BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Martialis

ca. 40 - ca. 104

 

Epigrammaton libri XII

 

Liber III

 

___________________________________________________

 

 

 

I

 

Hoc tibi quidquid id est longinquis mittit ab oris

Gallia Romanae nomine dicta togae.

Hunc legis et laudas librum fortasse priorem:

Illa vel haec mea sunt, quae meliora putas.

5

Plus sane placeat domina qui natus in urbe est:

Debet enim Gallum vincere verna liber.

 

 

II

 

Cuius vis fieri, libelle, munus?

Festina tibi vindicem parare,

Ne nigram cito raptus in culinam

Cordylas madida tegas papyro

5

Vel turis piperisve sis cucullus.

Faustini fugis in sinum? sapisti.

Cedro nunc licet ambules perunctus

Et frontis gemino decens honore

Pictis luxurieris umbilicis,

10

Et te purpura delicata velet,

Et cocco rubeat superbus index.

Illo vindice nec Probum timeto.

 

 

III

 

[Formonsam faciem nigro medicamine celas,

Sed non formonso corpore laedis aquas.

Ipsam crede deam verbis tibi dicere nostris:

'Aut aperi faciem, aut tunicata lava.']

 

 

IV

 

Romam vade, liber: si, veneris unde, requiret,

Aemiliae dices de regione viae.

Si, quibus in terris, qua simus in urbe, rogabit,

Corneli referas me licet esse Foro.

5

Cur absim, quaeret: breviter tu multa fatere:

'Non poterat vanae taedia ferre togae.'

'Quando venit?' dicet: tu respondeto: 'Poeta

Exierat: veniet, cum citharoedus erit.'

 

 

V

 

Vis commendari sine me cursurus in urbem,

Parve liber, multis, an satis unus erit?

Unus erit, mihi crede, satis, cui non eris hospes,

Iulius, assiduum nomen in ore meo.

5

Protinus hunc primae quaeres in limine Tectae:

Quos tenuit Daphnis, nunc tenet ille lares.

Est illi coniunx, quae te manibusque sinuque

Excipiet, tu vel pulverulentus eas.

Hos tu seu pariter sive hanc illumve priorem

10

Videris, hoc dices 'Marcus havere iubet,'

Et satis est: alios commendet epistula: peccat

Qui commendandum se putat esse suis.

 

 

VI

 

Lux tibi post Idus numeratur tertia Maias,

Marcelline, tuis bis celebranda sacris.

Inputat aetherios ortus haec prima parenti,

Libat florentes haec tibi prima genas.

5

Magna licet dederit iucundae munera vitae,

Plus numquam patri praestitit ille dies.

 

 

VII

 

Centum miselli iam valete quadrantes,

Anteambulonis congiarium lassi,

Quos dividebat balneator elixus.

Quid cogitatis, o fames amicorum?

5

Regis superbi sportulae recesserunt.

'Nihil stropharum est: iam salarium dandum est.'

 

 

VIII

 

'Thaïda Quintus amat.' Quam Thaïda? 'Thaïda luscam.'

Unum oculum Thaïs non habet, ille duos.

 

 

IX

 

Versiculos in me narratur scribere Cinna.

Non scribit, cuius carmina nemo legit.

 

 

X

 

Constituit, Philomuse, pater tibi milia bina

Menstrua perque omnis praestitit illa dies,

Luxuriam premeret cum crastina semper egestas

Et vitiis essent danda diurna tuis.

5

Idem te moriens heredem ex asse reliquit.

Exheredavit te, Philomuse, pater.

 

 

XI

 

Si tua nec Thaïs nec lusca est, Quinte, puella,

Cur in te factum distichon esse putas?

Sed similest aliquid? pro Laide Thaïda dixi?

Dic mihi, quid simile est Thaïs et Hermione?

Tu tamen es Quintus: mutemus nomen amantis:

Si non vult Quintus, Thaïda Sextus amet.

 

 

XII

 

Unguentum, fateor, bonum dedisti

Convivis here, sed nihil scidisti.

Res salsa est bene olere et esurire.

Qui non cenat et unguitur, Fabulle,

5

Hic vere mihi mortuus videtur.

 

 

XIII

 

Dum non vis pisces, dum non vis carpere pullos

Et plus quam putri, Naevia, parcis apro,

Accusas rumpisque cocum, tamquam omnia cruda

Attulerit. Numquam sic ego crudus ero.

 

 

XIV

 

Romam petebat esuritor Tuccius

Profectus ex Hispania.

Occurrit illi sportularum fabula:

A ponte rediit Mulvio.

 

 

XV

 

Plus credit nemo tota quam Cordus in urbe.

'Cum sit tam pauper, quomodo?' Caecus amat.

 

 

XVI

 

Das gladiatores, sutorum regule, Cerdo,

Quodque tibi tribuit subula, sica rapit.

Ebrius es: neque enim faceres hoc sobrius umquam,

Ut velles corio ludere, Cerdo, tuo.

5

Lusisti corio: sed te, mihi crede, memento

Nunc in pellicula, Cerdo, tenere tua.

 

 

XVII

 

Circumlata diu mensis scribilita secundis

Urebat nimio saeva calore manus;

Sed magis ardebat Sabidi gula: protinus ergo

Sufflavit buccis terque quaterque suis.

5

Illa quidem tepuit digitosque admittere visa est,

Sed nemo potuit tangere: merda fuit.

 

 

XVIII

 

Perfrixisse tuas questa est praefatio fauces.

Cum te excusaris, Maxime, quid recitas?

 

 

XIX

 

Proxima centenis ostenditur ursa columnis,

Exornant fictae qua platanona ferae.

Huius dum patulos adludens temptat hiatus

Pulcher Hylas, teneram mersit in ora manum.

5

Vipera sed caeco scelerata latebat in aere

Vivebatque anima deteriore fera.

Non sensit puer esse dolos, nisi dente recepto.

Dum perit. O facinus, falsa quod ursa fuit!

 

 

XX

 

Dic, Musa, quid agat Canius meus Rufus:

Utrumne chartis tradit ille victuris

Legenda temporum acta Claudianorum?

An quae Neroni falsus astruit scriptor?

5

An aemulatur inprobi λόγους Phaedri?

Lascivus elegis an severus herois?

An in coturnis horridus Sophocleis?

An otiosus in schola poetarum

Lepore tinctos Attico sales narrat?

10

Hinc si recessit, porticum terit templi

An spatia carpit lentus Argonautarum?

An delicatae sole rursus Europae

Inter tepentes post meridie buxos

Sedet ambulatve liber acribus curis?

15

Titine thermis an lavatur Agrippae

An inpudici balneo Tigillini?

An rure Tulli fruitur atque Lucani?

An Pollionis dulce currit ad quartum?

An aestuantis iam profectus ad Baias

20

Piger Lucrino nauculatur in stagno?

'Vis scire quid agat Canius tuus? Ridet.'

 

 

XXI

 

Proscriptum famulus servavit fronte notatus.

Non fuit haec domini vita, sed invidia.

 

 

XXII

 

Dederas, Apici, bis trecenties ventri,

Et adhuc supererat centies tibi laxum.

Hoc tu gravatus ut famem et sitim ferre

Summa venenum potione perduxti.

5

Nihil est, Apici, tibi gulosius factum.

 

 

XXIII

 

Omnia cum retro pueris obsonia tradas,

Cur non mensa tibi ponitur a pedibus?

 

 

XXIV

 

Vite nocens rosa stabat moriturus ad aras

Hircus, Bacche, tuis victima grata focis.

Quem Tuscus mactare deo cum vellet haruspex,

Dixerat agresti forte rudique viro,

5

Ut cito testiculos et acuta falce secaret,

Taeter ut immundae carnis abiret odor.

Ipse super virides aras luctantia pronus

Dum resecat cultro colla premitque manu,

Ingens iratis apparuit hirnea sacris.

10

Occupat hanc ferro rusticus atque secat,

Hoc ratus antiquos sacrorum poscere ritus

Talibus et fibris numina prisca coli.

Sic, modo qui Tuscus fueras, nunc Gallus haruspex,

Dum iugulas hircum, factus es ipse caper.

 

 

XXV

 

Si temperari balneum cupis fervens,

Faustine, quod vix Iulianus intraret,

Roga, lavetur, rhetorem Sabineium.

Neronianas is refrigerat thermas.

 

 

XXVI

 

Praedia solus habes et solus, Candide, nummos,

Aurea solus habes, murrina solus habes,

Massica solus habes et Opimi Caecuba solus,

Et cor solus habes, solus et ingenium.

5

Omnia solus habes - hoc me puta velle negare! -

Uxorem sed habes, Candide, cum populo.

 

 

XXVII

 

Numquam me revocas, venias cum saepe vocatus:

Ignosco, nullum si modo, Galle, vocas.

Invitas alios: vitium est utriusque. 'Quod?' inquis.

Et mihi cor non est, et tibi, Galle, pudor.

 

 

XXVIII

 

Auriculam Mario graviter miraris olere.

Tu facis hoc: garris, Nestor, in auriculam.

 

 

XXIX

 

Has cum gemina compede dedicat catenas,

Saturne, tibi Zoilus, anulos priores.

 

 

XXX

 

Sportula nulla datur; gratis conviva recumbis:

Dic mihi, quid Romae, Gargiliane, facis?

Unde tibi togula est et fuscae pensio cellae?

Unde datur quadrans? unde vir es Chiones?

5

Cum ratione licet dicas te vivere summa,

Quod vivis, nulla cum ratione facis.

 

 

XXXI

 

Sunt tibi, confiteor, diffusi iugera campi

Urbanique tenent praedia multa lares,

Et servit dominae numerosus debitor arcae

Sustentatque tuas aurea massa dapes.

5

Fastidire tamen noli, Rufine, minores:

Plus habuit Didymos, plus Philomelus habet.

 

 

XXXII

 

Non possum vetulam. Quereris, Matrinia? possum

Et vetulam, sed tu mortua, non vetula es.

Possum Hecubam, possum Niobam, Matrinia, sed si

Nondum erit illa canis, nondum erit illa lapis.

 

 

XXXIII

 

Ingenuam malo, sed si tamen illa negetur,

Libertina mihi proxuma condicio est:

Extremo est ancilla loco: sed vincet utramque,

Si facie nobis haec erit ingenua.

 

 

XXXIV

 

Digna tuo cur sis indignaque nomine, dicam.

Frigida es et nigra es: non es et es Chione.

 

 

XXXV

 

Artis Phidiacae toreuma clarum

Pisces aspicis: adde aquam, natabunt.

 

 

XXXVI

 

Quod novus et nuper factus tibi praestat amicus,

Hoc praestare iubes me, Fabiane, tibi:

Horridus ut primo semper te mane salutem

Per mediumque trahat me tua sella lutum,

5

Lassus ut in thermas decuma vel serius hora

Te sequar Agrippae, cum laver ipse Titi.

Hoc per triginta merui, Fabiane, Decembres,

Ut sim tiro tuae semper amicitiae?

Hoc merui, Fabiane, toga tritaque meaque,

10

Ut nondum credas me meruisse rudem?

 

 

XXXVII

 

Irasci tantum felices nostis amici.

Non belle facitis, sed iuvat hoc: facite.

 

 

XXXVIII

 

Quae te causa trahit vel quae fiducia Romam,

Sexte? quid aut speras aut petis inde? refer.

'Causas' inquis 'agam Cicerone disertior ipso

Atque erit in triplici par mihi nemo foro.'

5

Egit Atestinus causas et Civis - utrumque

Noras -; sed neutri pensio tota fuit.

'Si nihil hinc veniet, pangentur carmina nobis:

Audieris, dices esse Maronis opus.'

Insanis: omnes gelidis quicumque lacernis

10

Sunt ibi, Nasones Vergiliosque vides.

'Atria magna colam.' Vix tres aut quattuor ista

Res aluit, pallet cetera turba fame.

'Quid faciam? suade: nam certum est vivere Romae.'

Si bonus es, casu vivere, Sexte, potes.

 

 

XXXIX

 

Iliaco similem puerum, Faustine, ministro

Lusca Lycoris amat. Quam bene lusca videt!

 

 

XL

 

Inserta phialae Mentoris manu ducta

Lacerta vivit et timetur argentum.

 

 

XLI

 

Mutua quod nobis ter quinquagena dedisti

Ex opibus tantis, quas gravis arca premit,

Esse tibi magnus, Telesine, videris amicus.

Tu magnus, quod das? immo ego, quod recipis.

 

 

XLII

 

Lomento rugas uteri quod condere temptas,

Polla, tibi ventrem, non mihi labra linis.

Simpliciter pateat vitium fortasse pusillum:

Quod tegitur, magnum creditur esse malum.

 

 

XLIII

 

Mentiris iuvenem tinctis, Laetine, capillis,

Tam subito corvus, qui modo cycnus eras.

Non omnes fallis; scit te Proserpina canum:

Personam capiti detrahet illa tuo.

 

 

XLIV

 

Occurrit tibi nemo quod libenter,

Quod, quacumque venis, fuga est et ingens

Circa te, Ligurine, solitudo,

Quid sit, scire cupis? Nimis poeta es.

5

Hoc valde vitium periculosum est.

Non tigris catulis citata raptis,

Non dipsas medio perusta sole,

Nec sic scorpios inprobus timetur.

Nam tantos, rogo, quis ferat labores?

10

Et stanti legis et legis sedenti,

Currenti legis et legis cacanti.

In thermas fugio: sonas ad aurem.

Piscinam peto: non licet natare.

Ad cenam propero: tenes euntem.

15

Ad cenam venio: fugas sedentem.

Lassus dormio: suscitas iacentem.

Vis, quantum facias mali, videre?

Vir iustus, probus, innocens timeris.

 

 

XLV

 

Fugerit an Phoebus mensas cenamque Thyestae

Ignoro: fugimus nos, Ligurine, tuam.

Illa quidem lauta est dapibusque instructa superbis,

Sed nihil omnino te recitante placet.

5

Nolo mihi ponas rhombos mullumve bilibrem,

Nec volo boletos, ostrea nolo: tace.

 

 

XLVI

 

Exigis a nobis operam sine fine togatam:

Non eo, libertum sed tibi mitto meum.

'Non est' inquis 'idem.' Multo plus esse probabo:

Vix ego lecticam subsequar, ille feret.

5

In turbam incideris, cunctos umbone repellet:

Invalidum est nobis ingenuumque latus.

Quidlibet in causa narraveris, ipse tacebo:

At tibi tergeminum mugiet ille sophos.

Lis erit, ingenti faciet convicia voce:

10

Esse pudor vetuit fortia verba mihi.

'Ergo nihil nobis' inquis 'praestabis amicus?'

Quidquid libertus, Candide, non poterit.

 

 

XLVII

 

Capena grandi porta qua pluit gutta

Phrygiumque Matris Almo qua lavat ferrum,

Horatiorum qua viret sacer campus

Et qua pusilli fervet Herculis fanum,

5

Faustine, plena Bassus ibat in raeda,

Omnis beati copias trahens ruris.

Illic videres frutice nobili caules

Et utrumque porrum sessilesque lactucas

Pigroque ventri non inutiles betas,

10

Illic coronam pinguibus gravem turdis

Leporemque laesum Gallici canis dente

Nondumque victa lacteum faba porcum.

Nec feriatus ibat ante carrucam,

Sed tuta faeno cursor ova portabat.

15

Urbem petebat Bassus? immo rus ibat.

 

 

XLVIII

 

Pauperis extruxit cellam, sed vendidit Olus

Praedia: nunc cellam pauperis Olus habet.

 

 

XLIX

 

Veientana mihi misces, ubi Massica potas:

Olfacere haec malo pocula, quam bibere.

 

 

L

 

Haec tibi, non alia, est ad cenam causa vocandi,

Versiculos recites ut, Ligurine, tuos.

Deposui soleas, adfertur protinus ingens

Inter lactucas oxygarumque liber:

5

Alter perlegitur, dum fercula prima morantur:

Tertius est, nec adhuc mensa secunda venit:

Et quartum recitas et quintum denique librum.

Putidus est, totiens si mihi ponis aprum.

Quod si non scombris scelerata poemata donas,

10

Cenabis solus iam, Ligurine, domi.

 

 

LI

 

Cum faciem laudo, cum miror crura manusque,

Dicere, Galla, soles 'Nuda placebo magis,'

Et semper vitas communia balnea nobis.

Numquid, Galla, times, ne tibi non placeam?

 

 

LII

 

Empta domus fuerat tibi, Tongiliane, ducentis:

Abstulit hanc nimium casus in urbe frequens.

Conlatum est deciens. Rogo, non potes ipse videri

Incendisse tuam, Tongiliane, domum?

 

 

LIII

 

Et voltu poteram tuo carere

Et collo manibusque cruribusque

Et mammis natibusque clunibusque,

Et, ne singula persequi laborem,

5

Tota te poteram, Chloe, carere.

 

 

LIV

 

Cum dare non possim quod poscis, Galla, rogantem,

Multo simplicius, Galla, negare potes.

 

 

LV

 

Quod quacumque venis, Cosmum migrare putamus

Et fluere excusso cinnama fusa vitro,

Nolo peregrinis placeas tibi, Gellia, nugis.

Scis, puto, posse meum sic bene olere canem.

 

 

LVI

 

Sit cisterna mihi, quam vinea, malo Ravennae,

Cum possim multo vendere pluris aquam.

 

 

LVII

 

Callidus inposuit nuper mihi copo Ravennae:

Cum peterem mixtum, vendidit ille merum.

 

 

LVIII

 

Baiana nostri villa, Basse, Faustini

Non otiosis ordinata myrtetis

Viduaque platano tonsilique buxeto

Ingrata lati spatia detinet campi,

5

Sed rure vero barbaroque laetatur.

Hic farta premitur angulo Ceres omni

Et multa fragrat testa senibus autumnis;

Hic post Novembres imminente iam bruma

Seras putator horridus refert uvas.

10

Truces in alta valle mugiunt tauri

Vitulusque inermi fronte prurit in pugnam.

Vagatur omnis turba sordidae chortis,

Argutus anser gemmeique pavones

Nomenque debet quae rubentibus pinnis

15

Et picta perdix Numidicaeque guttatae

Et impiorum phasiana Colchorum;

Rhodias superbi feminas premunt galli;

Sonantque turres plausibus columbarum,

Gemit hinc palumbus, inde cereus turtur.

20

Avidi secuntur vilicae sinum porci

Matremque plenam mollis agnus expectat.

Cingunt serenum lactei focum vernae

Et larga festos lucet ad lares silva.

Non segnis albo pallet otio caupo,

25

Nec perdit oleum lubricus palaestrita,

Sed tendit avidis rete subdolum turdis

Tremulave captum linea trahit piscem

Aut inpeditam cassibus refert dammam;

Exercet hilares facilis hortus urbanos,

30

Et paedagogo non iubente lascivi

Parere gaudent vilico capillati,

Et delicatus opere fruitur eunuchus.

Nec venit inanis rusticus salutator:

Fert ille ceris cana cum suis mella

35

Metamque lactis Sassinate de silva;

Somniculosos ille porrigit glires,

Hic vagientem matris hispidae fetum,

Alius coactos non amare capones.

Et dona matrum vimine offerunt texto

40

Grandes proborum virgines colonorum.

Facto vocatur laetus opere vicinus;

Nec avara servat crastinas dapes mensa,

Vescuntur omnes ebrioque non novit

Satur minister invidere convivae.

45

At tu sub urbe possides famem mundam

Et turre ab alta prospicis meras laurus,

Furem Priapo non timente securus;

Et vinitorem farre pascis urbano

Pictamque portas otiosus ad villam

50

Holus, ova, pullos, poma, caseum, mustum.

Rus hoc vocari debet, an domus longe?

 

 

LIX

 

Sutor Cerdo dedit tibi, culta Bononia, munus,

Fullo dedit Mutinae: nunc ubi copo dabit?

 

 

LX

 

Cum vocer ad cenam non iam venalis ut ante,

Cur mihi non eadem, quae tibi, cena datur?

Ostrea tu sumis stagno saturata Lucrino,

Sugitur inciso mitulus ore mihi:

5

Sunt tibi boleti, fungos ego sumo suillos:

Res tibi cum rhombost, at mihi cum sparulo:

Aureus inmodicis turtur te clunibus implet,

Ponitur in cavea mortua pica mihi.

Cur sine te ceno, cum tecum, Pontice, cenem?

10

Sportula quod non est, prosit: edamus idem.

 

 

LXI

 

Esse nihil dicis quidquid petis, inprobe Cinna:

Si nil, Cinna, petis, nil tibi, Cinna, nego.

 

 

LXII

 

Centenis quod emis pueros et saepe ducenis,

Quod sub rege Numa condita vina bibis,

Quod constat decies tibi non spatiosa supellex,

Libra quod argenti milia quinque rapit,

5

Aurea quod fundi pretio carruca paratur,

Quod pluris mula est, quam domus empta tibi:

Haec animo credis magno te, Quinte, parare?

Falleris: haec animus, Quinte, pusillus emit.

 

 

LXIII

 

Cotile, bellus homo es: dicunt hoc, Cotile, multi.

Audio: sed quid sit, dic mihi, bellus homo.

'Bellus homo est, flexos qui digerit ordine crines,

Balsama qui semper, cinnama semper olet;

5

Cantica qui Nili, qui Gaditana susurrat,

Qui movet in varios bracchia volsa modos;

Inter femineas tota qui luce cathedras

Desidet atque aliqua semper in aure sonat,

Qui legit hinc illinc missas scribitque tabellas;

10

Pallia vicini qui refugit cubiti;

Qui scit, quam quis amet, qui per convivia currit,

Hirpini veteres qui bene novit avos.'

Quid narras? hoc est, hoc est homo, Cotile, bellus?

Res pertricosa est, Cotile, bellus homo.

 

 

LXIV

 

Sirenas hilarem navigantium poenam

Blandasque mortes gaudiumque crudele,

Quas nemo quondam deserebat auditas,

Fallax Ulixes dicitur reliquisse.

5

Non miror: illud, Cassiane, mirarer,

Si fabulantem Canium reliquisset.

 

 

LXV

 

Quod spirat tenera malum mordente puella,

Quod de Corycio quae venit aura croco;

Vinea quod primis floret cum cana racemis,

Gramina quod redolent, quae modo carpsit ovis;

Quod myrtus, quod messor Arabs, quod sucina trita,

Pallidus Eoo ture quod ignis olet;

Glaeba quod aestivo leviter cum spargitur imbre,

Quod madidas nardo passa corona comas:

5

Hoc tua, saeve puer Diadumene, basia fragrant.

Quid si tota dares illa sine invidia?

 

 

LXVI

 

Par scelus admisit Phariis Antonius armis:

Abscidit voltus ensis uterque sacros.

Illud, laurigeros ageres cum laeta triumphos,

Hoc tibi, Roma, caput, cum loquereris, erat.

5

Antoni tamen est peior, quam causa Pothini:

Hic facinus domino praestitit, ille sibi.

 

 

LXVII

 

Cessatis, pueri, nihilque nostis,

Vaterno Rasinaque pigriores,

Quorum per vada tarda navigantes

Lentos tinguitis ad celeuma remos.

5

Iam prono Phaethonte sudat Aethon

Exarsitque dies, et hora lassos

Interiungit equos meridiana.

At vos tam placidas vagi per undas

Tuta luditis otium carina.

10

Non nautas puto vos, sed Argonautas.

 

 

LXVIII

 

Huc est usque tibi scriptus, matrona, libellus.

Cui sint scripta, rogas, interiora? mihi.

Gymnasium, thermae, stadium est hac parte: recede.

Exuimur: nudos parce videre viros.

5

Hinc iam deposito post vina rosasque pudore,

Quid dicat, nescit saucia Terpsichore:

Schemate nec dubio, sed aperte nominat illam,

Quam recipit sexto mense superba Venus,

Custodem medio statuit quam vilicus horto,

10

Opposita spectat quam proba virgo manu.

Si bene te novi, longum iam lassa libellum

Ponebas, totum nunc studiosa leges.

 

 

LXIX

 

Omnia quod scribis castis epigrammata verbis

Inque tuis nulla est mentula carminibus,

Admiror, laudo; nihil est te sanctius uno:

At mea luxuria pagina nulla vacat.

5

Haec igitur nequam iuvenes facilesque puellae,

Haec senior, sed quem torquet amica, legat.

At tua, Cosconi, venerandaque sanctaque verba

A pueris debent virginibusque legi.

 

 

LXX

 

Moechus es Aufidiae, qui vir, Scaevine, fuisti;

Rivalis fuerat qui tuus, ille vir est.

Cur aliena placet tibi, quae tua non placet, uxor?

Numquid securus non potes arrigere?

 

 

LXXI

 

Mentula cum doleat puero, tibi, Naevole, culus,

Non sum divinus, sed scio quid facias.

 

 

LXXII

 

Vis futui, nec vis mecum, Saufeia, lavari.

Nescio quod magnum suspicor esse nefas.

Aut tibi pannosae dependent pectore mammae,

Aut sulcos uteri prodere nuda times,

5

Aut infinito lacerum patet inguen hiatu,

Aut aliquid cunni prominet ore tui.

Sed nihil est horum, credo, pulcherrima nuda es.

Si verum est, vitium peius habes: fatua es.

 

 

LXXIII

 

Dormis cum pueris mutuniatis,

Et non stat tibi, Galle, quod stat illis.

Quid vis me, rogo, Phoebe, suspicari?

Mollem credere te virum volebam,

5

Sed rumor negat esse te cinaedum.

 

 

LXXIV

 

Psilothro faciem levas et dropace calvam.

Numquid tonsorem, Gargiliane, times?

Quid facient ungues? nam certe non potes illos

Resina, Veneto nec resecare luto.

5

Desine, si pudor est, miseram traducere calvam:

Hoc fieri cunno, Gargiliane, solet.

 

 

LXXV

 

Stare, Luperce, tibi iam pridem mentula desit,

Luctaris demens tu tamen arrigere.

Sed nihil erucae faciunt bulbique salaces,

Inproba nec prosunt iam satureia tibi.

5

Coepisti puras opibus corrumpere buccas:

Sic quoque non vivit sollicitata Venus.

Mirari satis hoc quisquam vel credere possit,

Quod non stat, magno stare, Luperce, tibi?

 

 

LXXVI

 

Arrigis ad vetulas, fastidis, Basse, puellas,

Nec formosa tibi, sed moritura placet.

Hic, rogo, non furor est, non haec est mentula demens?

Cum possis Hecaben, non potes Andromachen!

 

 

LXXVII

 

Nec mullus nec te delectat, Baetice, turdus,

Nec lepus est umquam nec tibi gratus aper,

Nec te liba iuvant nec sectae quadra placentae,

Nec Libye mittit nec tibi Phasis aves:

5

Capparin et putri cepas hallece natantis

Et pulpam dubio de petasone voras,

Teque iuvant gerres et pelle melandrya cana,

Resinata bibis vina, Falerna fugis.

Nescio quod stomachi vitium secretius esse

10

Suspicor: ut quid enim, Baetice, σαπροφαγεῖς?

 

 

LXXVIII

 

Minxisti currente semel, Pauline, carina.

Meiere vis iterum? iam Palinurus eris.

 

 

LXXIX

 

Rem peragit nullam Sertorius, inchoat omnes.

Hunc ego, cum futuit, non puto perficere.

 

 

LXXX

 

De nullo loqueris, nulli maledicis, Apici:

Rumor ait linguae te tamen esse malae.

 

 

LXXXI

 

Quid cum femineo tibi, Baetice Galle, barathro?

Haec debet medios lambere lingua viros.

Abscisa est quare Samia tibi mentula testa,

Si tibi tam gratus, Baetice, cunnus erat?

5

Castrandum caput est: nam sis licet inguine Gallus,

Sacra tamen Cybeles decipis: ore vir es.

 

 

LXXXII

 

Conviva quisquis Zoili potest esse,

Summemmianas cenet inter uxores

Curtaque Ledae sobrius bibat testa:

Hoc esse levius puriusque contendo.

5

Iacet occupato galbinatus in lecto

Cubitisque trudit hinc et inde convivas

Effultus ostro Sericisque pulvillis.

Stat exoletus suggeritque ructanti

Pinnas rubentes cuspidesque lentisci,

10

Et aestuanti tenue ventilat frigus

Supina prasino concubina flabello,

Fugatque muscas myrtea puer virga.

Percurrit agili corpus arte tractatrix

Manumque doctam spargit omnibus membris;

15

Digiti crepantis signa novit eunuchus

Et delicatae sciscitator urinae

Domini bibentis ebrium regit penem.

At ipse retro flexus ad pedum turbam

Inter catellas anserum exta lambentis

20

Partitur apri glandulas palaestritis

Et concubino turturum natis donat;

Ligurumque nobis saxa cum ministrentur

Vel cocta fumis musta Massilitanis,

Opimianum morionibus nectar

25

Crystallinisque murrinisque propinat.

Et Cosmianis ipse fuscus ampullis

Non erubescit murice aureo nobis

Dividere moechae pauperis capillare.

Septunce multo deinde perditus stertit:

30

Nos accubamus et, silentium rhonchis

Praestare iussi, nutibus propinamus.

Hos Malchionis patimur inprobi fastus,

Nec vindicari, Rufe, possumus: fellat.

 

 

LXXXIII

 

Ut faciam breviora mones epigrammata, Corde.

'Fac mihi, quod Chione': non potui brevius.

 

 

LXXXIV

 

Quid narrat tua moecha? Non puellam

Dixi, Gongylion. Quid ergo? linguam.

 

 

LXXXV

 

Quis tibi persuasit naris abscidere moecho?

Non hac peccatum est parte, marite, tibi.

Stulte, quid egisti? nihil hic tibi perdidit uxor,

Cum sit salva tui mentula Deiphobi.

 

 

LXXXVI

 

Ne legeres partem lascivi, casta, libelli,

Praedixi et monui: tu tamen, ecce, legis.

Sed si Panniculum spectas et, casta, Latinum, -

Non sunt haec mimis inprobiora - lege.

 

 

LXXXVII

 

Narrat te, Chione, rumor numquam esse fututam

Atque nihil cunno purius esse tuo.

Tecta tamen non hac, qua debes, parte lavaris:

Si pudor est, transfer subligar in faciem.

 

 

LXXXVIII

 

Sunt gemini fratres, diversa sed inguina lingunt.

Dicite, dissimiles sunt magis, an similes?

 

 

LXXXIX

 

Utere lactucis et mollibus utere malvis:

Nam faciem durum, Phoebe, cacantis habes.

 

 

XC

 

Volt, non volt dare Galla mihi, nec dicere possum,

Quod volt et non volt, quid sibi Galla velit.

 

 

XCI

 

Cum peteret patriae missicius arva Ravennae,

Semiviro Cybeles cum grege iunxit iter.

Huic comes haerebat domini fugitivus Achillas

Insignis forma nequitiaque puer.

5

Hoc steriles sensere viri: qua parte cubaret

Quaerunt. Sed tacitos sensit et ille dolos:

Mentitur, credunt. Somni post vina petuntur:

Continuo ferrum noxia turba rapit

Exciduntque senem, spondae qui parte iacebat;

10

Namque puer pluteo vindice tutus erat.

Subpositam quondam fama est pro virgine cervam,

At nunc pro cervo mentula subposita est.

 

 

XCII

 

Ut patiar moechum, rogat uxor, Galle, sed unum.

Huic ego non oculos eruo, Galle, duos?

 

 

XCIII

 

Cum tibi trecenti consules, Vetustilla,

Et tres capilli quattuorque sint dentes,

Pectus cicadae, crus colorque formicae;

Rugosiorem cum geras stola frontem

5

Et araneorum cassibus pares mammas;

Cum conparata rictibus tuis ora

Niliacus habeat corcodilus angusta,

Meliusque ranae garriant Ravennates,

Et Atrianus dulcius culex cantet,

10

Videasque quantum noctuae vident mane,

Et illud oleas quod viri capellarum,

Et anatis habeas orthopygium macrae,

Senemque Cynicum vincat osseus cunnus;

Cum te lucerna balneator extincta

15

Admittat inter bustuarias moechas;

Cum bruma mensem sit tibi per Augustum

Regelare nec te pestilentia possit:

Audes ducentas nuptuire post mortes

Virumque demens cineribus tuis quaeris

Prurire. Quid si Sattiae velit saxum?

20

Quis coniugem te, quis vocabit uxorem,

Philomelus aviam quam vocaverat nuper?

Quod si cadaver exigis tuum scalpi,

Sternatur Acori de triclinio lectus,

Talassionem qui tuum decet solus,

25

Ustorque taedas praeferat novae nuptae:

Intrare in istum sola fax potest cunnum.

 

 

XCIV

 

Esse negas coctum leporem poscisque flagella.

Mavis, Rufe, cocum scindere, quam leporem.

 

 

XCV

 

Numquam dicis have, sed reddis, Naevole, semper,

Quod prior et corvus dicere saepe solet.

Cur hoc expectas a me, rogo, Naevole, dicas:

Nam puto nec melior, Naevole, nec prior es.

5

Praemia laudato tribuit mihi Caesar uterque

Natorumque dedit iura paterna trium.

Ore legor multo notumque per oppida nomen

Non expectato dat mihi fama rogo.

Est et in hoc aliquid: vidit me Roma tribunum

10

Et sedeo qua te suscitat Oceanus.

Quot mihi Caesareo facti sunt munere cives,

Nec famulos totidem suspicor esse tibi.

Sed pedicaris, sed pulchre, Naevole, ceves.

Iam iam tu prior es, Naevole, vincis: have.

 

 

XCVI

 

Lingis, non futuis meam puellam

Et garris quasi moechus et fututor.

Si te prendero, Gargili, tacebis.

 

 

XCVII

 

Ne legat hunc Chione, mando tibi, Rufe, libellum.

Carmine laesa meo est, laedere et illa potest.

 

 

XCVIII

 

Sit culus tibi quam macer, requiris?

Pedicare potes, Sabelle, culo.

 

 

XCIX

 

Irasci nostro non debes, Cerdo, libello.

Ars tua, non vita est carmine laesa meo.

Innocuos permitte sales. Cur ludere nobis

Non liceat, licuit si iugulare tibi?

 

 

C

 

Cursorem sexta tibi, Rufe, remisimus hora,

Carmina quem madidum nostra tulisse reor:

Imbribus inmodicis caelum nam forte ruebat.

Non aliter mitti debuit iste liber.