Martialis
ca. 40 - ca. 104
|
Epigrammaton libri XII
Liber I
|
___________________________________________________
|
|
Spero me secutum in libellis meis tale temperamentum, ut de illis queri non possit quisquis de se bene senserit, cum salva infimarum quoque personarum reverentia ludant; quae adeo antiquis auctoribus defuit, ut nominibus non tantum veris abusi sint, sed et magnis. Mihi fama vilius constet et probetur in me novissimum ingenium. Absit a iocorum nostrorum simplicitate malignus interpres nec epigrammata mea scribat: inprobe facit qui in alieno libro ingeniosus est. Lascivam verborum veritatem, id est epigrammaton linguam, excusarem, si meum esset exemplum: sic scribit Catullus, sic Marsus, sic Pedo, sic Gaetulicus, sic quicumque perlegitur. Si quis tamen tam ambitiose tristis est, ut apud illum in nulla pagina latine loqui fas sit, potest epistula vel potius titulo contentus esse. Epigrammata illis scribuntur, qui solent spectare Florales. Non intret Cato theatrum meum, aut si intraverit, spectet. Videor mihi meo iure facturus, si epistulam versibus clusero:
Nosses iocosae dulce cum sacrum FloraeFestosque lusus et licentiam volgi,Cur in theatrum, Cato severe, venisti?An ideo tantum veneras, ut exires?
I
Hic est quem legis ille, quem requiris,Toto notus in orbe MartialisArgutis epigrammaton libellis:Cui, lector studiose, quod dedisti | |
5 | Viventi decus atque sentienti,Rari post cineres habent poetae.
II
Qui tecum cupis esse meos ubicumque libellosEt comites longae quaeris habere viae,Hos eme, quos artat brevibus membrana tabellis:Scrinia da magnis, me manus una capit. |
5 | Ne tamen ignores ubi sim venalis, et erresUrbe vagus tota, me duce certus eris:Libertum docti Lucensis quaere SecundumLimina post Pacis Palladiumque forum.
III
Argiletanas mavis habitare tabernas,Cum tibi, parve liber, scrinia nostra vacent.Nescis, heu, nescis dominae fastidia Romae:Crede mihi, nimium Martia turba sapit. |
5 | Maiores nusquam rhonchi: iuvenesque senesqueEt pueri nasum rhinocerotis habent.Audieris cum grande sophos, dum basia iactas,Ibis ab excusso missus in astra sago.Sed tu ne totiens domini patiare lituras |
10 | Neve notet lusus tristis harundo tuos,Aetherias, lascive, cupis volitare per auras:I, fuge; sed poteras tutior esse domi.
IV
Contigeris nostros, Caesar, si forte libellos,Terrarum dominum pone supercilium.Consuevere iocos vestri quoque ferre triumphi,Materiam dictis nec pudet esse ducem. |
5 | Qua Thymelen spectas derisoremque Latinum,Illa fronte precor carmina nostra legas.Innocuos censura potest permittere lusus:Lasciva est nobis pagina, vita proba.
V
Do tibi naumachiam, tu das epigrammata nobis:Vis, puto, cum libro, Marce, natare tuo.
VI
Aetherias aquila puerum portante per aurasInlaesum timidis unguibus haesit onus:Nunc sua Caesareos exorat praeda leones,Tutus et ingenti ludit in ore lepus. |
5 | Quae maiora putas miracula? summus utrisqueAuctor adest: haec sunt Caesaris, illa Iovis.
VII
Stellae delicium mei Columba,Verona licet audiente dicam,Vicit, Maxime, Passerem Catulli.Tanto Stella meus tuo Catullo |
5 | Quanto passere maior est columba.
VIII
Quod magni Thraseae consummatique CatonisDogmata sic sequeris, salvos ut esse velis,Pectore nec nudo strictos incurris in ensis,Quod fecisse velim te, Deciane, facis. |
5 | Nolo virum facili redimit qui sanguine famam,Hunc volo, laudari qui sine morte potest.
IX
Bellus homo et magnus vis idem, Cotta, videri:Sed qui bellus homo est, Cotta, pusillus homo est.
X
Petit Gemellus nuptias MaronillaeEt cupit et instat et precatur et donat.Adeone pulchra est? immo foedius nil est.Quid ergo in illa petitur et placet? Tussit.
XI
Cum data sint equiti bis quina nomismata, quareBis decies solus, Sextiliane, bibis?Iam defecisset portantis calda ministros,Si non potares, Sextiliane, merum.
XII
Itur ad Herculeas gelidi qua Tiburis arcesCanaque sulphureis Albula fumat aquis,Rura nemusque sacrum dilectaque iugera MusisSignat vicina quartus ab urbe lapis. |
5 | Hic rudis aestivas praestabat porticus umbras,Heu quam paene novum porticus ausa nefas!Nam subito conlapsa ruit, cum mole sub illaGestatus biiugis Regulus esset equis.Nimirum timuit nostras Fortuna querellas, |
10 | Quae par tam magnae non erat invidiae.Nunc et damna iuvant; sunt ipsa pericula tanti:Stantia non poterant tecta probare deos.
XIII
Casta suo gladium cum traderet Arria Paeto,Quem de visceribus strinxerat ipsa suis,'Si qua fides, vulnus quod feci non dolet,' inquit,'Sed tu quod facies, hoc mihi, Paete, dolet.'
XIV
Delicias, Caesar, lususque iocosque leonumVidimus - hoc etiam praestat harena tibi -Cum prensus blando totiens a dente rediretEt per aperta vagus curreret ora lepus. |
5 | Unde potest avidus captae leo parcere praedae?Sed tamen esse tuus dicitur: ergo potest.
XV
O mihi post nullos, Iuli, memorande sodales,Si quid longa fides canaque iura valent,Bis iam paene tibi consul tricensimus instat,Et numerat paucos vix tua vita dies. |
5 | Non bene distuleris videas quae posse negari,Et solum hoc ducas, quod fuit, esse tuum.Expectant curaeque catenatique labores,Gaudia non remanent, sed fugitiva volant.Haec utraque manu conplexuque adsere toto:Saepe fluunt imo sic quoque lapsa sinu.Non est, crede mihi, sapientis dicere 'Vivam':Sera nimis vita est crastina: vive hodie.
XVI
Sunt bona, sunt quaedam mediocria, sunt mala pluraQuae legis hic: aliter non fit, Avite, liber.
XVII
Cogit me Titus actitare causasEt dicit mihi saepe 'Magna res est.'Res magna est, Tite, quam facit colonus.
XVIII
Quid te, Tucca, iuvat vetulo miscere FalernoIn Vaticanis condita musta cadis?Quid tantum fecere boni tibi pessima vina?Aut quid fecerunt optima vina mali? |
5 | De nobis facile est, scelus est iugulare FalernumEt dare Campano toxica saeva mero.Convivae meruere tui fortasse perire:Amphora non meruit tam pretiosa mori.
XIX
Si memini, fuerant tibi quattuor, Aelia, dentes:Expulit una duos tussis et una duos.Iam secura potes totis tussire diebus:Nil istic quod agat tertia tussis habet.
XX
Dic mihi, quis furor est? turba spectante vocataSolus boletos, Caeciliane, voras.Quid dignum tanto tibi ventre gulaque precabor?Boletum qualem Claudius edit, edas.
XXI
Cum peteret regem, decepta satellite dextraIngessit sacris se peritura focis.Sed tam saeva pius miracula non tulit hostisEt raptum flammis iussit abire virum: |
5 | Urere quam potuit contempto Mucius igne,Hanc spectare manum Porsena non potuit.Maior deceptae fama est et gloria dextrae:Si non errasset, fecerat illa minus.
XXII
Quid nunc saeva fugis placidi lepus ora leonis?Frangere tam parvas non didicere feras.Servantur magnis isti cervicibus unguesNec gaudet tenui sanguine tanta sitis. |
5 | Praeda canum lepus est, vastos non implet hiatusNon timeat Dacus Caesaris arma puer.
XXIII
Invitas nullum nisi cum quo, Cotta, lavarisEt dant convivam balnea sola tibi.Mirabar, quare numquam me, Cotta, vocasses:Iam scio, me nudum displicuisse tibi.
XXIV
Aspicis incomptis illum, Deciane, capillis,Cuius et ipse times triste supercilium,Qui loquitur Curios adsertoresque Camillos?Nolito fronti credere: nupsit heri.
XXV
Ede tuos tandem populo, Faustine, libellosEt cultum docto pectore profer opus,Quod nec Cecropiae damnent Pandionis arcesNec sileant nostri praetereantque senes. |
5 | Ante fores stantem dubitas admittere FamamTeque piget curae praemia ferre tuae?Post te victurae per te quoque vivere chartaeIncipiant: cineri gloria sera venit.
XXVI
Sextiliane, bibis quantum subsellia quinqueSolus: aqua totiens ebrius esse potes;Nec consessorum vicina nomismata tantum,Aera sed a cuneis ulteriora petis. |
5 | Non haec Paelignis agitur vindemia prelisUva nec in Tuscis nascitur ista iugis,Testa sed antiqui felix siccatur Opimi,Egerit et nigros Massica cella cados.A copone tibi faex Laletana petatur, |
10 | Si plus quam decies, Sextiliane, bibis.
XXVII
Hesterna tibi nocte dixeramus,Quincunces puto post decem peractos,Cenares hodie, Procille, mecum.Tu factam tibi rem statim putasti |
5 | Et non sobria verba subnotastiExemplo nimium periculoso:Μισῶ μνάμονα συμπόταν, Procille.
XXVIII
Hesterno fetere mero qui credit Acerram,Fallitur: in lucem semper Acerra bibit.
XXIX
Fama refert nostros te, Fidentine, libellosNon aliter populo quam recitare tuos.Si mea vis dici, gratis tibi carmina mittam:Si dici tua vis, hoc eme, ne mea sint.
XXX
Chirurgus fuerat, nunc est vispillo Diaulus.Coepit quo poterat clinicus esse modo.
XXXI
Hos tibi, Phoebe, vovet totos a vertice crinesEncolpos, domini centurionis amor,Grata Pudens meriti tulerit cum praemia pili.Quam primum longas, Phoebe, recide comas, |
5 | Dum nulla teneri sordent lanugine voltusDumque decent fusae lactea colla iubae;Utque tuis longum dominusque puerque fruanturMuneribus, tonsum fac cito, sero virum.
XXXII
Non amo te, Sabidi, nec possum dicere quare:Hoc tantum possum dicere, non amo te.
XXXIII
Amissum non flet cum sola est Gellia patrem,Si quis adest, iussae prosiliunt lacrimae.Non luget quisquis laudari, Gellia, quaerit,Ille dolet vere, qui sine teste dolet.
XXXIV
Incustoditis et apertis, Lesbia, semperLiminibus peccas nec tua furta tegis,Et plus spectator quam te delectat adulterNec sunt grata tibi gaudia si qua latent. |
5 | At meretrix abigit testem veloque seraqueRaraque Submemmi fornice rima patet.A Chione saltem vel ab Iade disce pudorem:Abscondunt spurcas et monumenta lupas.Numquid dura tibi nimium censura videtur? |
10 | Deprendi veto te, Lesbia, non futui.
XXXV
Versus scribere me parum severosNec quos praelegat in schola magister,Corneli, quereris: sed hi libelli,Tamquam coniugibus suis mariti, |
5 | Non possunt sine mentula placere.Quid si me iubeas talassionemVerbis dicere non talassionis?Quis Floralia vestit et stolatumPermittit meretricibus pudorem? |
10 | Lex haec carminibus data est iocosis,Ne possint, nisi pruriant, iuvare.Quare deposita severitateParcas lusibus et iocis rogamus,Nec castrare velis meos libellos. |
15 | Gallo turpius est nihil Priapo.
XXXVI
Si, Lucane, tibi vel si tibi, Tulle, darenturQualia Ledaei fata Lacones habent,Nobilis haec esset pietatis rixa duobus,Quod pro fratre mori vellet uterque prior, |
5 | Diceret infernas et qui prior isset ad umbras:'Vive tuo, frater, tempore, vive meo.'
XXXVII
Ventris onus misero, nec te pudet, excipis auro,Basse, bibis vitro: carius ergo cacas.
XXXVIII
Quem recitas meus est, o Fidentine, libellus:Sed male cum recitas, incipit esse tuus.
XXXIX
Si quis erit raros inter numerandus amicos,Quales prisca fides famaque novit anus,Si quis Cecropiae madidus Latiaeque MinervaeArtibus et vera simplicitate bonus, |
5 | Si quis erit recti custos, mirator honestiEt nihil arcano qui roget ore deos,Si quis erit magnae subnixus robore mentis:Dispeream, si non hic Decianus erit.
XL
Qui ducis vultus et non legis ista libenter,Omnibus invideas, livide, nemo tibi.
XLI
Urbanus tibi, Caecili, videris.Non es, crede mihi. Quid ergo? verna,Hoc quod transtiberinus ambulator,Qui pallentia sulphurata fractis |
5 | Permutat vitreis, quod otiosaeVendit qui madidum cicer coronae,Quod custos dominusque viperarum,Quod viles pueri salariorum,Quod fumantia qui tomacla raucus |
10 | Circumfert tepidis cocus popinis,Quod non optimus urbicus poeta,Quod de Gadibus improbus magister,Quod bucca est vetuli dicax cinaedi.Quare desine iam tibi videri, |
15 | Quod soli tibi, Caecili, videris,Qui Gabbam salibus tuis et ipsumPosses vincere Tettium Caballum.Non cuicumque datum est habere nasum:Ludit qui stolida procacitate, |
20 | Non est Tettius ille, sed caballus.
XLII
Coniugis audisset fatum cum Porcia BrutiEt subtracta sibi quaereret arma dolor,'Nondum scitis' ait 'mortem non posse negari?Credideram, fatis hoc docuisse patrem.' |
5 | Dixit et ardentis avido bibit ore favillas.I nunc et ferrum, turba molesta, nega.
XLIII
Bis tibi triceni fuimus, Mancine, vocatiEt positum est nobis nil here praeter aprum,Non quae de tardis servantur vitibus uvaeDulcibus aut certant quae melimela favis, |
5 | Non pira quae longa pendent religata genestaAut imitata brevis Punica grana rosas,Rustica lactantes nec misit Sassina metasNec de Picenis venit oliva cadis:Nudus aper, sed et hic minimus qualisque necari |
10 | A non armato pumilione potest.Et nihil inde datum est; tantum spectavimus omnes:Ponere aprum nobis sic et harena solet.Ponatur tibi nullus aper post talia facta,Sed tu ponaris cui Charidemus apro.
XLIV
Lascivos leporum cursus lususque leonumQuod maior nobis charta minorque geritEt bis idem facimus, nimium si, Stella, videturHoc tibi, bis leporem tu quoque pone mihi.
XLV
Edita ne brevibus pereat mihi cura libellis,Dicatur potius Τὸν δ' ἀπαμειβόμενος.
XLVI
Cum dicis 'Propero, fac si facis,' Hedyle, languetProtinus et cessat debilitata Venus.Expectare iube: velocius ibo retentus.Hedyle, si properas, dic mihi, ne properem.
XLVII
Nuper erat medicus, nunc est vispillo Diaulus:Quod vispillo facit, fecerat et medicus.
XLVIII
Rictibus his tauros non eripuere magistri,Per quos praeda fugax itque reditque lepus;Quodque magis mirum, velocior exit ab hosteNec nihil a tanta nobilitate refert. |
5 | Tutior in sola non est cum currit harena,Nec caveae tanta conditur ille fide.Si vitare canum morsus, lepus inprobe, quaeris,Ad quae confugias ora leonis habes.
XLIX
Vir Celtiberis non tacende gentibusNostraeque laus Hispaniae,Videbis altam, Liciniane, Bilbilin,Equis et armis nobilem, |
5 | Senemque Caium nivibus, et fractis sacrumVadaveronem montibus,Et delicati dulce Boterdi nemus,Pomona quod felix amat.Tepidi natabis lene Congedi vadum |
10 | Mollesque Nympharum lacus,Quibus remissum corpus adstringes breviSalone, qui ferrum gelat.Praestabit illic ipsa figendas propeVoberca prandenti feras. |
15 | Aestus serenos aureo franges TagoObscurus umbris arborum;Avidam rigens Derceita placabit sitimEt Nutha, quae vincit nives.At cum December canus et bruma impotens |
20 | Aquilone rauco mugiet,Aprica repetes Tarraconis litoraTuamque Laletaniam.Ibi inligatas mollibus dammas plagisMactabis et vernas apros |
25 | Leporemque forti callidum rumpes equo,Cervos relinques vilico.Vicina in ipsum silva descendet focumInfante cinctum sordido.Vocabitur venator et veniet tibi |
30 | Conviva clamatus prope.Lunata nusquam pellis et nusquam togaOlidaeque vestes murice;Procul horridus Liburnus et querulus cliens,Imperia viduarum procul; |
35 | Non rumpet altum pallidus somnum reus,Sed mane totum dormies.Mereatur alius grande et insanum sophos:Miserere tu feliciumVeroque fruere non superbus gaudio, |
40 | Dum Sura laudatur tuus.Non inpudenter vita quod relicum est petit,Cum fama quod satis est habet.
L
Si tibi Mistyllos cocus, Aemiliane, vocatur,Dicatur quare non Taratalla mihi?
LI
Non facit ad saevos cervix, nisi prima, leones.Quid fugis hos dentes, ambitiose lepus?Scilicet a magnis ad te descendere taurisEt quae non cernunt frangere colla velint. |
5 | Desperanda tibi est ingentis gloria fati:Non potes hoc tenuis praeda sub hoste mori.
LII
Commendo tibi, Quintiane, nostros -Nostros dicere si tamen libellosPossum, quos recitat tuus poeta -:Si de servitio gravi queruntur, |
5 | Adsertor venias satisque praestes,Et, cum se dominum vocabit ille,Dicas esse meos manuque missos.Hoc si terque quaterque clamitaris,Inpones plagiario pudorem.
LIII
Una est in nostris tua, Fidentine, libellisPagina, sed certa domini signata figura,Quae tua traducit manifesto carmina furto.Sic interpositus villo contaminat uncto |
5 | Urbica Lingonicus Tyrianthina bardocucullus,Sic Arretinae violant crystallina testae,Sic niger in ripis errat cum forte Caystri,Inter Ledaeos ridetur corvus olores,Sic ubi multisona fervet sacer Atthide lucus, |
10 | Inproba Cecropias offendit pica querellas.Indice non opus est nostris nec iudice libris,Stat contra dicitque tibi tua pagina 'Fur es.'
LIV
Si quid, Fusce, vacas adhuc amari -Nam sunt hinc tibi, sunt et hinc amici -,Unum, si superest, locum rogamus,Nec me, quod tibi sim novus, recuses: |
5 | Omnes hoc veteres tui fuerunt.Tu tantum inspice qui novus paraturAn possit fieri vetus sodalis.
LV
Vota tui breviter si vis cognoscere Marci,Clarum militiae, Fronto, togaeque decus,Hoc petit, esse sui nec magni ruris arator,Sordidaque in parvis otia rebus amat. |
5 | Quisquam picta colit Spartani frigora saxiEt matutinum portat ineptus Have,Cui licet exuviis nemoris rurisque beatoAnte focum plenas explicuisse plagasEt piscem tremula salientem ducere saeta |
10 | Flavaque de rubro promere mella cado?Pinguis inaequales onerat cui vilica mensasEt sua non emptus praeparat ova cinis?Non amet hanc vitam quisquis me non amat, opto,Vivat et urbanis albus in officiis.
LVI
Continuis vexata madet vindemia nimbis:Non potes, ut cupias, vendere, copo, merum.
LVII
Qualem, Flacce, velim quaeris nolimve puellam?Nolo nimis facilem difficilemque nimis.Illud quod medium est atque inter utrumque probamus:Nec volo quod cruciat, nec volo quod satiat.
LVIII
Milia pro puero centum me mango poposcit:Risi ego, sed Phoebus protinus illa dedit.Hoc dolet et queritur de me mea mentula secumLaudaturque meam Phoebus in invidiam. |
5 | Sed sestertiolum donavit mentula PhoeboBis decies: hoc da tu mihi, pluris emam.
LIX
Dat Baiana mihi quadrantes sportula centum.Inter delicias quid facit ista fames?Redde Lupi nobis tenebrosaque balnea Grylli:Tam male cum cenem, cur bene, Flacce, laver?
LX
Intres ampla licet torvi lepus ora leonis,Esse tamen vacuo se leo dente putat.Quod ruet in tergum vel quos procumbet in armos,Alta iuvencorum volnera figet ubi? |
5 | Quid frustra nemorum dominum regemque fatigas?Non nisi delecta pascitur ille fera.
LXI
Verona docti syllabas amat vatis,Marone felix Mantua est,Censetur Aponi Livio suo tellusStellaque nec Flacco minus, |
5 | Apollodoro plaudit imbrifer Nilus,Nasone Paeligni sonant,Duosque Senecas unicumque LucanumFacunda loquitur Corduba,Gaudent iocosae Canio suo Gades, |
10 | Emerita Deciano meo:Te, Liciniane, gloriabitur nostraNec me tacebit Bilbilis.
LXII
Casta nec antiquis cedens Laevina SabinisEt quamvis tetrico tristior ipsa viroDum modo Lucrino, modo se permittit Averno,Et dum Baianis saepe fovetur aquis, |
5 | Incidit in flammas: iuvenemque secuta relictoConiuge Penelope venit, abit Helene.
LXIII
Ut recitem tibi nostra rogas epigrammata. Nolo.Non audire, Celer, sed recitare cupis.
LXIV
Bella es, novimus, et puella, verum est,Et dives, quis enim potest negare?Sed cum te nimium, Fabulla, laudas,Nec dives neque bella nec puella es.
LXV
Cum dixi ficus, rides quasi barbara verbaEt dici ficos, Laetiliane, iubes.Dicemus ficus, quas scimus in arbore nasci,Dicemus ficos, Caeciliane, tuos.
LXVI
Erras, meorum fur avare librorum,Fieri poetam posse qui putas tanti,Scriptura quanti constet et tomus vilis:Non sex paratur aut decem sophos nummis. |
5 | Secreta quaere carmina et rudes curas,Quas novit unus scrinioque signatasCustodit ipse virginis pater chartae,Quae trita duro non inhorruit mento.Mutare dominum non potest liber notus. |
10 | Sed pumicata fronte si quis est nondumNec umbilicis cultus atque membrana,Mercare: tales habeo; nec sciet quisquam.Aliena quisquis recitat et petit famam,Non emere librum, sed silentium debet.
LXVII
'Liber homo es nimium', dicis mihi, Ceryle, semper.In te qui dicit, Ceryle, liber homo est?
LXVIII
Quidquid agit Rufus, nihil est nisi Naevia Rufo.Si gaudet, si flet, si tacet, hanc loquitur.Cenat, propinat, poscit, negat, innuit: una estNaevia; si non sit Naevia, mutus erit. |
5 | Scriberet hesterna patri cum luce salutem,'Naevia lux' inquit 'Naevia lumen, have.'Haec legit et ridet demisso Naevia voltu.Naevia non una est: quid, vir inepte, furis?
LXIX
Coepit, Maxime, Pana quae solebat,Nunc ostendere Canium Tarentos.
LXX
Vade salutatum pro me, liber: ire iuberisAd Proculi nitidos, officiose, lares.Quaeris iter, dicam. Vicinum Castora canaeTransibis Vestae virgineamque domum; |
5 | Inde sacro veneranda petes Palatia clivo,Plurima qua summi fulget imago ducis.Nec te detineat miri radiata colossiQuae Rhodium moles vincere gaudet opus.Flecte vias hac qua madidi sunt tecta Lyaei |
10 | Et Cybeles picto stat Corybante tholus.Protinus a laeva clari tibi fronte PenatesAtriaque excelsae sunt adeunda domus.Hanc pete: ne metuas fastus limenque superbum:Nulla magis toto ianua poste patet, |
15 | Nec propior quam Phoebus amet doctaeque sorores.Si dicet 'Quare non tamen ipse venit?',Sic licet excuses 'Quia qualiacumque legunturIsta, salutator scribere non potuit.'
LXXI
Laevia sex cyathis, septem Iustina bibatur,Quinque Lycas, Lyde quattuor, Ida tribus.Omnis ab infuso numeretur amica Falerno,Et quia nulla venit, tu mihi, Somne, veni.
LXXII
Nostris versibus esse te poetam,Fidentine, putas cupisque credi?Sic dentata sibi videtur AegleEmptis ossibus Indicoque cornu; |
5 | Sic quae nigrior est cadente moro,Cerussata sibi placet Lycoris.Hac et tu ratione qua poeta es,Calvus cum fueris, eris comatus.
LXXIII
Nullus in urbe fuit tota qui tangere velletUxorem gratis, Caeciliane, tuam,Dum licuit: sed nunc positis custodibus ingensTurba fututorum est: ingeniosus homo es.
LXXIV
Moechus erat: poteras tamen hoc tu, Paula, negare.Ecce vir est: numquid, Paula, negare potes?
LXXV
Dimidium donare Lino quam credere totumQui mavolt, mavolt perdere dimidium.
LXXVI
O mihi curarum pretium non vile mearum,Flacce, Antenorei spes et alumne laris,Pierios differ cantusque chorosque sororum;Aes dabit ex istis nulla puella tibi. |
5 | Quid petis a Phoebo? nummos habet arca Minervae;Haec sapit, haec omnes fenerat una deos.Quid possunt hederae Bacchi dare? Pallados arborInclinat varias pondere nigra comas.Praeter aquas Helicon et serta lyrasque dearum |
10 | Nil habet et magnum, sed perinane sophos.Quid tibi cum Cirrha? quid cum Permesside nuda?Romanum propius divitiusque forum est.Illic aera sonant: at circum pulpita nostraEt steriles cathedras basia sola crepant.
LXXVII
Pulchre valet Charinus, et tamen pallet.Parce bibit Charinus, et tamen pallet.Bene concoquit Charinus, et tamen pallet.Sole utitur Charinus, et tamen pallet. |
5 | Tingit cutem Charinus, et tamen pallet.Cunnum Charinus lingit, et tamen pallet.
LXXVIII
Indignas premeret pestis cum tabida faucesInque ipsos vultus serperet atra lues,Siccis ipse genis flentes hortatus amicosDecrevit Stygios Festus adire lacus. |
5 | Nec tamen obscuro pia polluit ora venenoAut torsit lenta tristia fata fame,Sanctam Romana vitam sed morte peregitDimisitque animam nobiliore rogo.Hanc mortem fatis magni praeferre Catonis |
10 | Fama potest: huius Caesar amicus erat.
LXXIX
Semper agis causas et res agis, Attale, semper:Est, non est quod agas, Attale, semper agis.Si res et causae desunt, agis, Attale, mulas.Attale, ne quod agas desit, agas animam.
LXXX
Sportula, Cane, tibi suprema nocte petita estOccidit puto te, Cane, quod una fuit.
LXXXI
A servo scis te genitum blandeque fateris,Cum dicis dominum, Sosibiane, patrem.
LXXXII
Haec quae pulvere dissipata multoLongas porticus explicat ruinas,En quanto iacet absoluta casu.Tectis nam modo Regulus sub illis |
5 | Gestatus fuerat recesseratque,Victa est pondere cum suo repente,Et postquam domino nihil timebat,Securo ruit incruenta damno.Tantae, Regule, post metum querellae |
10 | Quis curam neget esse te deorum,Propter quem fuit innocens ruina?
LXXXIII
Os et labra tibi lingit, Manneia, catellus:Non miror, merdas si libet esse cani.
LXXXIV
Uxorem habendam non putat Quirinalis,Cum velit habere filios, et invenitQuo possit istud more: futuit ancillasDomumque et agros implet equitibus vernis. |
5 | Pater familiae verus est Quirinalis.
LXXXV
Venderet excultos colles cum praeco facetusAtque suburbani iugera pulchra soli,'Errat' ait 'si quis Mario putat esse necesseVendere: nil debet, fenerat immo magis.' |
5 | 'Quae ratio est igitur?' 'Servos ibi perdidit omnesEt pecus et fructus, non amat inde locum.'Quis faceret pretium nisi qui sua perdere velletOmnia? Sic Mario noxius haeret ager.
LXXXVI
Vicinus meus est manuque tangiDe nostris Novius potest fenestris.Quis non invideat mihi putetqueHoris omnibus esse me beatum, |
5 | Iuncto cui liceat frui sodale?Tam longe est mihi quam Terentianus,Qui nunc Niliacam regit Syenen.Non convivere, nec videre saltem,Non audire licet, nec urbe tota |
10 | Quisquam est tam prope tam proculque nobis.Migrandum est mihi longius vel illi.Vicinus Novio vel inquilinusSit, si quis Novium videre non volt.
LXXXVII
Ne gravis hesterno fragres, Fescennia, vino,Pastillos Cosmi luxuriosa voras.Ista linunt dentes iantacula, sed nihil obstant,Extremo ructus cum redit a barathro. |
5 | Quid quod olet gravius mixtum diapasmate virusAtque duplex animae longius exit odor?Notas ergo nimis fraudes deprensaque furtaIam tollas et sis ebria simpliciter.
LXXXVIII
Alcime, quem raptum domino crescentibus annisLabicana levi caespite velat humus,Accipe non Pario nutantia pondera saxo,Quae cineri vanus dat ruitura labor, |
5 | Sed faciles buxos et opacas palmitis umbrasQuaeque virent lacrimis roscida prata meisAccipe, care puer, nostri monimenta doloris:Hic tibi perpetuo tempore vivet honor.Cum mihi supremos Lachesis pervenerit annos, |
10 | Non aliter cineres mando iacere meos.
LXXXIX
Garris in aurem semper omnibus, Cinna,Garrire et illud teste quod licet turba.Rides in aurem, quereris, arguis, ploras,Cantas in aurem, iudicas, taces, clamas, |
5 | Adeoque penitus sedit hic tibi morbus,Ut saepe in aurem, Cinna, Caesarem laudes.
XC
Quod numquam maribus iunctam te, Bassa, videbamQuodque tibi moechum fabula nulla dabat,Omne sed officium circa te semper obibatTurba tui sexus, non adeunte viro, |
5 | Esse videbaris, fateor, Lucretia nobis:At tu, pro facinus, Bassa, fututor eras.Inter se geminos audes committere cunnosMentiturque virum prodigiosa Venus.Commenta es dignum Thebano aenigmate monstrum, |
10 | Hic ubi vir non est, ut sit adulterium.
XCI
Cum tua non edas, carpis mea carmina, Laeli.Carpere vel noli nostra vel ede tua.
XCII
Saepe mihi queritur non siccis Cestos ocellis,Tangi se digito, Mamuriane, tuo.Non opus est digito: totum tibi Ceston habeto,Si deest nil aliud, Mamuriane, tibi. |
5 | Sed si nec focus est nudi nec sponda grabatiNec curtus Chiones Antiopesve calix,Cerea si pendet lumbis et scripta lacernaDimidiasque nates Gallica paeda tegit,Pasceris et nigrae solo nidore culinae |
10 | Et bibis inmundam cum cane pronus aquam:Non culum - neque enim est culus, qui non cacat olim -Sed fodiam digito qui superest oculum:Nec me zelotypum nec dixeris esse malignum.Denique pedica, Mamuriane, satur.
XCIII
Fabricio iunctus fido requiescit Aquinus,Qui prior Elysias gaudet adisse domos.Ara duplex primi testatur munera pili:Plus tamen est, titulo quod breviore legis: |
5 | 'Iunctus uterque sacro laudatae foedere vitae,Famaque quod raro novit, amicus erat.'
XCIV
Cantasti male, dum fututa es, Aegle.Iam cantas bene; basianda non es.
XCV
Quod clamas semper, quod agentibus obstrepis, Aeli,Non facis hoc gratis: accipis, ut taceas.
XCVI
Si non molestum est teque non piget, scazon,Nostro rogamus pauca verba MaternoDicas in aurem sic ut audiat solus.Amator ille tristium lacernarum |
5 | Et baeticatus atque leucophaeatus,Qui coccinatos non putat viros esseAmethystinasque mulierum vocat vestes,Nativa laudet, habeat et licet semperFuscos colores, galbinos habet mores. |
10 | Rogabit, unde suspicer virum mollem.Una lavamur: aspicit nihil sursum,Sed spectat oculis devorantibus draucosNec otiosis mentulas videt labris.Quaeris quis hic sit? Excidit mihi nomen.
XCVII
Cum clamant omnes, loqueris tunc, Naevole, tantum,Et te patronum causidicumque putas.Hac ratione potest nemo non esse disertus.Ecce, tacent omnes: Naevole, dic aliquid.
XCVIII
Litigat et podagra Diodorus, Flacce, laborat.Sed nil patrono porrigit: haec cheragra est.
XCIX
Non plenum modo vicies habebas,Sed tam prodigus atque liberalisEt tam lautus eras, Calene, ut omnesOptarent tibi centies amici. |
5 | Audit vota deus precesque nostrasAtque intra, puto, septimas KalendasMortes hoc tibi quattuor dederunt.At tu sic quasi non foret relictum,Sed raptum tibi centies, abisti |
10 | In tantam miser esuritionem,Ut convivia sumptuosiora,Toto quae semel apparas in anno,Nigrae sordibus explices monetae,Et septem veteres tui sodales |
15 | Constemus tibi plumbea selibra.Quid dignum meritis precemur istis?Optamus tibi milies, Calene.Hoc si contigerit, fame peribis.
C
Mammas atque tatas habet Afra, sed ipsa tatarumDici et mammarum maxima mamma potest.
CI
Illa manus quondam studiorum fida meorumEt felix domino notaque Caesaribus,Destituit primos viridis Demetrius annos:Quarta tribus lustris addita messis erat. |
5 | Ne tamen ad Stygias famulus descenderet umbras,Ureret inplicitum cum scelerata lues,Cavimus et domini ius omne remisimus aegro:Munere dignus erat convaluisse meo.Sensit deficiens sua praemia meque patronum |
10 | Dixit ad infernas liber iturus aquas.
CII
Qui pinxit Venerem tuam, Lycori,Blanditus, puto, pictor est Minervae.
CIII
'Si dederint superi decies mihi milia centum'Dicebas nondum, Scaevola, iustus eques,'Qualiter o vivam, quam large quamque beate!'Riserunt faciles et tribuere dei. |
5 | Sordidior multo post hoc toga, paenula peior,Calceus est sarta terque quaterque cute:Deque decem plures semper servantur olivae,Explicat et cenas unica mensa duas,Et Veientani bibitur faex crassa rubelli, |
10 | Asse cicer tepidum constat et asse Venus.In ius, o fallax atque infitiator, eamus:Aut vive aut decies, Scaevola, redde deis.
CIV
Picto quod iuga delicata colloPardus sustinet inprobaeque tigresIndulgent patientiam flagello,Mordent aurea quod lupata cervi, |
5 | Quod frenis Libyci domantur ursiEt, quantum Calydon tulisse fertur,Paret purpureis aper capistris,Turpes esseda quod trahunt visontesEt molles dare iussa quod choreas |
10 | Nigro belua non negat magistro:Quis spectacula non putet deorum?Haec transit tamen, ut minora, quisquisVenatus humiles videt leonum,Quos velox leporum timor fatigat. |
15 | Dimittunt, repetunt, amantque captos,Et securior est in ore praeda,Laxos cui dare perviosque rictusGaudent et timidos tenere dentes,Mollem frangere dum pudet rapinam, |
20 | Stratis cum modo venerint iuvencis.Haec clementia non paratur arte,Sed norunt cuï serviant leones.
CV
In Nomentanis, Ovidi, quod nascitur arvis,Accepit quotiens tempora longa, merumExuit annosa mores nomenque senecta:Et quidquid voluit, testa vocatur anus.
CVI
Interponis aquam subinde, Rufe,Et si cogeris a sodale, raramDiluti bibis unciam Falerni.Numquid pollicita est tibi beatam |
5 | Noctem Naevia sobriasque mavisCertae nequitias fututionis?Suspiras, retices, gemis: negavit.Crebros ergo licet bibas trientesEt durum iugules mero dolorem. |
10 | Quid parcis tibi, Rufe? dormiendum est.
CVII
Saepe mihi dicis, Luci carissime Iuli,'Scribe aliquid magnum: desidiosus homo es.'Otia da nobis, sed qualia fecerat olimMaecenas Flacco Vergilioque suo: |
5 | Condere victuras temptem per saecula curasEt nomen flammis eripuisse meum.In steriles nolunt campos iuga ferre iuvenci:Pingue solum lassat, sed iuvat ipse labor.
CVIII
Est tibi - sitque precor multos crescatque per annos -Pulchra quidem, verum transtiberina domus:At mea Vipsanas spectant cenacula laurus,Factus in hac ego sum iam regione senex. |
5 | Migrandum est, ut mane domi te, Galle, salutem:Est tanti, vel si longius illa foret.Sed tibi non multum est, unum si praesto togatum:Multum est hunc unum si mihi, Galle, nego.Ipse salutabo decuma te saepius hora: |
10 | Mane tibi pro me dicet havere liber.
CIX
Issa est passere nequior Catulli,Issa est purior osculo columbae,Issa est blandior omnibus puellis,Issa est carior Indicis lapillis, |
5 | Issa est deliciae catella Publi.Hanc tu, si queritur, loqui putabis;Sentit tristitiamque gaudiumque.Collo nixa cubat capitque somnos,Ut suspiria nulla sentiantur; |
10 | Et desiderio coacta ventrisGutta pallia non fefellit ulla,Sed blando pede suscitat toroqueDeponi monet et rogat levari.Castae tantus inest pudor catellae, |
15 | Ignorat Venerem; nec invenimusDignum tam tenera virum puella.Hanc ne lux rapiat suprema totam,Picta Publius exprimit tabella,In qua tam similem videbis Issam, |
20 | Ut sit tam similis sibi nec ipsa.Issam denique pone cum tabella:Aut utramque putabis esse veram,Aut utramque putabis esse pictam.
CX
Scribere me quereris, Velox, epigrammata longa.Ipse nihil scribis: tu breviora facis.
CXI
Cum tibi sit sophiae par fama et cura deorum,Ingenio pietas nec minor ipsa suo:Ignorat meritis dare munera, qui tibi librumEt qui miratur, Regule, tura dari.
CXII
Cum te non nossem, dominum regemque vocabam:Nunc bene te novi: iam mihi Priscus eris.
CXIII
Quaecumque lusi iuvenis et puer quondamApinasque nostras, quas nec ipse iam novi,Male conlocare si bonas voles horasEt invidebis otio tuo, lector, |
5 | A Valeriano Pollio petes Quinto,Per quem perire non licet meis nugis.
CXIV
Hos tibi vicinos, Faustine, Telesphorus hortosFaenius et breve rus udaque prata tenet.Condidit hic natae cineres nomenque sacravitQuod legis Antullae, dignior ipse legi. |
5 | Ad Stygias aequum fuerat pater isset ut umbras:Quod quia non licuit, vivat, ut ossa colat.
CXV
Quaedam me cupit - invide, Procille! -Loto candidior puella cycno,Argento, nive, lilio, ligustro.Sed quandam volo nocte nigriorem, |
5 | Formica, pice, graculo, cicada.Iam suspendia saeva cogitabas:Si novi bene te, Procille, vives.
CXVI
Hoc nemus aeterno cinerum sacravit honoriFaenius et culti iugera pulchra soli.Hoc tegitur cito rapta suis Antulla sepulchro,Hoc erit Antullae mixtus uterque parens. |
5 | Si cupit hunc aliquis, moneo, ne speret agellum:Perpetuo dominis serviet iste suis.
CXVII
Occurris quotiens, Luperce, nobis,'Vis mittam puerum' subinde dicis,'Cui tradas epigrammaton libellum,Lectum quem tibi protinus remittam?' |
5 | Non est quod puerum, Luperce, vexes.Longum est, si velit ad Pirum venire,Et scalis habito tribus, sed altis.Quod quaeris propius petas licebit.Argi nempe soles subire letum: |
10 | Contra Caesaris est forum tabernaScriptis postibus hinc et inde totis,Omnis ut cito perlegas poetas.Illinc me pete. Nec roges Atrectum- Hoc nomen dominus gerit tabernae -: |
15 | De primo dabit alterove nidoRasum pumice purpuraque cultumDenaris tibi quinque Martialem.'Tanti non es' ais? Sapis, Luperce.
CXVIII
Cui legisse satis non est epigrammata centum,Nil illi satis est, Caediciane, mali. |