. Fabiano. Fenestella. Muciano. Aelio Stilone. Seboso. Melisso. Seneca. Cicerone. Macro Aemilio. Messala Corvino. Trebio Nigro. Nigidio.

 

EXTERNIS

Aristotele. Archelao rege. Callimacho. Democrito. Theophrasto. Thrasyllo. Hegesidemo. Sudine. Alexandro polyhistore.