BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Aules Persius Flaccus

34 - 62 p. Chr. n.

 

Saturarum liber

 

Satura II

 

___________________________________________________________

 

 

 

Hunc, Macrine, diem numera meliore lapillo,

qui tibi labentis apponet candidus annos.

funde merum genio. non tu prece poscis emaci

quae nisi seductis nequeas committere divis;

at bona pars procerum tacita libabit acerra.

haut cuivis promptum est murmurque humilisque susurros

tollere de templis et aperto vivere voto.

«mens bona, fama, fides», haec clare et ut audiat hospes;

illa sibi introrsum et sub lingua murmurat: «o si

10

ebulliat patruus, praeclarum funus!» et «o si

sub rastro crepet argenti mihi seria dextro

Hercule! pupillumve utinam, quem proximus heres

inpello, expungam; nam et est scabiosus et acri

bile tumet. Nerio iam tertia conditur uxor.»

15

haec sancte ut poscas, Tiberino in gurgite mergis

mane caput bis terque et noctem flumine purgas.

heus age, responde (minimum est quod scire laboro)

de Iove quid sentis? estne ut praeponere cures

hunc – cuinam? cuinam? vis Staio? an – scilicet haeres?

20

quis potior iudex puerisve quis aptior orbis?

hoc igitur quo tu Iovis aurem inpellere temptas

dic agedum Staio. «pro Iuppiter, o bone» clamet

«Iuppiter!» at sese non clamet Iuppiter ipse?

ignovisse putas quia, cum tonat, ocius ilex

25

sulpure discutitur sacro quam tuque domusque?

quia non fibris ovium Ergennaque iubente

triste iaces lucis evitandumque bidental,

idcirco stolidam praebet tibi vellere barbam

Iuppiter? aut quidnam est qua tu mercede deorum

30

emeris auriculas? pulmone et lactibus unctis?

Ecce avia aut metuens divum matertera cunis

exemit puerum frontemque atque uda labella

infami digito et lustralibus ante salivis

expiat, urentis oculos inhibere perita;

35

tunc manibus quatit et spem macram supplice voto

nunc Licini in campos, nunc Crassi mittit in aedis:

«hunc optet generum rex et regina, puellae

hunc rapiant; quidquid calcaverit hic, rosa fiat.»

ast ego nutrici non mando vota. negato,

40

Iuppiter, haec illi, quamvis te albata rogarit.

Poscis opem nervis corpusque fidele senectae.

esto age. sed grandes patinae tuccetaque crassa

adnuere his superos vetuere Iovemque morantur.

rem struere exoptas caeso bove Mercuriumque

45

arcessis fibra: «da fortunare Penatis,

da pecus et gregibus fetum.» quo, pessime, pacto,

tot tibi cum in flamma iunicum omenta liquescant?

et tamen hic extis et opimo vincere ferto

intendit: «iam crescit ager, iam crescit ovile,

50

iam dabitur, iam iam» – donec deceptus et exspes

nequiquam fundo suspiret nummus in imo.

Si tibi creterras argenti incusaque pingui

auro dona feram, sudes et pectore laevo

excutiat guttas laetari praetrepidum cor.

55

hinc illud subiit, auro sacras quod ovato

perducis facies. «nam fratres inter aenos,

somnia pituita qui purgatissima mittunt,

praecipui sunto sitque illis aurea barba.»

aurum vasa Numae Saturniaque inpulit aera

60

Vestalisque urnas et Tuscum fictile mutat.

o curvae in terris animae et caelestium inanis,

quid iuvat hoc, templis nostros inmittere mores

et bona dis ex hac scelerata ducere pulpa?

haec sibi corrupto casiam dissolvit olivo,

65

haec Calabrum coxit vitiato murice vellus,

haec bacam conchae rasisse et stringere venas

ferventis massae crudo de pulvere iussit.

peccat et haec, peccat, vitio tamen utitur. at vos

dicite, pontifices, in sancto quid facit aurum?

70

nempe hoc quod Veneri donatae a virgine pupae.

quin damus id superis, de magna quod dare lance

non possit magni Messalae lippa propago?

conpositum ius fasque animo sanctosque recessus

mentis et incoctum generoso pectus honesto.

75

haec cedo ut admoveam templis et farre litabo.