BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

C. Plinius Secundus maior

ca. 23 - 79

 

Naturalis historia

 

Liber I

 

________________________________________________________________

 

 

 

 

LIBRO XI CONTINENTVR

 

insectorum animalium genera

 

1

subtilitas in his rebus naturae

2

an spirent. an habeant sanguinem

3

de corpore eorum

4-23

de apibus

5

qui ordo in opere earum

6

quid sit in eo commosis. quid sit pissoceros. quid sit propolis

7

quid erithace sive sandaraca sive cerinthos

8

ex quibus floribus opera fiant

9

apium studio capti

10

de fucis

11

de fucis

12

quae natura mellis

13

quae optima mella

14

quae genera mellis in singulis locis

15

quomodo probentur. de erice sive tetra‹l›ice sive sisyro

16

quomodo apes generent

17

quae regum in ‹i›is ratio

18

aliquando et laetum omen esse examinum

19

genera apium

20

de morbis apium

21

quae inimica apibus

22

de continendis apibus

23

de reparandis

24

de vespis, crabronibus, quae animalia ex alieno suum faciant

25-27

de bombyce Assyria

26

de bombyliis, necydalis. quae prima invenerit bombycinam vestem

27

de bombyce Coa. quo modo conficiatur Coa vestis

28.29

de araneis

28

qui ex iis texant. quae materiae natura ad texendum

29

generatio araneorum

30

de scorpionibus

31

de stellionibus

32

de cicadis. sine ore esse et sine exitu cibi

33

de pinnis insectorum

34

de scarabaeis. lampyrides. reliqua scarabaeorum generis

35

de locustis

36

de formicis

37

chrysallides, asilus, papiliones

38

de ‹i›is animalibus quae ex ligno aut in ligno nascuntur

39

sordium hominis animalia. quod animal minimum. aestatis animalia

40

animal cui cibi exitus non sit

41

tineae, cantharides, culices. nivis animal

42

ignium animal, pyrallis sive pyrotocum

43

hemerobion

44-97

animalium omnium per singula membra naturae et historiae

44

quae apices habeant, quae cristas

45

cornuum genera. quibus mobilia

46

de capitibus. quibus nulla

47

de capillo

48

de ossibus capitis

49

de cerebro

50

de auribus.

quae aures non habeant.

quae sine auribus et sine foraminibus audiant

51

de facie. de fronte. de superciliis

52-57

de oculis

52

quae sine oculis animalia. quae singulos tantum oculos habeant

53

de diversitate oculorum

54

quae ratio visus. noctu videntes

55

de natura pupillae. quae non coniveant. quibus eruti oculi renascantur

56

de palpebris.

quibus non sint, quibus ab altera tantum parte sint

57

quibus genae non sint

58

de malis

59

de naribus

60

buccis, labris, mento, maxillis

61-64

de dentibus

61

quae genera eorum. quibus non utraque parte sint, quibus cavi

62

de serpentium dentibus. de veneno earum.

cui volucri dentes

63

mirabilia dentium

64

aetas ruminantium ab iis

65

de lingua.

quae sine ea. de ranarum sono.

de palato

66

de tonsillis.

uva, epiglossis.

arteriae, gula

67

cervix, collum, spina

68

guttur, fauces, stomachus

69-71

de corde

69

sanguine, animo

70

quibus maxima corda, quibus minima, quibus bina

71

quando in extis aspici coepta

72

de pulmone.

quibus maximus, quibus minimus.

quibus nihil aliud quam pulmo intus.

quae causa velocitatis animalium

73-76

de iocinere

73

de capite extorum. haruspicum circa id observationes.

quibus animalibus et in quibus locis bina iocinera

74

de felle.

ubi et quibus geminum.

quibus animalium non sit.

quibus animalium aliubi quam in iocinere

75

quae vis eius

76

quibus crescat cum luna et decrescat iocur.

haruspicum circa ea observationes et prodigia mira

77

praecordia. risus natura

78

de ventre. quibus nullus.

quae sola vomant

79

lactes, hillae, alvus, colon.

quare quaedam insatiabilia animalia

80

de omento. de splene.

quibus animalium non sint

81

de renibus.

ubi quaterni animalibus.

quibus nulli

82

pectus, costae

83

vesica. quibus animalium non sit.

ilia. de membranis

84

uterus. de locis. de volvis.

de suum volva, sumine

85

quae adipem, quae sebum habeant.

de natura utriusque.

quae non pinguescant

86

de medullis. quibus non sint

87

de ossibus. de spinis.

quibus nec ossa nec spinae.

cartilagines

88

de nervis. quae sine nervis

89-92

arteriae, venae

89

quae nec venas nec arterias habeant.

de sanguine. de sudore

90

quorum celerrime sanguis spissetur, quorum non coeat.

quibus crassissimus, quibus tenuissimus, quibus nullus

91

quibus certis temporibus anni nullus

92

an in sanguine principatus

93

de tergore

94

de pilis et vestitu tergoris.

quibus os intus et pedes subtus hirti

95

de mammis.

quae volucrum mammas habeant.

notabilia animalium in uberibus

96-97

de lacte

96

quod solum animal sugat in cursu.

de colostris. de caseis. ex quibus non fiant.

de coagulo.

genera alimenti ex lacte

97

genera caseorum

98-113

differentiae membrorum hominis a reliquis animalibus

99

de bracchis, de digitis

100

de simiarum similitudine

101

de unguibus

102

de genibus et poplitibus

103

in quibus membris corporis humani religio

104

varices

105

de gressu. de pedibus et cruribus

106

de ungulis

107

volucrum pedes

108

pedes animalium a binis ad centenos.

de pumilionibus

109

de genitalibus.

de hermaphroditis

110

de testibus.

trium generum semiviri

111

de caudis

112

de vocibus animalium

113

de agnascentibus membris

114

vitalitatis et morum notae ex membris hominum

115

de anima. de victu

116

quae veneno pasta ipsa non pereant et gustata necent

117

quibus de causis homo non concoquat.

de remediis cruditatium

118

quem ad modum corpulentia contingat.

quem ad modum minuatur

119

quae gustu famem et sitim sedent

 

Summa: res et historiae et observationes MMDCC.

 

EX AVCTORIBVS

M. Varrone. Hygino. Scrofa. Saserna. Celso Cornelio. Aemilio Macro. Vergilio. Columella. Iulio Aquila qui de Etrusca disciplina scripsit. Tarquitio qui item. Umbricio Meliore qui item. Catone censorio. Domitio Calvino. Trogo. Melisso. Fabiano. Muciano. Nigidio. Mamilio. Oppio.

 

EXTERNIS

Aristotele. Democrito. Neoptolemo qui μελιτουργικά. Aristomacho qui item. Philisco qui item. Nicandro. Menecrate. Dionysio qui Magonem transtulit. Empedocle. Callimacho. Attalo rege. Apollodoro qui de bestiis venenatis. Hippocrate. Herophilo. Erasistrato. Asclepiade. Themisone. Posidonio Stoico. Menandris Prieneo et Heracl‹eote›. Euphronio Athenaeo. Theophrasto. Hesiodo. Philometore rege.