BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Martialis

ca. 40 - ca. 104

 

Epigrammaton libri XII

 

Liber II

 

___________________________________________________

 

 

 

Valerius Martialis Deciano suo sal.

 

'Quid nobis' inquis 'cum epistula? parum enim tibi praestamus, si legimus epigrammata? quid hic porro dicturus es, quod non possis versibus dicere? Video quare tragoedia aut comoedia epistulam accipiant, quibus pro se loqui non licet: epigrammata curione non egent et contenta sunt sua, id est mala, lingua: in quacumque pagina visum est, epistulam faciunt. Noli ergo, si tibi videtur, rem facere ridiculam et in toga saltantis inducere personam. Denique videris, an te delectet contra retiarium ferula. Ego inter illos sedeo qui protinus reclamant.' Puto me hercules, Deciane, verum dicis. Quid si scias, cum qua et quam longa epistula negotium fueris habiturus? Itaque quod exigis fiat. Debebunt tibi si qui in hunc librum inciderint, quod ad primam paginam non lassi pervenient.

 

 

I

 

Ter centena quidem poteras epigrammata ferre,

Sed quis te ferret perlegeretque, liber?

At nunc succincti quae sint bona disce libelli.

Hoc primum est, brevior quod mihi charta perit;

5

Deinde, quod haec una peraget librarius hora,

Nec tantum nugis serviet ille meis;

Tertia res haec est, quod si cui forte legeris,

Sis licet usque malus, non odiosus eris.

Te conviva leget mixto quincunce, sed ante

10

Incipiat positus quam tepuisse calix.

Esse tibi tanta cautus brevitate videris?

Ei mihi, quam multis sic quoque longus eris!

 

 

II

 

Creta dedit magnum, maius dedit Africa nomen,

Scipio quod victor quodque Metellus habet;

Nobilius domito tribuit Germania Rheno,

Et puer hoc dignus nomine, Caesar, eras.

5

Frater Idumaeos meruit cum patre triumphos,

Quae datur ex Chattis laurea, tota tua est.

 

 

III

 

Sexte, nihil debes, nil debes, Sexte, fatemur.

Debet enim, si quis solvere, Sexte, potest.

 

 

IV

 

O quam blandus es, Ammiane, matri!

Quam blanda est tibi mater, Ammiane!

Fratrem te vocat et soror vocatur.

Cur vos nomina nequiora tangunt?

5

Quare non iuvat hoc quod estis esse?

Lusum creditis hoc iocumque? Non est:

Matrem, quae cupit esse se sororem,

Nec matrem iuvat esse nec sororem.

 

 

V

 

Ne valeam, si non totis, Deciane, diebus

Et tecum totis noctibus esse velim.

Sed duo sunt quae nos disiungunt milia passum:

Quattuor haec fiunt, cum rediturus eam.

5

Saepe domi non es, cum sis quoque, saepe negaris:

Vel tantum causis vel tibi saepe vacas.

Te tamen ut videam, duo milia non piget ire:

Ut te non videam, quattuor ire piget.

 

 

VI

 

I nunc, edere me iube libellos.

Lectis vix tibi paginis duabus

Spectas eschatocollion, Severe,

Et longas trahis oscitationes.

5

Haec sunt, quae relegente me solebas

Rapta exscribere, sed Vitellianis,

Haec sunt, singula quae sinu ferebas

Per convivia cuncta, per theatra,

Haec sunt aut meliora si qua nescis.

10

Quid prodest mihi tam macer libellus,

Nullo crassior ut sit umbilico,

Si totus tibi triduo legatur?

Numquam deliciae supiniores.

Lassus tam cito deficis viator,

15

Et cum currere debeas Bovillas,

Interiungere quaeris ad Camenas?

I nunc, edere me iube libellos.

 

 

VII

 

Declamas belle, causas agis, Attice, belle,

Historias bellas, carmina bella facis,

Componis belle mimos, epigrammata belle,

Bellus grammaticus, bellus es astrologus,

5

Et belle cantas et saltas, Attice, belle,

Bellus es arte lyrae, bellus es arte pilae.

Nil bene cum facias, facias tamen omnia belle,

Vis dicam quid sis? magnus es ardalio.

 

 

VIII

 

Si qua videbuntur chartis tibi, lector, in istis

Sive obscura nimis sive latina parum,

Non meus est error: nocuit librarius illis,

Dum properat versus adnumerare tibi.

5

Quod si non illum, sed me peccasse putabis,

Tunc ego te credam cordis habere nihil.

'Ista tamen mala sunt.' Quasi nos manifesta negemus:

Haec mala sunt, sed tu non meliora facis.

 

 

IX

 

Scripsi, rescripsit nil Naevia, non dabit ergo.

Sed puto quod scripsi legerat: ergo dabit.

 

 

X

 

Basia dimidio quod das mihi, Postume, labro,

Laudo: licet demas hinc quoque dimidium.

Vis dare maius adhuc et inenarrabile munus?

Hoc tibi habe totum, Postume, dimidium.

 

 

XI

 

Quod fronte Selium nubila vides, Rufe,

Quod ambulator porticum terit seram,

Lugubre quiddam quod tacet piger voltus,

Quod paene terram nasus indecens tangit,

5

Quod dextra pectus pulsat et comam vellit:

Non ille amici fata luget aut fratris,

Uterque natus vivit et precor vivat,

Salva est et uxor sarcinaeque servique,

Nihil colonus vilicusque decoxit.

10

Maeroris igitur causa quae? Domi cenat.

 

 

XII

 

Esse quid hoc dicam, quod olent tua basia murram

Quodque tibi est numquam non alienus odor?

Hoc mihi suspectum est, quod oles bene, Postume, semper:

Postume, non bene olet qui bene semper olet.

 

 

XIII

 

Et iudex petit et petit patronus.

Solvas censeo, Sexte, creditori.

 

 

XIV

 

Nil intemptatum Selius, nil linquit inausum,

Cenandum quotiens iam videt esse domi.

Currit ad Europen et te, Pauline, tuosque

Laudat Achilleos, sed sine fine, pedes.

5

Si nihil Europe fecit, tunc Saepta petuntur,

Si quid Phillyrides praestet et Aesonides.

Hic quoque deceptus Memphitica templa frequentat,

Adsidet et cathedris, maesta iuvenca, tuis.

Inde petit centum pendentia tecta columnis,

10

Illinc Pompei dona nemusque duplex.

Nec Fortunati spernit nec balnea Fausti,

Nec Grylli tenebras Aeoliamque Lupi:

Nam thermis iterumque iterumque iterumque lavatur.

Omnia cum fecit, sed renuente deo,

15

Lotus ad Europes tepidae buxeta recurrit,

Si quis ibi serum carpat amicus iter.

Per te perque tuam, vector lascive, puellam,

Ad cenam Selium tu, rogo, taure, voca.

 

 

XV

 

Quod nulli calicem tuum propinas,

Humane facis, Horme, non superbe.

 

 

XVI

 

Zoilus aegrotat: faciunt hanc stragula febrem.

Si fuerit sanus, coccina quid facient?

Quid torus a Nilo, quid Sidone tinctus olenti?

Ostendit stultas quid nisi morbus opes?

5

Quid tibi cum medicis? dimitte Machaonas omnis.

Vis fieri sanus? stragula sume mea.

 

 

XVII

 

Tonstrix Suburae faucibus sedet primis,

Cruenta pendent qua flagella tortorum

Argique letum multus obsidet sutor.

Sed ista tonstrix, Ammiane, non tondet,

5

Non tondet, inquam. Quid igitur facit? Radit.

 

 

XVIII

 

Capto tuam, pudet heu, sed capto, Maxime, cenam,

Tu captas aliam: iam sumus ergo pares.

Mane salutatum venio, tu diceris isse

Ante salutatum: iam sumus ergo pares.

5

Sum comes ipse tuus tumidique anteambulo regis,

Tu comes alterius: iam sumus ergo pares.

Esse sat est servum, iam nolo vicarius esse.

Qui rex est, regem, Maxime, non habeat.

 

 

XIX

 

Felicem fieri credis me, Zoile, cena?

Felicem cena, Zoile, deinde tua?

Debet Aricino conviva recumbere clivo,

Quem tua felicem, Zoile, cena facit.

 

 

XX

 

Carmina Paulus emit, recitat sua carmina Paulus.

Nam quod emas, possis iure vocare tuum.

 

 

XXI

 

Basia das aliis, aliis das, Postume, dextram.

Dicis 'Utrum mavis? elige.' Malo manum.

 

 

XXII

 

Quid mihi vobiscum est, o Phoebe novemque sorores?

Ecce nocet vati Musa iocosa suo.

Dimidio nobis dare Postumus ante solebat

Basia, nunc labro coepit utroque dare.

 

 

XXIII

 

Non dicam, licet usque me rogetis,

Qui sit Postumus in meo libello,

Non dicam: quid enim mihi necesse est

Has offendere basiationes,

5

Quae se tam bene vindicare possunt?

 

 

XXIV

 

Si det iniqua tibi tristem fortuna reatum,

Squalidus haerebo pallidiorque reo:

Si iubeat patria damnatum excedere terra,

Per freta, per scopulos exulis ibo comes.

5

Dat tibi divitias: ecquid sunt ista duorum?

Das partem? multum est? Candide, das aliquid?

Mecum eris ergo miser: quod si deus ore sereno

Adnuerit, felix, Candide, solus eris.

 

 

XXV

 

Das numquam, semper promittis, Galla, roganti.

Si semper fallis, iam rogo, Galla, nega.

 

 

XXVI

 

Quod querulum spirat, quod acerbum Naevia tussit,

Inque tuos mittit sputa subinde sinus,

Iam te rem factam, Bithynice, credis habere?

Erras: blanditur Naevia, non moritur.

 

 

XXVII

 

Laudantem Selium cenae cum retia tendit

Accipe, sive legas, sive patronus agas:

'Effecte! graviter! cito! nequiter! euge! beate!'

'Hoc volui! Facta est iam tibi cena, tace.'

 

 

XXVIII

 

Rideto multum qui te, Sextille, cinaedum

Dixerit et digitum porrigito medium.

Sed nec pedico es nec tu, Sextille, fututor,

Calda Vetustinae nec tibi bucca placet.

5

Ex istis nihil es, fateor, Sextille: quid ergo es?

Nescio, sed tu scis res superesse duas.

 

 

XXIX

 

Rufe, vides illum subsellia prima terentem,

Cuius et hinc lucet sardonychata manus

Quaeque Tyron totiens epotavere lacernae

Et toga non tactas vincere iussa nives,

5

Cuius olet toto pinguis coma Marcellano

Et splendent volso bracchia trita pilo,

Non hesterna sedet lunata lingula planta,

Coccina non laesum pingit aluta pedem,

Et numerosa linunt stellantem splenia frontem.

10

Ignoras quid sit? splenia tolle, leges.

 

 

XXX

 

Mutua viginti sestertia forte rogabam,

Quae vel donanti non grave munus erat.

Quippe rogabatur felixque vetusque sodalis

Et cuius laxas arca flagellat opes.

5

Is mihi 'Dives eris, si causas egeris' inquit.

Quod peto da, Gai: non peto consilium.

 

 

XXXI

 

Saepe ego Chrestinam futui. Det quam bene quaeris?

Supra quod fieri nil, Mariane, potest.

 

 

XXXII

 

Lis mihi cum Balbo est, tu Balbum offendere non vis,

Pontice: cum Licino est, hic quoque magnus homo est.

Vexat saepe meum Patrobas confinis agellum,

Contra libertum Caesaris ire times.

5

Abnegat et retinet nostrum Laronia servum,

Respondes 'Orba est, dives, anus, vidua.'

Non bene, crede mihi, servo servitur amico:

Sit liber, dominus qui volet esse meus.

 

 

XXXIII

 

Cur non basio te, Philaeni? calva es.

Cur non basio te, Philaeni? rufa es.

Cur non basio te, Philaeni? lusca es.

Haec qui basiat, o Philaeni, fellat.

 

 

XXXIV

 

Cum placeat Phileros tota tibi dote redemptus,

Tres pateris natos, Galla, perire fame.

Praestatur cano tanta indulgentia cunno,

Quem nec casta potest iam decuisse Venus.

5

Perpetuam di te faciant Philerotis amicam,

O mater, qua nec Pontia deterior.

 

 

XXXV

 

Cum sint crura tibi similent quae cornua lunae,

In rhytio poteras, Phoebe, lavare pedes.

 

 

XXXVI

 

Flectere te nolim, sed nec turbare capillos;

Splendida sit nolo, sordida nolo cutis;

Nec tibi mitrarum nec sit tibi barba reorum:

Nolo virum nimium, Pannyche, nolo parum.

5

Nunc sunt crura pilis et sunt tibi pectora saetis

Horrida, sed mens est, Pannyche, volsa tibi.

 

 

XXXVII

 

Quidquid ponitur hinc et inde verris,

Mammas suminis imbricemque porci

Communemque duobus attagenam,

Mullum dimidium lupumque totum

5

Muraenaeque latus femurque pulli

Stillantemque alica sua palumbum.

Haec cum condita sunt madente mappa,

Traduntur puero domum ferenda:

Nos accumbimus otiosa turba.

5

Ullus si pudor est, repone cenam:

Cras te, Caeciliane, non vocavi.

 

 

XXXVIII

 

Quid mihi reddat ager quaeris, Line, Nomentanus?

Hoc mihi reddit ager: te, Line, non video.

 

 

XXXIX

 

Coccina famosae donas et ianthina moechae:

Vis dare quae meruit munera, mitte togam.

 

 

XL

 

Uri Tongilius male dicitur hemitritaeo.

Novi hominis fraudes: esurit atque sitit.

Subdola tenduntur crassis nunc retia turdis,

Hamus et in mullum mittitur atque lupum.

5

Caecuba saccentur quaeque annus coxit Opimi,

Condantur parco fusca Falerna vitro.

Omnes Tongilium medici iussere lavari:

O stulti, febrem creditis esse? Gula est.

 

 

XLI

 

'Ride si sapis, o puella, ride'

Paelignus, puto, dixerat poeta.

Sed non dixerat omnibus puellis.

Verum ut dixerit omnibus puellis,

5

Non dixit tibi: tu puella non es,

Et tres sunt tibi, Maximina, dentes,

Sed plane piceique buxeique.

Quare si speculo mihique credis,

Debes non aliter timere risum,

10

Quam ventum Spanius manumque Priscus,

Quam cretata timet Fabulla nimbum,

Cerussata timet Sabella solem.

Voltus indue tu magis severos,

Quam coniunx Priami nurusque maior.

15

Mimos ridiculi Philistionis

Et convivia nequiora vita

Et quidquid lepida procacitate

Laxat perspicuo labella risu.

Te maestae decet adsidere matri

20

Lugentive virum piumve fratrem,

Et tantum tragicis vacare Musis.

At tu iudicium secuta nostrum

Plora, si sapis, o puella, plora.

 

 

XLII

 

Zoile, quid solium subluto podice perdis?

Spurcius ut fiat, Zoile, merge caput.

 

 

XLIII

 

Κοινὰ φίλων haec sunt, haec sunt tua, Candide, κοινά,

Quae tu magnilocus nocte dieque sonas:

Te Lacedaemonio velat toga lota Galaeso

Vel quam seposito de grege Parma dedit:

5

At me, quae passa est furias et cornua tauri,

Noluerit dici quam pila prima suam.

Misit Agenoreas Cadmi tibi terra lacernas:

Non vendes nummis coccina nostra tribus.

Tu Libycos Indis suspendis dentibus orbis:

10

Fulcitur testa fagina mensa mihi.

Inmodici tibi flava tegunt chrysendeta mulli:

Concolor in nostra, cammare, lance rubes.

Grex tuus Iliaco poterat certare cinaedo:

At mihi succurrit pro Ganymede manus.

15

Ex opibus tantis veteri fidoque sodali

Das nihil et dicis, Candide, κοινὰ φίλων?

 

 

XLIV

 

Emi seu puerum togamve pexam

Seu tres, ut puta, quattuorve libras,

Sextus protinus ille fenerator,

Quem nostis veterem meum sodalem,

5

Ne quid forte petam timet cavetque,

Et secum, sed ut audiam, susurrat:

'Septem milia debeo Secundo,

Phoebo quattuor, undecim Phileto,

Et quadrans mihi nullus est in arca.'

10

O grande ingenium mei sodalis!

Durum est, Sexte, negare, cum rogaris,

Quanto durius, antequam rogeris!

 

 

XLV

 

Quae tibi non stabat praecisa est mentula, Glypte.

Demens, cum ferro quid tibi? Gallus eras.

 

 

XLVI

 

Florida per varios ut pingitur Hybla colores,

Cum breve Sicaniae ver populantur apes,

Sic tua subpositis conlucent prela lacernis,

Sic micat innumeris arcula synthesibus,

5

Atque unam vestire tribum tua candida possunt,

Apula non uno quae grege terra tulit.

Tu spectas hiemem succincti lentus amici

- Pro scelus! - et lateris frigora trita times.

Quantum erat, infelix, pannis fraudare duobus -

10

Quid metuis? - non te, Naevole, sed tineas?

 

 

XLVII

 

Subdola famosae moneo fuge retia moechae,

Levior o conchis, Galle, Cytheriacis.

Confidis natibus? non est pedico maritus:

Quae faciat duo sunt: irrumat aut futuit.

 

 

XLVIII

 

Coponem laniumque balneumque,

Tonsorem tabulamque calculosque

Et paucos, sed ut eligam, libellos:

Unum non nimium rudem sodalem

5

Et grandem puerum diuque levem

Et caram puero meo puellam:

Haec praesta mihi, Rufe, vel Butuntis,

Et thermas tibi habe Neronianas.

 

 

XLIX

 

Uxorem nolo Telesinam ducere: quare?

Moecha est. Sed pueris dat Telesina. Volo.

 

 

L

 

Quod fellas et aquam potas, nil, Lesbia, peccas.

Qua tibi parte opus est, Lesbia, sumis aquam.

 

 

LI

 

Unus saepe tibi tota denarius arca

Cum sit et hic culo tritior, Hylle, tuo,

Non tamen hunc pistor, non auferet hunc tibi copo,

Sed si quis nimio pene superbus erit.

5

Infelix venter spectat convivia culi

Et semper miser hic esurit, ille vorat.

 

 

LII

 

Novit loturos Dasius numerare: poposcit

Mammosam Spatalen pro tribus: illa dedit.

 

 

LIII

 

Vis fieri liber? mentiris, Maxime, non vis:

Sed fieri si vis, hac ratione potes.

Liber eris, cenare foris si, Maxime, nolis,

Veientana tuam si domat uva sitim,

5

Si ridere potes miseri chrysendeta Cinnae,

Contentus nostra si potes esse toga,

Si plebeia Venus gemino tibi vincitur asse,

Si tua non rectus tecta subire potes.

Haec tibi si vis est, si mentis tanta potestas,

10

Liberior Partho vivere rege potes.

 

 

LIV

 

Quid de te, Line, suspicetur uxor

Et qua parte velit pudiciorem,

Certis indiciis satis probavit,

Custodem tibi quae dedit spadonem.

5

Nil nasutius hac maligniusque.

 

 

LV

 

Vis te, Sexte, coli: volebam amare.

Parendum est tibi: quod iubes, coleris:

Sed si te colo, Sexte, non amabo.

 

 

LVI

 

Gentibus in Libycis uxor tua, Galle, male audit

Immodicae foedo crimine avaritiae.

Sed mera narrantur mendacia: non solet illa

Accipere omnino. Quid solet ergo? Dare.

 

 

LVII

 

Hic quem videtis gressibus vagis lentum,

Amethystinatus media qui secat Saepta,

Quem non lacernis Publius meus vincit,

Non ipse Cordus alpha paenulatorum,

5

Quem grex togatus sequitur et capillatus

Recensque sella linteisque lorisque:

Oppigneravit modo modo ad Cladi mensam

Vix octo nummis anulum, unde cenaret.

 

 

LVIII

 

Pexatus pulchre rides mea, Zoile, trita.

Sunt haec trita quidem, Zoile, sed mea sunt.

 

 

LIX

 

Mica vocor: quid sim cernis, cenatio parva:

Ex me Caesareum prospicis ecce tholum.

Frange toros, pete vina, rosas cape, tinguere nardo:

Ipse iubet mortis te meminisse deus.

 

 

LX

 

Uxorem armati futuis, puer Hylle, tribuni,

Supplicium tantum dum puerile times.

Vae tibi, dum ludis, castrabere. Iam mihi dices

'Non licet hoc.' Quid? tu quod facis, Hylle, licet?

 

 

LXI

 

Cum tibi vernarent dubia lanugine malae,

Lambebat medios inproba lingua viros.

Postquam triste caput fastidia vispillonum

Et miseri meruit taedia carnificis,

5

Uteris ore aliter nimiaque aerugine captus

Adlatras nomen quod tibi cumque datur.

Haereat inguinibus potius tam noxia lingua:

Nam cum fellaret, purior illa fuit.

 

 

LXII

 

Quod pectus, quod crura tibi, quod bracchia vellis,

Quod cincta est brevibus mentula tonsa pilis:

Hoc praestas, Labiene, tuae - quis nescit? - amicae.

Cui praestas, culum quod, Labiene, pilas?

 

 

LXIII

 

Sola tibi fuerant sestertia, Miliche, centum,

Quae tulit e sacra Leda redempta via.

Miliche, luxuria est, si tanti dives amares.

'Non amo' iam dices: haec quoque luxuria est.

 

 

LXIV

 

Dum modo causidicum, dum te modo rhetora fingis

Et non decernis, Laure, quid esse velis,

Peleos et Priami transit et Nestoris aetas

Et fuerat serum iam tibi desinere.

5

Incipe, tres uno perierunt rhetores anno,

Si quid habes animi, si quid in arte vales.

Si schola damnatur, fora litibus omnia fervent,

Ipse potest fieri Marsua causidicus.

Heia age, rumpe moras: quo te sperabimus usque?

10

Dum quid sis dubitas, iam potes esse nihil.

 

 

LXV

 

Cur tristiorem cernimus Saleianum?

'An causa levis est?' inquis, 'extuli uxorem.'

O grande fati crimen! o gravem casum!

Illa, illa dives mortua est Secundilla,

5

Centena decies quae tibi dedit dotis?

Nollem accidisset hoc tibi, Saleiane.

 

 

LXVI

 

Unus de toto peccaverat orbe comarum

Anulus, incerta non bene fixus acu.

Hoc facinus Lalage speculo, quo viderat, ulta est,

Et cecidit saevis icta Plecusa comis.

5

Desine iam, Lalage, tristes ornare capillos,

Tangat et insanum nulla puella caput.

Hoc salamandra notet vel saeva novacula nudet,

Ut digna speculo fiat imago tua.

 

 

LXVII

 

Occurris quocumque loco mihi, Postume, clamas

Protinus et prima est haec tua vox 'Quid agis?'

Hoc, si me decies una conveneris hora,

Dicis: habes puto tu, Postume, nil quod agas.

 

 

LXVIII

 

Quod te nomine iam tuo saluto,

Quem regem et dominum prius vocabam,

Ne me dixeris esse contumacem:

Totis pillea sarcinis redemi.

5

Reges et dominos habere debet,

Qui se non habet atque concupiscit

Quod reges dominique concupiscunt.

Servom si potes, Ole, non habere,

Et regem potes, Ole, non habere.

 

 

LXIX

 

Invitum cenare foris te, Classice, dicis:

Si non mentiris, Classice, dispeream.

Ipse quoque ad cenam gaudebat Apicius ire:

Cum cenaret, erat tristior ille, domi.

5

Si tamen invitus vadis, cur, Classice, vadis?

'Cogor' ais: verum est; cogitur et Selius.

En rogat ad cenam Melior te, Classice, rectam.

Grandia verba ubi sunt? si vir es, ecce, nega.

 

 

LXX

 

Non vis in solio prius lavari

Quemquam, Cotile: causa quae, nisi haec est,

Undis ne fovearis irrumatis?

Primus te licet abluas: necesse est

5

Ante hic mentula, quam caput, lavetur.

 

 

LXXI

 

Candidius nihil est te, Caeciliane. Notavi:

Si quando ex nostris disticha pauca lego,

Protinus aut Marsi recitas aut scripta Catulli.

Hoc mihi das, tamquam deteriora legas,

5

Ut conlata magis placeant mea? Credimus istud:

Malo tamen recites, Caeciliane, tua.

 

 

LXXII

 

Hesterna factum narratur, Postume, cena

Quod nollem - quis enim talia facta probet? -

Os tibi percisum quanto non ipse Latinus

Vilia Panniculi percutit ora sono:

5

Quodque magis mirum est, auctorem criminis huius

Caecilium tota rumor in urbe sonat.

Esse negas factum: vis hoc me credere? credo.

Quid, quod habet testes, Postume, Caecilius?

 

 

LXXIII

 

Quid faciat volt scire Lyris: quod sobria: fellat.

 

 

LXXIV

 

Cinctum togatis post et ante Saufeium,

Quanta reduci Regulus solet turba,

Ad alta tonsum templa cum reum misit,

Materne, cernis? invidere nolito.

5

Comitatus iste sit precor tuus numquam.

Hos illi amicos et greges togatorum

Fuficulenus praestat et Faventinus.

 

 

LXXV

 

Verbera securi solitus leo ferre magistri

Insertamque pati blandus in ora manum

Dedidicit pacem subito feritate reversa,

Quanta nec in Libycis debuit esse iugis.

5

Nam duo de tenera puerilia corpora turba,

Sanguineam rastris quae renovabat humum,

Saevos et infelix furiali dente peremit:

Martia non vidit maius harena nefas.

Exclamare libet: 'crudelis, perfide, praedo,

10

A nostra pueris parcere disce lupa!'

 

 

LXXVI

 

Argenti libras Marius tibi quinque reliquit,

Cui nihil ipse dabas: hic tibi verba dedit?

 

 

LXXVII

 

Cosconi, qui longa putas epigrammata nostra,

Utilis unguendis axibus esse potes.

Hac tu credideris longum ratione colosson

Et puerum Bruti dixeris esse brevem.

5

Disce quod ignoras: Marsi doctique Pedonis

Saepe duplex unum pagina tractat opus.

Non sunt longa quibus nihil est quod demere possis

Sed tu, Cosconi, disticha longa facis.

 

 

LXXVIII

 

Aestivo serves ubi piscem tempore, quaeris?

In thermis serva, Caeciliane, tuis.

 

 

LXXIX

 

Invitas tunc me, cum scis, Nasica, vocasse.

Excusatum habeas me rogo: ceno domi.

 

 

LXXX

 

Hostem cum fugeret, se Fannius ipse peremit.

Hic, rogo, non furor est, ne moriare, mori?

 

 

LXXXI

 

Laxior hexaphoris tua sit lectica licebit:

Cum tamen haec tua sit, Zoile, sandapila est.

 

 

LXXXII

 

Abscisa servom quid figis, Pontice, lingua?

Nescis tu populum, quod tacet ille, loqui?

 

 

LXXXIII

 

Foedasti miserum, marite, moechum,

Et se, qui fuerant prius, requirunt

Trunci naribus auribusque voltus.

Credis te satis esse vindicatum?

5

Erras: iste potest et irrumare.

 

 

LXXXIV

 

Mollis erat facilisque viris Poeantius heros:

Vulnera sic Paridis dicitur ulta Venus.

Cur lingat cunnum Siculus Sertorius, hoc est:

Abs hoc occisus, Rufe, videtur Eryx.

 

 

LXXXV

 

Vimine clausa levi niveae custodia coctae,

Hoc tibi Saturni tempore munus erit.

Dona quod aestatis misi tibi mense Decembri,

Si quereris, rasam tu mihi mitte togam.

 

 

LXXXVI

 

Quod nec carmine glorior supino

Nec retro lego Sotaden cinaedum,

Nusquam Graecula quod recantat echo

Nec dictat mihi luculentus Attis

5

Mollem debilitate galliambon:

Non sum, Classice, tam malus poeta.

Quid si per gracilis vias petauri

Invitum iubeas subire Ladan?

Turpe est difficiles habere nugas

10

Et stultus labor est ineptiarum.

Scribat carmina circulis Palaemon,

Me raris iuvat auribus placere.

 

 

LXXXVII

 

Dicis amore tui bellas ardere puellas,

Qui faciem sub aqua, Sexte, natantis habes.

 

 

LXXXVIII

 

Nil recitas et vis, Mamerce, poeta videri.

Quidquid vis esto, dummodo nil recites.

 

 

LXXXIX

 

Quod nimio gaudes noctem producere vino,

Ignosco: vitium, Gaure, Catonis habes.

Carmina quod scribis Musis et Apolline nullo,

Laudari debes: hoc Ciceronis habes:

5

Quod vomis, Antoni: quod luxuriaris, Apici.

Quod fellas, vitium dic mihi cuius habes?

 

 

XC

 

Quintiliane, vagae moderator summe iuventae,

Gloria Romanae, Quintiliane, togae,

Vivere quod propero pauper nec inutilis annis,

Da veniam: properat vivere nemo satis.

5

Differat hoc, patrios optat qui vincere census

Atriaque inmodicis artat imaginibus.

Me focus et nigros non indignantia fumos

Tecta iuvant et fons vivos et herba rudis.

Sit mihi verna satur, sit non doctissima coniunx,

10

Sit nox cum somno, sit sine lite dies.

 

 

XCI

 

Rerum certa salus, terrarum gloria, Caesar,

Sospite quo magnos credimus esse deos,

Si festinatis totiens tibi lecta libellis

Detinuere oculos carmina nostra tuos,

5

Quod fortuna vetat fieri, permitte videri,

Natorum genitor credar ut esse trium.

Haec, si displicui, fuerint solacia nobis;

Haec fuerint nobis praemia, si placui.

 

 

XCII

 

Natorum mihi ius trium roganti

Musarum pretium dedit mearum

Solus qui poterat. Valebis, uxor.

Non debet domini perire munus.

 

 

XCIII

 

'Primus ubi est' inquis 'cum sit liber iste secundus?'

Quid faciam, si plus ille pudoris habet?

Tu tamen hunc fieri si mavis, Regule, primum,

Unum de titulo tollere iota potes.