BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Marcus Manilius

floruit ca. 20 p. Chr. n.

 

Astronomica

 

___________________________________________________________

 

 

 

Liber quartus

 

Quid tam sollicitis vitam consumimus annis

torquemurque metu caecaque cupidine rerum

aeternisque senes curis, dum quaerimus, aevum

perdimus et nullo votorum fine beati

5

victuros agimus semper nec vivimus umquam,

pauperiorque bonis quisque est, quia plura requirit

nec quod habet numerat, tantum quod non habet optat,

cumque sibi parvos usus natura reposcat

materiam struimus magnae per vota ruinae

10

luxuriamque lucris emimus luxuque rapinas,

et summum census pretium est effundere censum?

solvite, mortales, animos curasque levate

totque supervacuis vitam deplete querellis.

fata regunt orbem, certa stant omnia lege

15

longaque per certos signantur tempora casus.

nascentes morimur, finisque ab origine pendet.

hinc et opes et regna fluunt et, saepius orta,

paupertas, artesque datae moresque creatis

et vitia et laudes, damna et compendia rerum.

20

nemo carere dato poterit nec habere negatum

fortunamve suis invitam prendere votis

aut fugere instantem: sors est sua cuique ferenda.

an, nisi fata darent leges vitaeque necisque,

fugissent ignes Aenean, Troia sub uno

25

non eversa viro fatis vicisset in ipsis?

aut lupa proiectos nutrisset Martia fratres,

Roma casis enata foret, pecudumque magistri

in Capitolinos duxissent fulmina montes,

includive sua potuisset Iuppiter arce,

30

captus et <a> captis orbis foret: igne sepulto

vulneribus victor repetisset Mucius urbem,

solus et oppositis clausisset Horatius armis

pontem urbemque simul, rupisset foedera virgo,

tresque sub unius fratres virtute iacerent?

35

nulla acies tantum vicit: pendebat ab uno

Roma viro regnumque orbis sortita iacebat.

quid referam Cannas admotaque moenibus arma

38a

Varronemque fuga magnum 39b Fabiumque morando

39a

postque tuos, Trasimenne, lacus, 38b cum vincere posset,

40

accepisse iugum victae Carthaginis arces,

seque ratum Hannibalem nostris cecidisse catenis

exitium generis furtiva morte luisse?

adde etiam Latias acies Romamque suismet

pugnantem membris, adice et civilia bella

45

et Cimbrum in Mario Mariumque in carcere victum.

quod, consul totiens, exul, quod <de> exule consul

adiacuit Libycis compar iactura ruinis

eque crepidinibus cepit Carthaginis urbem,

hoc, nisi fata darent, numquam fortuna tulisset.

50

quis te Niliaco periturum litore, Magne,

post victas Mithridatis opes pelagusque receptum

et tris emenso meritos ex orbe triumphos,

cum te iam posses alium componere Magnum,

crederet, ut corpus sepeliret naufragus ignis

55

eiectaeque rogum facerent fragmenta carinae?

quis tantum mutare potest sine numine fati?

ille etiam caelo genitus caeloque receptus,

cum bene compositis victor civilibus armis

iura togae regeret, totiens praedicta cavere

60

vulnera non potuit: toto spectante senatu,

indicium dextra retinens nomenque, cruore

delevit proprio, possent ut vincere fata.

quid numerem eversas urbes regumque ruinas,

inque rogo Croesum Priamique in litore truncum,

65

cui nec Troia rogus? quid Xerxen, maius et ipso

naufragium pelago? quid capto sanguine regem

Romanis positum, raptosque ex ignibus ignes

cedentemque viro flammam quae templa ferebat?

quot subitae veniunt validorum in corpora mortes

70

seque ipsae rursus fugiunt errantque per ignes!

ex ipsis quidam elati rediere sepulcris,

atque his vita duplex, illis vix contigit una.

ecce levis perimit morbus graviorque remittit;

succumbunt artes, rationis vincitur usus,

75

cura nocet, cessare iuvat, mora saepe malorum

dat pausas; laeduntque cibi parcuntque venena.

degenerant nati patribus vincuntque parentes

ingeniumque suum retinent; transitque per illum,

ex illo fortuna venit. furit alter amore

80

et pontum tranare potest et vertere Troiam,

alterius frons est scribendis legibus apta.

ecce patrem nati perimunt natosque parentes

mutuaque armati coeunt in vulnera fratres.

non hominum hoc bellum est; coguntur tanta moveri

85

inque suas ferri poenas lacerandaque membra.

quod Decios non omne tulit, non omne Camillos

tempus et invicta devictum mente Catonem,

materies in rem superat sed lege repugnat.

et neque paupertas breviores excipit annos

90

nec sunt immensis opibus venalia fata,

sed rapit ex tecto funus Fortuna superbo

indicitque rogum summis statuitque sepulcrum.

quantum est hoc regnum, quod regibus imperat ipsis!

quin etiam infelix virtus et noxia felix,

95

et male consultis pretium est, prudentia fallit;

nec Fortuna probat causas, sequiturque merentis,

sed vaga per cunctos nullo discrimine fertur.

scilicet est aliud, quod nos cogatque regatque,

maius, et in proprias ducat mortalia leges

100

attribuatque suos ex se nascentibus annos

fortunaeque vices. permiscet saepe ferarum

corpora cum membris hominum: non seminis ille

partus erit; quid enim nobis commune ferisque,

quisve in portenti noxam peccarit adulter?

105

astra novant formas caelumque interserit ora.

denique, si non est, fati cur traditur ordo,

cunctaque temporibus certis ventura canuntur?

nec tamen haec ratio facinus defendere pergit

virtutemve suis fraudare in praemia donis.

110

nam neque mortiferas quisquam minus oderit herbas

quod non arbitrio veniunt sed semine certo,

gratia nec levior tribuetur dulcibus escis

quod natura dedit fruges, non ulla voluntas.

sic hominum meritis tanto sit gloria maior

115

quod caelo laudem debent, rursusque nocentis

oderimus magis in culpam poenasque creatos.

nec refert scelus unde cadat, scelus esse fatendum.

hoc quoque fatale est, sic ipsum expendere fatum.

[quod quoniam docui, superest nunc ordine certo

120

caelestis fabricare gradus, qui ducere flexo

tramite pendentem valeant ad sidera vatem]

Nunc tibi signorum mores summumque colorem

et studia et varias artes ex ordine reddam.

Dives fecundis Aries in vellera lanis

125

exutusque novis rursum spem semper habebit,

naufragiumque inter subitum censusque beatos

crescendo cadet et votis in damna feretur,

in vulgumque dabit fructus et mille per artes

vellera diversos ex se parientia quaestus:

130

nunc glomerare rudis nunc rursus solvere lanas,

nunc tenuare levi filo nunc ducere telas,

nunc emere et varias in quaestum vendere vestes,

quis sine non poterant ullae subsistere gentes

vel sine luxuria. tantum est opus, ipsa suismet

135

asseruit Pallas manibus dignumque putavit,

seque in Arachnaeo magnam putat esse triumpho.

haec studia et similis dicet nascentibus artes,

et dubia in trepido praecordia pectore finget

seque sua semper cupientia vendere laude.

140

Taurus simplicibus dotabit rura colonis

pacatisque labor veniet; nec praemia laudis

sed terrae tribuet partus. summittit in astris

colla iugumque suis poscit cervicibus ipse.

ille suis Phoebi portat cum cornibus orbem

145

militiam indicit terris et segnia rura

in veteres revocat cultus, dux ipse laboris,

nec iacet in sulcis solvitque in pulvere pectus.

Serranos Curiosque tulit fascesque per arva

tradidit, eque suo dictator venit aratro.

150

laudis amor tacitae; mentes et corpora tarda

mole valent, habitatque puer sub fronte Cupido.

Mollius e Geminis studium est et mitior aetas

per varios cantus modulataque vocibus ora

et gracilis calamos et nervis insita verba

155

ingenitumque sonum: labor est etiam ipse voluptas.

arma procul lituosque volunt tristemque senectam,

otia et aeternam peragunt in amore iuventam.

inveniunt et in astra vias numerisque modisque

consummant orbem postque ipsos sidera linquunt:

160

natura ingenio minor est perque omnia servit.

in tot fecundi Gemini commenta feruntur.

Cancer ad ardentem fulgens in cardine metam,

quam Phoebus summis revocatus cursibus ambit,

articulum mundi retinet lucesque reflectit.

165

ille tenax animi nullosque effusus in usus

attribuit varios quaestus artemque lucrorum:

merce peregrina fortunam ferre per urbes

et gravia annonae speculantem incendia ventis

credere opes orbisque orbi bona vendere posse

170

totque per ignotas commercia iungere terras

atque alio sub sole novas exquirere praedas

et rerum pretio subitos componere census.

ignava et, celeris optando sortibus annos,

dulcibus usuris aequo Iove tempora vendit.

175

ingenium sollers suaque in compendia pugnax.

Quis dubitet, vasti quae sit natura Leonis

quasque suo dictet signo nascentibus artes?

ille novas semper pugnas, nova bella ferarum

apparat, et spolio vivit pecorumque rapinis;

180

hos habet hoc studium, postes ornare superbos

pellibus et captas domibus praefigere praedas

et pacare metu silvas et vivere rapto.

sunt quorum similis animos nec moenia frenent,

sed pecudum mandris media grassentur in urbe

185

et laceros artus suspendant fronte tabernae

luxuriaeque parent caedem mortesque lucrentur.

ingenium ad subitas iras facilisque recessus

aequale et puro sententia pectore simplex.

189

At quibus Erigone dixit nascentibus aevum

191

ad studium ducet mores et pectora doctis

artibus instituet, nec tam compendia census

quam causas viresque dabit perquirere rerum.

illa decus linguae faciet regnumque loquendi

195

atque oculos mentis, qui possint cernere cuncta

quamvis occultis naturae condita causis.

hinc et scriptor erit velox, cui littera verbum est

quique notis linguam superet cursimque loquentis

excipiat longas nova per compendia voces.

200

in vitio bona sunt: teneros pudor impedit annos,

201

magnaque naturae cohibendo munera frenat

190

ora magisterio nodisque coercita Virgo.

202

nec fecundus erit (quid mirum in virgine?) partus.

Librantes noctem Chelae cum tempore lucis

per nova maturi post annum munera Bacchi

205

mensurae tribuent usus ac pondera rerum

et Palamedeis certantem viribus ortum,

qui primus numeros rebus, qui nomina summis

imposuit certumque modum propriasque figuras.

hic etiam legum tabulas et condita iura

210

noverit atque notis levibus pendentia verba,

et licitum sciet, et vetitum quae poena sequatur,

perpetuus populi privato in limine praetor.

non alio potius genitus sit Servius astro,

qui leges proprias posuit, cum iura retexit.

215

denique, in ambiguo fuerit quodcumque locatum

et rectoris egens, diriment examina Librae.

Scorpios armata violenta cuspide cauda,

qua, sua cum Phoebi currum per sidera ducit,

rimatur terras et sulcis semina miscet,

220

in bellum ardentis animos et Martia castra

efficit et multo gaudentem sanguine mentem

nec praeda quam caede magis. quin ipsa sub armis

pax agitur: capiunt saltus silvasque peragrant,

nunc hominum, nunc bella gerunt violenta ferarum,

225

nunc caput in mortem vendunt et funus harenae,

atque hostem sibi quisque parat, cum bella quiescunt.

sunt quibus et simulacra placent et ludus in armis

(tantus amor pugnae), discuntque per otia bellum

et quodcumque pari studium producitur arte.

230

At, quibus in bifero Centauri corpore sors est

nascendi concessa, libet subiungere currus,

ardentis et equos ad mollia ducere frena

et totis armenta sequi pascentia campis,

quadrupedum omne genus positis domitare magistris,

235

exorare tigres rabiemque auferre leoni

cumque elephante loqui tantamque aptare loquendo

artibus humanis varia ad spectacula molem.

quippe ferae mixtum est hominis per sidera corpus

impositumque manet, quocirca regnat in illas.

240

quodque intenta gerit curvato spicula cornu,

et nervos tribuit membris et acumina cordi

et celeris motus nec delassabile pectus.

Vesta tuos, Capricorne, fovet penetralibus ignes:

hinc artes studiumque trahis. nam quidquid in usus

245

ignis eget poscitque novas ad munera flammas

sub te censendum est. scrutari caeca metalla,

depositas et opes terrarum exurere venis,

materiamque manu certa duplicare erit a te,

quidquid et argento fabricetur, quidquid et auro.

250

quod ferrum calidi solvant atque aera camini

consummentque foci Cererem, tua munera surgent.

addis et in vestes studium mercemque fugantem

frigora, brumalem servans per saecula sortem,

qua retrahis ductas summa ad fastigia noctes

255

nascentemque facis revocatis lucibus annum.

hinc et mobilitas rerum, mutataque saepe

257a

mens natat; et 258b Veneri mixto cum crimine servit

258a

pars prior, at 257b melior iuncto sub pisce senecta est.

259

Ille quoque, inflexa fontem qui proicit urna,

260

cognatas tribuit iuvenalis Aquarius artes:

cernere sub terris undas, inducere terris,

ipsaque conversis aspergere fluctibus astra

litoribusque novis per luxum illudere ponto

et varios fabricare lacus et flumina ficta

265

et peregrinantis domibus suspendere rivos.

mille sub hoc habitant artes, quas temperat unda.

quippe etiam mundi faciem sedesque movebit

sidereas caelumque novum versabit in orbem.

268a

<tempore non ullo subolem taedebit Aquari,>

269

quae per aquas veniunt, operum, fontesque sequuntur.

270

mite genus dulcesque fluunt a sidere partus,

pectora nec sordent; faciles in damna feruntur;

nec dest nec superest census. sic profluit urna.

Ultima quos gemini producunt sidera Pisces,

his erit in pontum studium, vitamque profundo

275

credent et puppes aut puppibus arma parabunt,

quidquid et in proprios pelagus desiderat usus.

innumerae veniunt artes: vix nomina rebus

sufficiunt, tot sunt parvae quoque membra carinae.

adde gubernandi studium, quod venit in astra

280

et pontum caelo vincit. bene noverit orbem

fluminaque et portus, mundum ventosque, necesse est

iamque huc atque illuc agilem convertere clavum

et frenare ratem fluctusque effundere rector,

iam remis agere et lentas inflectere tonsas.

285

quin placidum ductis everrere retibus aequor

litoribusque suis populos exponere captos

aut uncos celare cibis aut carcere fraudem,

navalis etiam pugnas, pendentia bella,

attribuunt pelagique infectos sanguine fluctus.

290

fecundum genus est natis et amica voluntas

et celeres motus mutataque cuncta per aevum.

Hos tribuunt mores atque has nascentibus artes

bis sex materia propria pollentia signa.

Sed nihil in semet totum valet: omnia vires

295

cum certis sociant signis sub partibus aequis

et velut hospitio mundi commercia iungunt

conceduntque suas partes retinentibus astris.

quam partem Graiae dixere decanica gentes.

a numero nomen positum est, quod partibus astra

300

condita tricenis triplici sub sorte feruntur

et tribuunt denas in se coeuntibus astris

inque vicem ternis habitantur sidera signis.

sic altis natura manet consaepta tenebris

et verum in caeco est multaque ambagine rerum;

305

nec brevis est usus nec amat compendia caelum,

verum aliis alia opposita est et fallit imago

mentiturque suas vires et munera celat.

quae tibi non oculis, alta sed mente fuganda est

caligo, penitusque deus, non fronte, notandus.

310

Nunc quae sint coniuncta quibus quove ordine reddam,

ne lateant aliae vires aliena per astra.

namque Aries primam partem sibi vindicat ipsi,

altera sors Tauro, Geminis pars tertia cedit.

sidera sic inter divisum dicitur astrum

315

totque dabit vires dominos quotcumque recepit.

diversa in Tauro ratio est, nec parte sub ulla

censetur: Cancro primam mediamque Leoni,

extremam Erigonae tribuit. natura per astrum

stat tamen et proprias miscet per singula vires.

320

Libra decem partes Geminorum prima capessit,

Scorpios adiunctas; Centauri tertia pars est,

nec quicquam numero discernitur, ordine cedit.

Cancer in adversum Capricorni derigit astrum

bis quinas primum partes, dignatus in illo

325

temporis articulo sub quo censetur et ipse,

quod facit aequalis luces brumalibus umbris

cognatamque gerit diverso in cardine legem;

alterius partis perfundit Aquarius ignes,

quem subeunt Pisces extremo sidere Cancri.

330

at Leo consortis meminit sub lege trigoni

Lanigerumque ducem recipit Taurumque quadrato

coniunctum sibi; sub Geminis pars tertia fertur:

hos quoque contingit per senos linea flexus.

praecipuum Erigone Cancro concedit honorem

335

cui primam tribuit partem; vicina relicta est

vicino, Nemeaee, tibi; pars ipsius una est

quae fastidito concessa est iure potiri.

sed Libra exemplo gaudet, pariterque regentem

noctes atque dies diverso in tempore secum

340

Lanigerum sequitur: veris iuga temperat ille,

haec autumnalis componit lucibus umbras:

nulli concedit primam, traditque sequenti

vicinam partem; Centauri tertia summa est.

Scorpios in prima Capricornum parte locavit,

345

alterius dominum fecit cui nomen ab undis,

extremas voluit partes sub Piscibus esse.

at qui contento minitatur spicula nervo

Lanigero primas tradit sub iure trigoni

et medias Tauro partes Geminisque supremas.

350

nec manet ingrati Capricornus crimine turpis

sed munus reddit Cancro recipitque receptus

principiumque sui donat; coniuncta Leonis

regna ferunt, summas partes et Virginis esse.

fontibus aeternis gaudens urnaque fluenti

355

iura sui Librae permittit prima regenda,

haerentisque decem partes Nepa vindicat ipsi;

summas Centaurus retinet iuvenale per astrum.

iam superant gemini Pisces, qui sidera claudunt.

Lanigero primos tradunt in finibus usus,

360

perque decem medias partes tu, Taure, receptus;

quod superest, ipsi sumunt, utque orbe feruntur

extremo sic et sortis pars ultima cedit.

Haec ratio retegit latitantis robora mundi

in plurisque modos repetitaque nomina caelum

365

dividit et melius sociat, quo saepius, orbem.

nec tua sub titulis fallantur pectora notis:

dissimulant, non ostendunt mortalibus astra.

altius est acies animi mittenda sagacis

inque alio quaerendum aliud iunctisque sequendum

370

viribus; et, cuius signi quis parte creatur,

eius habet mores atque illo nascitur astro.

talis per denas sortes natura feretur.

testis erit varius sub eodem sidere fetus,

quodque in tam multis animantum milibus, uno

375

quae veniunt signo, tot sunt, quot corpora, mores,

et genus externum referunt aliena per astra,

confusique fluunt partus hominum atque ferarum.

scilicet in partes iunguntur condita pluris

diversasque ferunt proprio sub nomine leges.

380

nec tantum lanas Aries nec Taurus aratra

nec Gemini Musas nec merces Cancer amabit,

nec Leo venator veniet nec Virgo magistra,

mensuris aut Libra potens aut Scorpios armis

Centaurusque feris, igni Capricornus et undis

385

ipse suis Iuvenis geminique per aequora Pisces;

mixta sed in pluris sociantur sidera vires.

'Multum' inquis 'tenuemque iubes me ferre laborem,

rursus et in magna mergis caligine mentem,

cernere cum facili lucem ratione viderer.'

390

quod quaeris, deus est: conaris scandere caelum

fataque fatali genitus cognoscere lege

et transire tuum pectus mundoque potiri.

pro pretio labor est nec sunt immunia tanta,

ne mirere viae flexus rerumque catenas.

395

admitti potuisse sat est: sint cetera nostra.

at nisi perfossis fugiet te montibus aurum,

obstabitque suis opibus super addita tellus.

ut veniant gemmae, totus transibitur orbis,

nec lapidum pretio pelagus cepisse pigebit.

400

annua solliciti consument vota coloni,

et quantae mercedis erunt fallacia rura!

quaeremus lucrum ventis Martemque sequemur

in praedas. pudeat tanto bona velle caduca.

luxuriae quoque militia est, vigilatque ruinis

405

venter, et, ut pereant, suspirant saepe nepotes.

quid caelo dabimus? quantum est, quo veneat omne?

impendendus homo est, deus esse ut possit in ipso.

Hac tibi nascentum mores sunt lege notandi.

nec satis est signis dominantia discere signa

410

per denos numeros et quae sint insita cuique;

sed proprias partes ipsas spectare memento

vel glacie rigidas vel quas exusserit ignis,

et sterilis <sine> utroque tamen, quas largior umor

quasve minor iusto vitiat. namque omnia mixtis

415

viribus et vario consurgunt sidera textu.

est aequale nihil. terrenos aspice tractus

et maris et variis fugientia flumina ripis:

crimen ubique frequens et laudi noxia iuncta est.

sic sterilis tellus laetis intervenit arvis

420

ac subito rumpit parvo discrimine foedus;

et modo portus erat pelagi iam vasta charybdis,

laudatique cadit post paulum gratia ponti;

et nunc per scopulos, nunc campis labitur amnis,

et, faciens iter aut quaerens, curritve reditve.

425

sic etiam caeli partes variantur in astris:

ut signum signo, sic a se discrepat ipsum

momentoque negat vires usumque salubrem,

quodque per has geritur partes sine fruge creatur

aut cadit aut multis sentit bona mixta querellis.

430

hae mihi signandae proprio sunt carmine partes.

sed quis tot numeros totiens sub lege referre,

tot partes iterare queat, tot dicere summas,

perque paris causas faciem mutare loquendi?

433a

<dum canimus verum, non aspera ponere, ut illis>

434

incidimus, sic verba piget; sed gratia derit,

435

in vanumque labor cedit quem despicit auris.

sed mihi per carmen fatalia iura ferenti

et sacros caeli motus ad iussa loquendum est,

nec fingenda datur, tantum monstranda figura.

ostendisse deum nimis est: dabit ipse sibimet

440

pondera. nec fas est verbis splendescere mundum:

rebus erit maior. nec parva est gratia nostri

oris, si tantum poterit signare canenda.

accipe damnandae quae sint per sidera partes.

Lanigeri pars quarta nocet nec sexta salubris;

445

septima par illi ac decima est decimaeque secunda

quaeque duas duplicant summas septemque novemque;

unaque viginti numeris pars addita laedit

et quinta et duram consummans septima partem.

Tauri nona mala est, similis cui tertia pars est

450

post decimam nec non decimae pars septima iuncta;

bisque undena notans et bis duodena nocentes

quaeque decem trisque ingeminat fraudatque duobus

triginta numeros et tu, tricesima summa, es.

Pestifera in Geminis pars prima et tertia signi,

455

septima non melior, ter quintae noxia par est,

unaque bis denis brevior nocet unaque maior,

et similis noxae veniet vicesima quinta

cumque duae subeunt vel cum se quattuor addunt.

Nec Cancri prima immunis nec tertia pars est

460

nec sexta; octava est similis, decimaque peracta

prima rapit, nec ter quintae clementior usus;

septima post decimam luctum et vicesima portat

et quinta accedens et septima nonaque summa.

Tu quoque contactu primo, Nemeaee, timendus,

465

et quarta sub parte premis; bis quinta salubri

terque caret caelo, vicesima et altera laedit;

e tribus appositis vitiat totidemque secutis

ultima, nec prima melior tricesima pars est.

Erigones nec pars prima est nec sexta nec una

470

ad decimam nec quarta nec octava utilis umquam;

proxima viginti numeris et quarta timenda est,

et quae ter decimam claudit sors ultima partem.

Et quinta in Chelis et septima inutilis astri,

tertia et undecimae decimaeque est septima iuncta

475

quartaque bis denis actis et septima et ambae

quae numerum claudunt nona et tricesima partes.

Scorpios in prima reus est, cui tertia par est

et sexta et decima et quae ter tibi quinta notatur,

undecimam geminans et quae vicesima quinta est

480

octavoque manet numero nonumque capessit.

Si te fata sinant, quartam ne selige partem

Centauri; fuge et octavam; sex bisve peractis

octo, bis aut denis, metuendus dicitur aer,

cumque iterum duodena refert aut terna decemque

485

aut septena quater, vel cum ter dena figurat.

Nec pars optanda est Capricorni septima; nona

consentit decimamque sequens quam tertia signat

et tribus aut una quae te, vicesima, fraudat

quaeve auget quinto numero vel septima fertur.

489a

Pars est prima nocens fundentis semper Aquari,

490

damnanda et decimae succedens prima peractae

tertiaque et quinta et numero quae condita nono est

et post viginti prima et vicesima quinta

cumque illa quartam accumulans vicesima nona.

Tertia per geminos et quinta et septima Pisces,

495

undecima et decimae metuenda est septima iuncta;

et quinta in quinos numeros revocata duasque

accipiens ultra summas metuenda feretur.

Hae partes sterilem ducunt et frigore et igni

aera vel sicco vel quod superaverit umor,

500

si rapidus Mavors ignes iaculatur in illum

Saturnusve suam glaciem <Phoebeve propinquis

501a

quem trahit a terris rorem> Phoebusve calores.

502

Nec te perceptis signorum cura relinquat

partibus: in tempus quaedam mutantur, et ortu

accipiunt proprias vires ultraque remittunt.

505

Namque, ubi se summis Aries extollet ab undis

et cervice prior flexa quam cornibus ibit,

non contenta suo generabit pectora censu

et dabit in praedas animos solvetque pudorem:

tantum audere iuvat. sic ipse in cornua fertur

510

ut ruat aut vincat. non illos sedibus isdem

mollia per placidas delectant otia curas,

sed iuvat ignotas semper transire per urbes

scrutarique novum pelagus totius et esse

orbis in hospitio. testis tibi Laniger ipse,

515

cum vitreum findens auravit vellere pontum

orbatumque sua Phrixum per fata sorore

Phasidos ad ripas et Colchida tergore vexit.

At, quos prima creant nascentis sidera Tauri,

feminei incedunt. nec longe causa petenda est,

520

si modo per causas naturam quaerere fas est:

aversus venit in caelum divesque puellis,

Pleiadum parvo referens glomeramine sidus.

accedunt et ruris opes, propriaque iuvencu=m

dote per inversos exornat vomere campos.

525

Sed, Geminos aequa cum profert unda tegitque

parte, dabit studia et doctas producet ad artes.

nec triste ingenium sed dulci tincta lepore

corda creat, vocisque bonis citharaeque sonantis

instruit, et dotes cantus cum pectore iungit.

530

At, niger obscura Cancer cum nube feretur,

qua velut exustus Phoebeis ignibus ignis

deficit et multa fuscat caligine sidus,

lumina deficient partus, geminamque creatis

mortem fata dabunt: se quisque et vivit et effert.

535

Sicui per summas avidus produxerit undas

ora Leo et scandat malis hiscentibus orbem,

ille patri natisque reus, quas ceperit ipse,

non legabit opes, censumque immerget in ipso.

tanta fames animumque cibi tam dira cupido

540

corripit, ut capiat semet nec compleat umquam,

inque epulas funus revocet pretiumque sepulcri.

Erigone surgens, quae rexit saecula prisca

iustitia rursusque eadem labentia fugit,

alta per imperium tribuit fastigia summum,

545

rectoremque dabit legum iurisque sacrati

sancta pudicitia divorum templa colentem.

Sed, cum autumnales coeperunt surgere Chelae,

felix aequato genitus sub pondere Librae.

iudex examen sistet vitaeque necisque

550

imponetque iugum terris legesque rogabit.

illum urbes et regna trement nutuque regentur

unius et caeli post terras iura manebunt.

Scorpios extremae cum tollet lumina caudae,

siquis erit stellis tunc suffragantibus ortus,

555

urbibus augebit terras iunctisque iuvencis

moenia succinctus curvo describet aratro,

aut sternet positas urbes inque arva reducet

oppida et in domibus maturas reddet aristas.

tanta erit et virtus et cum virtute potestas.

560

Nec non Arcitenens, prima cum veste resurgit,

pectora clara dabit bello, magnisque triumphis

conspicuum patrias victorem ducet ad arces,

altaque nunc statuet nunc idem moenia vertet.

sed nimium indulgens rebus Fortuna secundis

565

invidet in facie saevitque asperrima fronti.

horrendus bello Trebiam Cannasque lacumque

ante fugam tali pensabat imagine victor.

Ultimus in caudae Capricornus acumine summo

militiam in ponto dictat puppisque colendae

570

dura ministeria et tenui discrimine mortis.

Quod si quem sanctumque velis castumque probumque

hic tibi nascetur cum primus Aquarius exit.

Ne velit et primos animus procedere Pisces,

garrulitas odiosa datur linguaeque venenum

575

verba maligna novas mutantis semper ad aures

criminaque ad populum populi ferre ore bilingui.

nulla fides inerit natis, sed summa libido

ardentem medios animum iubet ire per ignes.

scilicet in piscem sese Cytherea novavit,

580

cum Babyloniacas summersa profugit in undas

anguipedem alatos umeros Typhona ferentem,

inseruitque suos squamosis Piscibus ignes.

nec solus fuerit geminis sub Piscibus ortus:

frater erit dulcisve soror, materve duorum.

585

Nunc age diversis dominantia sidera terris

percipe. sed summa est rerum referenda figura.

quattuor in partes caeli discribitur orbis,

nascentem lapsumque diem mediosque calores

teque, Helice. totidem venti de partibus isdem

590

erumpunt secumque gerunt per inania bella.

asper ab axe ruit Boreas, fugit Eurus ab ortu,

Auster amat medium solem Zephyrusque profectum.

hos inter binae mediis e partibus aurae

exspirant similis mutato nomine flatus.

595

ipsa natat tellus pelagi lustrata corona

cingentis medium liquidis amplexibus orbem,

inque sinus pontum recipit, qui vespere ab atro

admissus dextra Numidas Libyamque calentem

alluit et magnae quondam Carthaginis arces,

600

litoraque in Syrtes revocans sinuata vadosas

rursum usque ad Nilum derectis fluctibus exit.

laeva freti caedunt Hispanas aequora gentes

teque in vicinis haerentem, Gallia, terris

Italiaeque urbes dextram sinuantis in undam

605

usque canes ad, Scylla, tuos avidamque Charybdin.

hac ubi se primum porta mare fudit, <aperto>

enatat Ionio laxasque vagatur in undas

et, prius ut, laeva se fundens circuit omnem

Italiam, Hadriaco mutatum nomina ponto,

610

Eridanique bibit fluctus, vetat aequore bellum

Illyricum, Epirumque lavat claramque Corinthum

et Peloponnesi patulas circumvolat oras;

rursus et in laevum refluit vastoque recessu

Thessaliae fines et Achaica praeterit arva.

615

hinc penitus iuvenisque freto mersaeque puellae

truditur invitum, faucesque Propontis aperto

Euxino iniungit ponto Maeotis et undis,

quae tergo coniuncta manet fontemque ministrat.

inde ubi in angustas revocatus navita fauces

620

Hellespontiacis iterum se fluctibus effert,

Icarium Aegaeumque secat laevaque nitentis

miratur populos Asiae totidemque tropaea

quot loca et innumeras gentes Taurumque minantem

fluctibus et Cilicum populos Syriamque perustam

625

ingentique sinu fugientis aequora terras,

donec in Aegyptum redeunt curvata per undas

litora Niliacis iterum morientia ripis.

haec medium terris circumdat linea pontum

atque his undarum tractum constringit harenis.

630

mille iacent mediae diffusa per aequora terrae.

Sardiniam in Libyco signant vestigia plantae,

Trinacria Italia tantum praecisa recessit,

adversa Euboicos miratur Graecia montes,

Aegaeis Crete civem sortita Tonantem

635

Aegyptique Cypros pulsatur fluctibus amnis.

635a

<has praeter terras, celebrat quas maxima fama,>

636

totque minore solo tamen emergentia ponto

litora, inaequalis Cycladas Delonque Rhodonque

Aulidaque et Tenedon vicinaque Corsica terris

litora Sardiniae primumque intrantis in orbem

640

Oceani victricem Ebusum et Balearica rura,

innumeri surgunt scopuli montesque per altum.

Nec tantum ex una pontus sibi parte reclusit

faucibus abruptis orbem; nam litora plura

impulit oceano Phorcys, sed montibus altis

645

est vetitus totam ne vinceret aequore terram.

namque inter borean ortumque aestate nitentem

in longum angusto penetrabilis aequore fluctus

pervenit et patulis tum demum funditur arvis

Caspiaque Euxini similis facit aequora ponti.

650

altera sub medium solem duo bella perinde

intulit Oceanus terris. nam Persica fluctus

arva tenet, titulum pelagi praedatus ab isdem

quae rigat ipse locis, latoque infunditur orbe.

nec procul in mollis Arabas terramque ferentem

655

delicias variaeque novos radicis odores

leniter affundit gemmantia litora pontus,

et terrae mare nomen habet. media illa duobus

 

* * *

 

quondam Carthago regnum sortita sub armis,

ignibus Alpinas cum contudit Hannibal arces,

660

fecit et aeternum Trebiam Cannasque sepulcris

obruit et Libyam Latias infudit in urbes.

huc varias pestes diversaque monstra ferarum

congessit bellis natura infesta futuris.

horrendos angues habitataque membra veneno

665

et mortis pastu viventia, crimina terrae,

et vastos elephantas habet, saevosque leones

in poenas fecunda suas parit horrida tellus

et portentosos cercopum ludit in ortus

ac sterili peior siccas infestat harenas,

670

donec ad Aegypti ponat sua iura colonos.

inde Asiae populi divesque per omnia tellus:

auratique fluunt amnes gemmisque relucet

pontus, odoratae spirant medicamina silvae:

India notitia maior, Parthique vel orbis

675

alter, et in caelum surgentis moenia Tauri

totque illum circa diverso nomine gentes

ad Tanain Scythicis dirimentem fluctibus orbes

Maeotisque lacus Euxinique aspera ponti.

[aequora et extremum Propontidos Hellespontum]

680

hanc Asiae metam posuit natura potentis.

quod superest Europa tenet, quae prima natantem

fluctibus excepitque Iovem taurumque resolvit,

ponere passa suos ignes, onerique iugavit.

ille puellari donavit nomine litus

685

et monumenta sui titulo sacravit amoris.

maxima terra viris et fecundissima doctis

artibus: in regnum florentes oris Athenae;

Sparta manu, Thebae divis, et rege vel uno

princeps Pella domus, Troiani gratia belli;

690

Thessalia Epirosque potens vicinaque ripa

Illyris, et Thrace Martem sortita colonum,

et stupefacta suos inter Germania partus;

Gallia per census, Hispania maxima bellis;

Italia in summa, quam rerum maxima Roma

695

imposuit terris caeloque adiungitur ipsa.

Hos erit in fines orbis pontusque vocandus,

quem deus in partes per singula dividit astra

ac sua cuique dedit tutelae regna per orbem

et proprias gentes atque urbes addidit altas,

700

in quibus assererent praestantis sidera vires.

ac, velut humana est signis discripta figura,

et, quamquam communis eat tutela per omne

corpus, et in proprium divisis artubus exit

(namque Aries capiti, Taurus cervicibus haeret,

705

bracchia sub Geminis censentur, pectora Cancro,

te scapulae, Nemeaee, vocant teque ilia, Virgo,

Libra colit clunes et Scorpios inguine regnat,

et femina Arcitenens, genua et Capricornus amavit,

cruraque defendit Iuvenis, vestigia Pisces),

710

sic alias aliud terras sibi vindicat astrum.

Idcirco in varias leges variasque figuras

dispositum genus est hominum, proprioque colore

formantur gentes, sociataque iura per artus

materiamque parem privato foedere signant.

715

flava per ingentis surgit Germania partus,

Gallia vicino minus est infecta rubore,

asperior solidos Hispania contrahit artus.

Martia Romanis urbis pater induit ora

Gradivumque Venus miscens bene temperat artus,

720

perque coloratas subtilis Graecia gentes

gymnasium praefert vultu fortisque palaestras,

et Syriam produnt torti per tempora crines.

Aethiopes maculant orbem tenebrisque figurant

perfusas hominum gentes; minus India tostos

725a

progenerat; 726b tellusque natans Aegyptia Nilo

727

lenius irriguis infuscat corpora campis

726a

iam propior 725b mediumque facit moderata tenorem.

728

Phoebus harenosis Afrorum pulvere terris

exsiccat populos, et Mauretania nomen

730

oris habet titulumque suo fert ipsa colore.

adde sonos totidem vocum, totidem insere linguas

et mores pro sorte paris ritusque locorum;

adde genus proprium simili sub semine frugum

et Cererem varia redeuntem messe per urbes

735

nec paribus siliquas referentem viribus omnis,

nec te, Bacche, pari donantem munere terras

atque alias aliis fundentem collibus uvas,

cinnama nec totis passim nascentia campis;

diversas pecudum facies propriasque ferarum

740

et duplici clausos elephantas carcere terrae.

quot partes orbis, totidem sub partibus orbes,

ut certis discripta nitent regionibus astra

perfunduntque suo subiectas aere gentes.

Laniger in medio sortitus sidera mundo,

744a

<lance ubi sol aequa pensat noctemque diemque>

745

Cancrum inter gelidumque <Caprum> per tempora veris,

asserit in vires pontum quem vicerat ipse,

virgine delapsa cum fratrem ad litora vexit

et minui deflevit onus dorsumque levari.

illum etiam venerata colit vicina Propontis

750

et Syriae gentes et laxo Persis amictu

vestibus ipsa suis haerens Nilusque tumescens

in Cancrum et tellus Aegypti iussa natare.

Taurus habet Scythiae montes Asiamque potentem

et mollis Arabas, silvarum ditia regna.

755

Euxinus Scythicos pontus sinuatus in arcus

sub Geminis te, Phoebe, colit; vos Thracia, fratres,

ultimus et sola vos tranans colit Indica Ganges.

ardent Aethiopes Cancro, cui plurimus ignis:

hoc color ipse docet. Phrygia, Nemeaee, potiris

760

Idaeae matris famulus regnoque feroci

Cappadocum Armeniaeque iugis; Bithynia dives

te colit et Macetum tellus, quae vicerat orbem.

Virgine sub casta felix terraque marique

est Rhodos, hospitium recturi principis orbem,

765

tumque domus vere Solis, cui tota sacrata est,

cum caperet lumen magni sub Caesare mundi;

Ioniae quoque sunt urbes et Dorica rura,

Arcades antiqui celebrataque Caria fama.

quod potius colat Italiam, si seligat, astrum

770

quam quod cuncta regit, quod rerum pondera novit,

designat summas et iniquum separat aequo,

tempora quo pendent, coeunt quo noxque diesque?

Hesperiam sua Libra tenet, qua condita Roma

orbis et imperium retinet discrimina rerum,

775

lancibus et positas gentes tollitque premitque,

qua genitus Caesar melius nunc condidit urbem

et propriis frenat pendentem nutibus orbem.

inferius victae sidus Carthaginis arces

et Libyam Aegyptique latus donataque rura

780

Cyrenes lacrimis radicis Scorpios acris

eligit, Italiaeque tamen respectat ad undas

Sardiniamque tenet fusasque per aequora terras.

Cnosia Centauro tellus circumdata ponto

paret, et in geminum Minois filius astrum

785

ipse venit geminus. celeris hinc Creta sagittas

asserit intentosque imitatur sideris arcus.

insula Trinacriae fluitantem ad iura sororem

subsequitur Triviae sub eodem condita signo,

proximaque Italiae tenui divisa profundo

790

ora paris sequitur leges nec sidere rupta est.

tu, Capricorne, regis quidquid sub sole cadente

est positum gelidamque Helicen quod tangit ab illo,

Hispanas gentes et quot fert Gallia dives;

teque feris dignam tantum, Germania, matrem

795

asserit ambiguum sidus terraeque marisque

aestibus assiduis pontum terrasque sequentem.

sed Iuvenis nudos formatus mollior artus

Aegyptum ad tepidam Tyriasque recedit <in arces>

et Cilicum gentes vicinaque Caribus arva.

800

Piscibus Euphrates datus est, ubi <ab> his ope sumpta

cum fugeret Typhona Venus subsedit in undis,

806

et Tigris et rubri radiantia litora ponti.

802

magna iacet tellus magnis circumdata ripis

Parthis et <a> Parthis domitae per saecula gentes,

Bactraque <et> Aethiopes, Babylon et Susa Ninosque,

805

nominaque innumeris vix complectenda figuris.

807

Sic divisa manet tellus per sidera cuncta,

e quibus in proprias partes sunt iura trahenda;

namque eadem, quae sunt signis, commercia servant,

810

utque illa inter se coeunt odioque repugnant,

nunc adversa polo, nunc et coniuncta trigono,

quaeque alia in varios affectus causa gubernat,

sic terrae terris respondent, urbibus urbes,

litora litoribus, regnis contraria regna;

815

sic erit et sedes fugienda petendaque cuique,

sic speranda fides, sic et metuenda pericla,

ut genus in terram caelo descendit ab alto.

Percipe nunc etiam quae sint ecliptica Graio

nomine, quod certos quasi delassata per annos

820

non numquam cessant sterili torpentia motu.

scilicet immenso nihil est aequale sub aevo

perpetuosque tenet flores unumque tenorem,

mutantur sed cuncta die variantque per annos;

et fecunda suis absistunt frugibus arva

825

continuosque negant partus effeta creando,

rursus quae fuerant steriles ad semina terrae

post nova sufficiunt nullo mandante tributa.

concutitur tellus validis compagibus haerens

subducitque solum pedibus; natat orbis in ipso

830

et vomit Oceanus pontum sitiensque resorbet

nec sese ipse capit. sic quondam merserat urbes,

humani generis cum solus constitit heres

Deucalion scopuloque orbem possedit in uno.

nec non, cum patrias Phaethon temptavit habenas,

835

arserunt gentes timuitque incendia caelum

fugeruntque novas ardentia sidera flammas

atque uno metuit condi natura sepulcro.

in tantum longo mutantur tempore cuncta

atque iterum in semet redeunt. sic tempore certo

840

signa quoque amittunt vires sumuntque receptas.

causa patet, quod, Luna quibus defecit in astris

orba sui fratris noctisque immersa tenebris,

cum medius Phoebi radios intercipit orbis

nec trahit assuetum quo fulget Delia lumen,

845

haec quoque signa suo pariter cum sidere languent

incurvata simul solitoque exempta vigori

et velut elatam Phoeben in funere lugent.

ipsa docet titulo se causa: ecliptica signa

dixere antiqui. pariter sed bina laborant,

850

nec vicina loco sed quae contraria fulgent,

sicut Luna suo tum tantum deficit orbe

cum Phoebum adversis currentem non videt astris.

nec tamen aequali languescunt tempore cuncta,

sed modo in affectus totus producitur annus,

855

nunc brevius lassata manent, nunc longius astra

exceduntque suo Phoebeia tempora casu.

atque, ubi perfectum est spatium quod cuique dicatur

impleruntque suos certa statione labores

bina per adversum caelum fulgentia signa,

860

tum vice bina labant ipsis haerentia casus,

quae prius in terras veniunt terrasque relinquunt,

sidereo non ut pugnet contrarius orbi

sed, qua mundus agit cursus, inclinet et ipse,

amissasque negant vires, nec munera tanta

865

nec similis reddunt noxas. locus omnia vertit.

Sed quid tam tenui prodest ratione nitentem

scrutari mundum, si mens sua cuique repugnat

spemque timor tollit prohibetque a limine caeli?

'conditur en' inquit 'vasto natura recessu

870

mortalisque fugit visus et pectora nostra,

nec prodesse potest quod fatis cuncta reguntur,

cum fatum nulla possit ratione videri.'

quid iuvat in semet sua per convicia ferri

et fraudare bonis, quae nec deus invidet ipse,

875

quosque dedit natura oculos deponere mentis?

perspicimus caelum, cur non et munera caeli?

876a

<mens humana potest propria discedere sede>

877

inque ipsos penitus mundi descendere census

seminibusque suis tantam componere molem

et partum caeli sua per nutricia ferre

880

extremumque sequi pontum terraeque subire

pendentis tractus et toto vivere in orbe.

[quanta et pars superet rationem discere noctis]

iam nusquam natura latet; pervidimus omnem

et capto potimur mundo nostrumque parentem

885

pars sua perspicimus genitique accedimus astris.

an dubium est habitare deum sub pectore nostro

in caelumque redire animas caeloque venire,

utque sit ex omni constructus corpore mundus

aeris atque ignis summi terraeque marisque

890

hospitium menti totum quae infusa gubernet,

sic esse in nobis terrenae corpora sortis

sanguineasque animas animo, qui cuncta gubernat

dispensatque hominem? quid mirum, noscere mundum

si possunt homines, quibus est et mundus in ipsis

895

exemplumque dei quisque est in imagine parva?

an cuiquam genitos, nisi caelo, credere fas est

esse homines? proiecta iacent animalia cuncta

in terra vel mersa vadis, vel in aere pendent,

omnibus una quies venter<que Venusque voluptas,

899a

mole valens sola corpus> censumque per artus,

900

et, quia consilium non est, et lingua remissa.

unus <in> inspectus rerum viresque loquendi

ingeniumque capax variasque educitur artes

hic partus, qui cuncta regit: secessit in urbes,

edomuit terram ad fruges, animalia cepit

905

imposuitque viam ponto, stetit unus in arcem

erectus capitis victorque ad sidera mittit

sidereos oculos propiusque aspectat Olympum

inquiritque Iovem; nec sola fronte deorum

contentus manet, et caelum scrutatur in alvo

910

cognatumque sequens corpus se quaerit in astris.

huic in tanta fidem petimus, quam saepe volucres

accipiunt trepidaeque suo sub pectore fibrae.

an minus est sacris rationem ducere signis

quam pecudum mortes aviumque attendere cantus?

915

atque ideo faciem caeli non invidet orbi

ipse deus vultusque suos corpusque recludit

volvendo semper seque ipsum inculcat et offert,

ut bene cognosci possit doceatque videntis,

qualis eat, cogatque suas attendere leges.

920

ipse vocat nostros animos ad sidera mundus

nec patitur, quia non condit, sua iura latere.

quis putet esse nefas nosci, quod cernere fas est?

nec contemne tuas quasi parvo in pectore vires:

quod valet, immensum est. sic auri pondera parvi

925

exsuperant pretio numerosos aeris acervos;

sic adamas, punctum lapidis, pretiosior auro est;

parvula sic totum pervisit pupula caelum,

quoque vident oculi minimum est, cum maxima cernant;

sic animi sedes tenui sub corde locata

930

per totum angusto regnat de limite corpus.

materiae ne quaere modum, sed perspice vires,

quas ratio, non pondus, habet: ratio omnia vincit.

ne dubites homini divinos credere visus,

iam facit ipse deos mittitque ad sidera numen,

935

maius et Augusto crescet sub principe caelum.