Marcus Manilius
floruit ca. 20 p. Chr. n.
|
Astronomica
|
___________________________________________________________
|
|
Liber quintus
Hic alius finisset iter signisque relatisquis adversa meant stellarum numina quinquequadriiugis et Phoebus equis et Delia bigisnon ultra struxisset opus, caeloque rediret | |
5 | ac per descensum medios percurreret ignesSaturni, Iovis et Martis Solisque, sub illispost Venerem et Maia natum te, Luna, vagantem.me properare etiam mundus iubet omnia circumsidera vectatum toto decurrere caelo, |
10 | cum semel aetherios ausus conscendere currussummum contigerim sua per fastigia culmen.hinc vocat Orion, magni pars maxima caeli,et ratis heroum, quae nunc quoque navigat astris,Fluminaque errantis late sinuantia flexus |
15 | et biferum Cetos squamis atque ore tremendoHesperidumque vigil custos et divitis auriet Canis in totum portans incendia mundumaraque divorum, cui votum solvit Olympus;illinc per geminas Anguis qui labitur Arctos |
20 | Heniochusque memor currus plaustrique Bootesatque Ariadnaeae caelestia dona coronae,victor et invisae Perseus cum falce MedusaeAndromedanque necans genitor cum coniuge Cepheus,quaque volat stellatus Equus celerique Sagittae |
25 | Delphinus certans et Iuppiter alite tectus,ceteraque in toto passim labentia caelo.quae mihi per proprias vires sunt cuncta canendaquid valeant ortu, quid cum merguntur in undas, |
29 | et quota de bis sex astris pars quaeque reducat. |
32 | Vir gregis et ponti victor, cui parte relictanomen onusque dedit nec pelle immunis ab ipsa,Colchidos et magicas artes qui visere Iolcon |
35 | Medeae iussit movitque venena per orbem,nunc quoque vicinam puppi, ceu naviget, Argoa dextri lateris ducit regione per astra.sed tum prima suos puppis consurgit in ignes,quattuor in partes cum Corniger extulit ora. |
40 | illa quisquis erit terris oriente creatus,rector erit puppis clavoque immobilis haerensmutabit pelago terras ventisque sequeturfortunam totumque volet tranare profundumclassibus atque alios menses altumque videre |
45 | Phasin et in cautes Tiphyn superare ruentem.tolle sitos ortus hominum sub sidere tali,sustuleris bellum Troiae classemque solutamsanguine et appulsam terris; non invehet undisPersida nec pelagus Xerxes facietque tegetque; |
50 | versa Syracusis Salamis non merget Athenas,Punica nec toto fluitabunt aequore rostraActiacosque sinus inter suspensus utrimqueorbis et in ponto caeli fortuna natabit.his ducibus caeco ducuntur in aequore classes |
55 | et coit ipsa sibi tellus totusque per ususdiversos rerum ventis arcessitur orbis.Sed decima lateris surgens de parte sinistrimaximus Orion magnumque amplexus Olympum,quo fulgente super terras caelumque trahente |
60 | ementita diem nigras nox contrahit alas,sollertis animos, velocia corpora fingetatque agilem officio mentem curasque per omnisindelassato properantia corda vigore.instar erit populi totaque habitabit in urbe |
65 | limina pervolitans unumque per omnia verbummane salutandi portans communis amicus.Sed, cum se terris Aries ter quinque peractispartibus extollit, primum iuga tollit ab undisHeniochus clivoque rotas convellit ab imo, |
70 | qua gelidus Boreas aquilonibus instat acutis.ille dabit proprium studium caeloque retentasquas prius in terris agitator amaverat artes:stare levi curru moderantem quattuor oraspumigeris frenata lupis et flectere equorum |
75 | praevalidas vires ac torto stringere gyro;at, cum laxato fugerunt cardine claustra,exagitare feros pronumque antire volantisvixque rotis levibus summum contingere campumvincentem pedibus ventos, vel prima tenentem |
80 | agmina in obliquum cursus agitare malignosobstantemque mora totum praecludere circum,vel medium turbae nunc dextros ire per orbesfidentem campo, nunc meta currere acutaspemque sub extremo dubiam suspendere casu. |
85 | nec non alterno desultor sidere dorsoquadrupedum et stabilis poterit defigere plantas,pervolitans et equos ludet per terga volantum;aut solo vectatus equo nunc arma movebit,nunc leget in longo per cursum praemia circo. |
90 | quidquid de tali studio formatur habebit.hinc mihi Salmoneus (qui caelum imitatus in orbe,pontibus impositis missisque per aera quadrigisexpressisse sonum mundi sibi visus et ipsumadmovisse Iovem terris, dum fulmina fingit |
95 | sensit, et immissos ignes super ipse secutusmorte Iovem didicit) generatus possit haberi.hoc genitum credas de sidere Bellerophontenimposuisse viam mundo per signa volantem,cui caelum campus fuerat, terraeque fretumque |
100 | sub pedibus, non ulla tulit vestigia cursus.his erit Heniochi surgens tibi forma notanda.Cumque decem partes Aries duplicaverit ortus,incipient Haedi tremulum producere mentumhirtaque tum demum terris promittere terga |
105 | qua dexter Boreas spirat. ne crede severaefrontis opus fingi, strictosque hinc ora Catonesabruptumque pari Torquatum et Horatia facta.maius onus signo est, Haedis nec tanta petulcisconveniunt: levibus gaudent lascivaque signant |
110 | pectora; et in lusus facilis agilemque vigoremdesudant; vario ducunt in amore iuventam;in vulnus numquam virtus sed saepe libidoimpellit, turpisque emitur vel morte voluptas;et minimum cecidisse malum est, quia crimine vincunt. |
115 | nec non et cultus pecorum nascentibus adduntpastoremque suum generant, cui fistula collohaereat et voces alterna per oscula ducat.Sed, cum bis denas augebit septima partesLanigeri, surgent Hyades. quo tempore natis |
120 | nulla quies placet, in nullo sunt otia fructu,sed populum turbamque petunt rerumque tumultus.seditio clamorque iuvat, Gracchosque tenentisrostra volunt Montemque Sacrum rarosque Quirites;pacis bella probant curaeque alimenta ministrant. |
125 | immundosque greges agitant per sordida rura;et fidum Laertiadae genuere syboten.hos generant Hyades mores surgentibus astris.Ultima Lanigeri cum pars excluditur orbi,quae totum ostendit terris atque eruit undis, |
130 | Olenie servans praegressos tollitur Haedosegelido stellata polo, qua dextera pars est,officio magni mater Iovis. illa Tonantifida alimenta dedit pectusque implevit hiantislacte suo, dedit et dignas ad fulmina vires. |
135 | hinc trepidae mentes tremebundaque corda creantursuspensa ad strepitus levibusque obnoxia causis.his etiam ingenita est visendi ignota cupido,ut nova per montes quaerunt arbusta capellae,semper et ulterius pascentes tendere gaudent. |
140 | Taurus, in aversos praeceps cum tollitur ortus,sexta parte sui certantis luce sororesPleiadas ducit. quibus aspirantibus almamin lucem eduntur Bacchi Venerisque sequacesperque dapes mensasque super petulantia corda |
145 | et sale mordaci dulcis quaerentia risus.illis cura sui cultus frontisque decoraesemper erit: tortos in fluctum ponere crinesaut vinclis revocare comas et vertice densofingere et appositis caput emutare capillis |
150 | pumicibusque cavis horrentia membra polireatque odisse virum teretisque optare lacertos.femineae vestes, nec in usum tegmina plantissed speciem, fictique placent ad mollia gressus.naturae pudet, atque habitat sub pectore caeca |
155 | ambitio, et morbum virtutis nomine iactant.semper amare parum est: cupient et amare videri.Iam vero Geminis fraterna ferentibus astrain caelum summoque natantibus aequore pontiseptima pars Leporem tollit. quo sidere natis |
160 | vix alas natura negat volucrisque meatus:tantus erit per membra vigor referentia ventos.ille prius victor stadio quam missus abibit;ille cito motu rigidos eludere caestus,nunc exire levis missas nunc mittere palmas, |
165 | ille pilam celeri fugientem reddere plantaet pedibus pensare manus et ludere fulcromobilibusque citos ictus glomerare lacertis,ille potens turba perfundere membra pilarumper totumque vagas corpus disponere palmas, |
170 | ut teneat tantos orbes sibique ipse reludatet velut edoctos iubeat volitare per ipsum.invigilat curis, somnos industria vincit,otia per varios exercet dulcia lusus.Nunc Cancro vicina canam, cui parte sinistra |
175 | consurgunt Iugulae. quibus aspirantibus ortite, Meleagre, colunt flammis absentibus ustumreddentemque tuae per mortem munera matri,cuius et ante necem paulatim vita sepulta est,atque Atalantaeos conatum ferre labores, |
180 | et Calydonea bellantem rupe puellamvincentemque viros et quam potuisse viderevirgine maius erat sternentem vulnere primo.quaque erat Actaeon silvis mirandus, et antequam canibus nova praeda fuit, ducuntur et ipsi, |
185 | retibus et claudunt campos, formidine montes.mendacisque parant foveas laqueosque tenaciscurrentisque feras pedicarum compede nectuntaut canibus ferrove necant praedasque reportant.sunt quibus in ponto studium est cepisse ferarum |
190 | diversas facies et caeco mersa profundosternere litoreis monstrorum corpora harenishorrendumque fretis in bella lacessere pontumet colare vagos inductis retibus amnesac per nulla sequi dubias vestigia praedas, |
195 | luxuriae quia terra parum, fastidit et orbemventer, et ipse gulam Nereus ex aequore pascit.At Procyon oriens, cum iam vicesima Cancroseptimaque ex undis pars sese emergit in astra,venatus non ille quidem verum arma creatis |
200 | venandi tribuit. catulos nutrire sagaciset genus a proavis, mores numerare per urbes,retiaque et valida venabula cuspide fixalentaque correctis formare hastilia nodis,et quaecumque solet venandi poscere cura |
205 | in proprios fabricare dabit venalia quaestus.Cum vero in vastos surget Nemeaeus hiatus,exoritur candens latratque Canicula flammaset rabit igne suo geminatque incendia solis.qua subdente facem terris radiosque vomente |
210 | divinat cineres orbes fatumque supremumsortitur, languetque suis Neptunus in undis,et viridis nemori sanguis decedit et herbis.cuncta peregrinos orbes animalia quaeruntatque eget alterius mundus; natura suismet |
215 | aegrotat morbis nimios obsessa per aestusinque rogo vivit: tantus per sidera fervorfunditur atque uno cessant in lumine cuncta.haec ubi se ponto per primas extulit oras,nascentem quam nec pelagi restinxerit unda, |
220 | effrenos animos violentaque pectora fingetirarumque dabit fluctus odiumque metumquetotius vulgi. praecurrunt verba loquentis,ante os est animus nec magnis concita causiscorda micant et lingua rabit latratque loquendo, |
225 | morsibus et crebris dentes in voce relinquit.ardescit vino vitium, viresque ministratBacchus et in flammam saevas exsuscitat iras.nec silvas rupesque timent vastosque leonesaut spumantis apri dentes atque arma ferarum, |
230 | effunduntque suas concesso in corpore flammas.ne talis mirere artes sub sidere tali,cernis ut ipsum etiam sidus venetur in astris;praegressum quaerit Leporem comprendere cursu.Ultima pars magni cum tollitur orta Leonis, |
235 | Crater auratis surgit caelatus ab astris.inde trahit quicumque genus moresque, sequeturirriguos ruris campos amnesque lacusque,et te, Bacche, tuas nubentem iunget ad ulmos,disponetve iugis imitatus fronde choreas, |
240 | robore vel proprio fidentem in bracchia ducetteque tibi credet semperque, ut matre resectum,abiunget thalamis, segetemque interseret uvis,quaeque alia innumeri cultus est forma per orbempro regione colet. nec parce vina recepta |
245 | hauriet, emeritis et fructibus ipse frueturgaudebitque mero mergetque in pocula mentem.nec solum terrae spem credet in annua vota:annonae quoque vectigal mercesque sequeturpraecipue quas umor alit nec deserit unda. |
250 | talis effinget Crater umoris amator.Iam subit Erigone. quae cum tibi quinque fereturpartibus ereptis ponto, tollentur ab undisclara Ariadnaeae quondam monumenta coronaeet mollis tribuent artes. hinc dona puellae |
255 | namque nitent, illinc oriens est ipsa puella.ille colet nitidis gemmantem floribus hortum |
260 | caeruleumque oleis viridemve in gramine collem. |
257 | pallentis violas et purpureos hyacinthosliliaque et Tyrias imitata papavera lucesvernantisque rosae rubicundo sanguine florem |
261 | conseret et veris depinget prata figuris.aut varios nectet flores sertisque locabit |
263a | effingetque suum sidus similisque <coronas |
263b | Cnosiacae faciet; calamosque> in mutua pressosincoquet atque Arabum Syriis mulcebit odores |
265 | et medios unguenta dabit referentia flatus,ut sit adulterio sucorum gratia maior.munditiae <cordi> cultusque artesque decoraeet lenocinium vitae praesensque voluptas.Virginis hoc anni poscunt floresque Coronae. |
270 | At, cum per decimam consurgens horrida partemSpica feret prae se vallantis corpus aristas,arvorum ingenerat studium rurisque colendiseminaque in faenus sulcatis credere terrisusuramque sequi maiorem sorte receptis |
275 | frugibus innumeris atque horrea quaerere messi(quod solum decuit mortalis nosse metallum:nulla fames, non ulla forent ieiunia terris;dives erat census saturatis gentibus <olim |
278a | argenti venis aurique latentibus> orbi) |
279 | et, si forte labor vires tardaverit, artes |
280 | quis sine nulla Ceres, non ullus seminis usus,subdere fracturo silici frumenta superqueducere pendentis orbes et mergere farraac torrere focis hominumque alimenta parareatque unum genus in multas variare figuras. |
285 | et, quia dispositis habitatur spica per artemfrugibus, ac structo similis componitur ordo,seminibusque suis cellas atque horrea praebet,sculpentem faciet sanctis laquearia templiscondentemque novum caelum per tecta Tonantis. |
290 | haec fuerat quondam divis concessa figura,nunc iam luxuriae pars est: triclinia templisconcertant, tectique auro iam vescimur auro.Sed parte octava surgentem cerne SagittamChelarum. dabit haec iaculum torquere lacertis, |
295 | et calamum nervis, glaebas et mittere virgis,pendentemque suo volucrem deprendere caelo,cuspide vel triplici securum figere piscem.quod potius dederim Teucro sidusve genusve,teve, Philoctete, cui malim credere parti? |
300 | Hectoris ille faces arcu taedamque fugavit,mittebat saevos ignes quae mille carinis.hic sortem pharetra Troiae bellique gerebat,maior et armatis hostis subsederat exul.quin etiam ille pater tali de sidere cretus |
305 | esse potest, qui serpentem super ora cubanteminfelix nati somnumque animamque bibentemsustinuit misso petere ac prosternere telo.ars erat esse patrem; vicit natura periclumet pariter iuvenem somnoque ac morte levavit |
310 | tunc iterum natum et fato per somnia raptum.At, cum secretis improvidus Haedus in antriserranti similis fratrum vestigia quaeritpostque gregem longo producitur intervallo,sollertis animos agitataque pectora in usus |
315 | effingit varios nec deficientia curisnec contenta domo. populi sunt illa ministraperque magistratus et publica iura feruntur.non illo coram digitos quaesiverit hasta,defueritque bonis sector, poenamque lucretur |
320 | noxius et patriam fraudarit debitor aeris.cognitor est urbis. nec non lascivit amoresin varios ponitque forum suadente Lyaeo,mobilis in saltus et scaenae mollior arte.Nunc surgente Lyra testudinis enatat undis |
325 | forma per heredem tantum post fata sonantis,qua quondam somnumque fretis Oeagrius Orpheuset sensus scopulis et silvis addidit aureset Diti lacrimas et morti denique finem.hinc venient vocis dotes chordaeque sonantis |
330 | garrulaque <in> modulos diversa tibia formaet quodcumque manu loquitur flatuque movetur.ille dabit cantus inter convivia dulcismulcebitque sono Bacchum noctemque tenebit.quin etiam curas inter secreta movebit |
335 | carmina furtivo modulatus murmure vocem,solus et ipse suas semper cantabit ad aures,sic dictante Lyra, cum pars vicesima sextaChelarum surget, quae cornua ducet ad astra.Quid regione Nepae vix partes octo trahentis |
340 | Ara ferens turis stellis imitantibus ignem,in qua devoti quondam cecidere Gigantes,nec prius armavit violento fulmine dextramIuppiter, ante deos quam constitit ipse sacerdos?quos potius fingent ortus quam templa colentis |
345 | atque auctoratos in tertia iura ministros,divorumque sacra venerantis numina voce,paene deos et qui possint ventura videre?Quattuor appositis Centaurus partibus effertsidera et ex ipso mores nascentibus addit. |
350 | aut stimulis agitabit onus mixtasque iugabitsemine quadrupedes aut curru celsior ibitaut onerabit equos armis aut ducet in arma.ille tenet medicas artes ad membra ferarumet non auditos mutarum tollere morbos. |
355 | hoc est artis opus, non exspectare gementiset sibi non aegrum iamdudum credere corpus.Hunc subit Arcitenens, cuius pars quinta nitentemArcturum ostendit ponto. quo tempore natisFortuna ipsa suos audet committere census, |
360 | regalis ut opes et sancta aeraria serventregnantes sub rege suo rerumque ministri,tutelamque gerant populi, domibusve regendispraepositi curas alieno limine claudant.Arcitenens cum se totum produxerit undis, |
365 | ter decima sub parte feri formantibus astrisplumeus in caelum nitidis Olor evolat alis.quo surgente trahens lucem matremque relinquensipse quoque aerios populos caeloque dicatumalituum genus in studium censusque vocabit. |
370 | mille fluent artes: aut bellum indicere mundoet medios inter volucrem prensare meatus,aut nidis damnare suis, ramove sedentempascentemve super surgentia ducere lina.atque haec in luxum. iam ventri longius itur |
375 | quam modo militiae: Numidarum pascimur orisPhasidos et lucis; arcessitur inde macellumunde aurata novo devecta est aequore pellis.quin etiam linguas hominum sensusque docebitaerias volucres novaque in commercia ducet |
380 | verbaque praecipiet naturae lege negata.ipse deum Cycnus condit vocemque sub illonon totus volucer, secumque immurmurat intus.nec te praetereant clausas qui culmine summopascere aves Veneris gaudent et reddere caelo |
385 | aut certis revocare notis, totamve per urbemqui gestant caveis volucres ad iussa paratas,quorum omnis parvo consistit passere census.has erit et similis tribuens Olor aureus artes.Anguitenens magno circumdatus orbe draconis, |
390 | cum venit in regione tuae, Capricorne, figurae,non inimica facit serpentum membra creatis.accipient sinibusque suis peploque fluentiosculaque horrendis iungent impune venenis.At, cum se patrio producens aequore Piscis |
395 | in caelumque ferens alienis finibus ibit,quisquis erit tali capiens sub tempore vitam,litoribus ripisve suos circumferet annos, |
398 | pendentem et caeco captabit in aequore piscem, |
531 | et perlucentis cupiens prensare lapillos |
532 | verticibus mediis oculos immittet avaros |
399 | cumque suis domibus concha valloque latentis |
400 | protrahet immersus. nihil est audere relictum:quaestus naufragio petitur corpusque profundoimmissum pariter quam praeda exquiritur ipsa.nec semper tanti merces est parva laboris:censibus aequantur conchae, lapidumque nitore |
405 | vix quisquam est locuples. oneratur terra profundo.tali sorte suas artes per litora tractat,aut emit externos pretio mutatque laboresinstitor aequoreae varia sub imagine mercis.Cumque Fidis magno succedunt sidera mundo |
410 | quaesitor scelerum veniet vindexque reorum,qui commissa suis rimabitur argumentisin lucemque trahet tacita latitantia fraude.hinc etiam immitis tortor poenaeque ministeret quisquis verove favet culpamve perodit |
415 | proditur atque alto qui iurgia pectore tollat.Caeruleus ponto cum se Delphinus in astraerigit et squamam stellis imitantibus exit,ambiguus terrae partus pelagique creatur.nam, velut ipse citis perlabitur aequora pinnis |
420 | nunc summum scindens pelagus nunc alta profundiet sinibus vires sumit fluctumque figurat,sic, venit ex illo quisquis, volitabit in undis.nunc alterna ferens in lentos bracchia tractus |
423a | <conspicuus franget spumanti limite pontum> |
424 | et plausa resonabit aqua, nunc aequore mersas |
425 | diducet palmas furtiva biremis in ipso,nunc in aquas rectus veniet passuque natabitet vada mentitus reddet super aequora campum;aut immota ferens in tergus membra latusquenon onerabit aquas summisque accumbet in undis |
430 | pendebitque super, totus sine remige velum.illis in ponto iucundum est quaerere pontum,corporaque immergunt undis ipsumque sub antrisNerea et aequoreas conantur visere Nymphas,exportantque maris praedas et rapta profundo |
435 | naufragia atque imas avidi scrutantur harenas.par ex diverso studium sociatur utrumquein genus atque uno digestum semine surgit.adnumeres etiam illa licet cognata per artemcorpora, quae valido saliunt excussa petauro |
440 | alternosque cient motus, elatus et antenunc iacet atque huius casu suspenditur ille,membrave per flammas orbesque emissa flagrantis, |
444 | quae delphina suo per inane imitantia motu |
443 | molliter ut liquidis per humum ponuntur in undis |
445 | et viduata volant pinnis et in aere ludunt.at, si deficient artes, remanebit in illismateries tamen apta; dabit natura vigorematque alacris cursus campoque volantia membra.Sed regione means Cepheus umentis Aquari |
450 | non dabit in lusum mores. facit ora severaefrontis <is> ac vultus componit pondere mentis.pascentur curis veterumque exempla revolvent |
453 | semper et antiqui laudabunt verba Catonis. |
455 | componet teneros etiam qui nutriat annoset dominum dominus praetextae lege sequatur |
457 | quodque agat id credat, stupefactus imagine iuris, |
454 | tutorisve supercilium patruive rigorem. |
458 | quin etiam tragico praestabunt verba coturno,cuius erit, quamquam in chartis, stilus ipse cruentus |
460 | nec minus hae scelerum facie rerumque tumultugaudebunt. vix una trium memorare sepulcraructantemque patrem natos solemque reversumet caecum sine nube diem, Thebana iuvabitdicere bella uteri mixtumque in fratre parentem, |
465 | quin et Medeae natos fratremque patremque,hinc vestes flammas illinc pro munere missasaeriamque fugam natosque ex ignibus annos.mille alias rerum species in carmina ducent;forsitan ipse etiam Cepheus referetur in actus. |
470 | et, siquis studio scribendi mitior ibit,comica componet laetis spectacula ludis,ardentis iuvenes raptasque in amore puellaselusosque senes agilisque per omnia servos,quis in cuncta suam produxit saecula vitam |
475 | doctior urbe sua linguae sub flore Menander,qui vitae ostendit vitam chartisque sacravit.et, si tanta operum vires commenta negarint,externis tamen aptus erit, nunc voce poetisnunc tacito gestu referensque affectibus ora, |
480a | et sua dicendo faciet, 482b scaenisque togatos |
482a | aut magnos heroas aget, 480b solusque per omnis |
481 | ibit personas et turbam reddet in uno; |
483 | omnis fortunae vultum per membra reducet,aequabitque choros gestu cogetque videre |
485 | praesentem Troiam Priamumque ante ora cadentem.Nunc Aquilae sidus referam, quae parte sinistrarorantis iuvenis, quem terris sustulit ipsa,fertur et extentis praedam circumvolat alis.fulmina missa refert et caelo militat ales |
490 | bis sextamque notat partem fluvialis Aquari.illius in terris orientis tempore natusad spolia et partas surget vel caede rapinas |
494 | nec pacem bello, civem discernet ab hoste, |
493 | cumque hominum derit strages, dabit ille ferarum. |
495 | ipse sibi lex est, et qua fert cumque voluntaspraecipitant vires; laus est contemnere cuncta.et, si forte bonis accesserit impetus ausis,improbitas fiet virtus, et condere bellaet magnis patriam poterit ditare triumphis. |
500 | et, quia non tractat volucris sed suggerit armaimmissosque refert ignes et fulmina reddit,regis erit magnive ducis per bella ministeringentisque suis praestabit viribus usus.At, cum Cassiope bis denis partibus actis |
505 | aequorei iuvenis dextra de parte resurgit,artifices auri faciet, qui mille figurisvertere opus possint caraeque acquirere dotemmateriae et lapidum vivos miscere colores. |
509 | hinc Augusta nitent sacratis munera templis, |
511 | aurea Phoebeis certantia lumina flammisgemmarumque umbra radiantes lucibus ignes. |
513 | hinc Pompeia manent veteris monumenta triumphi |
510 | et Mithridateos vultus induta tropaea, |
515 | non exstincta die semperque recentia flammis.hinc lenocinium formae cultusque repertuscorporis atque auro quaesita est gratia frontisperque caput ducti lapides per colla manusqueet pedibus niveis fulserunt aurea vincla. |
520 | quid potius matrona velit tractare creatosquam factum revocare suos quod possit ad usus?ac, ne materies tali sub munere desit,quaerere sub terris aurum furtoque latentemnaturam eruere <omnem> orbemque invertere praedae |
525 | imperat et glaebas inter deprendere gazaminvitamque novo tandem producere caelo.ille etiam fulvas avidus numerabit harenasperfundetque novo stillantia litora pontoparvaque ramentis faciet momenta minutis |
530 | Pactolive leget census spumantis in aurum; |
533 | aut coquet argenti glaebas venamque latentem |
534 | eruet et silicem rivo saliente liquabit; |
535 | aut facti mercator erit per utrumque metalli,alterum et alterius semper mutabit ad usus.talia Cassiope nascentum pectora finget.Andromedae sequitur sidus, quae Piscibus ortisbis sex in partes caelo venit aurea dextro. |
540 | hanc quondam poenae dirorum culpa parentumprodidit, infestus totis cum finibus omnisincubuit pontus, fluitavit naufraga tellus, |
514 | et quod erat regnum pelagus fuit. una malorum |
543 | proposita est merces, vesano dedere pontoAndromedan, teneros ut belua manderet artus. |
545 | hic hymenaeus erat, solataque publica damnaprivatis lacrimans ornatur victima poenaeinduiturque sinus non haec ad vota paratos,virginis et vivae rapitur sine funere funus.at, simul infesti ventum est ad litora ponti, |
550 | mollia per duras panduntur bracchia cautes;astrinxere pedes scopulis, iniectaque vincla,et cruce virginea moritura puella pependit.servatur tamen in poena vultusque pudorque;supplicia ipsa decent; nivea cervice reclinis |
555 | molliter ipsa suae custos est visa figurae.defluxere sinus umeris fugitque lacertosvestis et effusi scapulis haesere capilli.te circum alcyones pinnis planxere volantesfleveruntque tuos miserando carmine casus |
560 | et tibi contextas umbram fecere per alas.ad tua sustinuit fluctus spectacula pontusassuetasque sibi desi=t perfundere rupes,extulit et liquido Nereis ab aequore vultuset, casus miserata tuos, roravit et undas. |
565 | ipsa levi flatu refovens pendentia membraaura per extremas resonavit flebile rupes.tandem Gorgonei victorem Persea monstrifelix illa dies redeuntem ad litora duxit.isque, ubi pendentem vidit de rupe puellam, |
570 | deriguit, facie quem non stupefecerat hostis,vixque manu spolium tenuit, victorque Medusaevictus in Andromeda est. iam cautibus invidet ipsisfelicisque vocat, teneant quae membra, catenas;et, postquam poenae causam cognovit ab ipsa, |
575 | destinat in thalamos per bellum vadere ponti,altera si Gorgo veniat, non territus illa.concitat aerios cursus flentisque parentespromissu vitae recreat pactusque maritamad litus remeat. gravidus iam surgere pontus |
580 | coeperat ac longo fugiebant agmine fluctusimpellentis onus monstri. caput eminet undasscindentis pelagusque vomit, circumsonat aequordentibus, inque ipso rapidum mare navigat ore;hinc vasti surgunt immensis torquibus orbes |
585 | tergaque consumunt pelagus. sonat undique Phorcysatque ipsi metuunt montes scopulique ruentem.infelix virgo, quamvis sub vindice tantoquae tua tunc fuerat facies! quam fugit in aurasspiritus! ut toto caruerunt sanguine membra, |
590 | cum tua fata cavis e rupibus ipsa videresadnantemque tibi poenam pelagusque ferentemquantula praeda maris! quassis hic subvolat alisPerseus et semet caelo iaculatur in hostemGorgoneo tinctum defigens sanguine ferrum. |
595 | illa subit contra versamque a gurgite frontemerigit et tortis innitens orbibus alteemicat ac toto sublimis corpore fertur.sed, quantum illa subit, semper, iaculata profundo,in tantum revolat laxumque per aethera ludit |
600 | Perseus et ceti subeuntis verberat ora.nec cedit tamen illa viro, sed saevit in aurasmorsibus, et vani crepitant sine vulnere dentes;efflat et in caelum pelagus mergitque volantemsanguineis undis pontumque exstillat in astra. |
605 | spectabat pugnam pugnandi causa puella,iamque oblita sui metuit pro vindice talisuspirans animoque magis quam corpore pendet.tandem confossis subsedit belua membrisplena maris summasque iterum remeavit ad undas |
610 | et magnum vasto contexit corpore pontum,tum quoque terribilis nec virginis ore videnda.perfundit liquido Perseus in marmore corpus,maior et ex undis ad cautes pervolat altassolvitque haerentem vinclis de rupe puellam |
615 | desponsam pugna, nupturam dote mariti.hic dedit Andromedae caelum stellisque sacravitmercedem tanti belli, quo concidit ipsaGorgone non levius monstrum pelagusque levavit.Quisquis in Andromedae surgentis tempora ponto |
620 | nascitur, immitis veniet poenaeque ministercarceris et duri custos, quo stante superbeprostratae iaceant miserorum in limine matrespernoctesque patres cupiant extrema suorumoscula et in proprias animam transferre medullas. |
625 | carnificisque venit mortem vendentis imagoaccensosque rogos, cui stricta saepe securisupplicium vectigal erit, qui denique possetpendentem e scopulis ipsam spectare puellam,vinctorum dominus sociusque in parte catenae |
630 | interdum, poenis ut noxia corpora servet.Piscibus exortis cum pars vicesima primasignabit terrae limen, fulgebit et orbi,aerius nascetur Equus caeloque volabit,velocisque dabit sub tali tempore partus |
635 | omne per officium vigilantia membra ferentis.hic glomerabit equo gyros dorsoque superbusardua bella geret rector cum milite mixtus;hic stadium fraudare fide poteritque viderimentitus passus et campum tollere cursu. |
640 | nam quis ab extremo citius revolaverit orbenuntius extremumve levis penetraverit orbem?vilibus ille etiam sanabit vulnera sucisquadrupedum, et medicas herbas in membra ferarumnoverit, humanos et quae nascentur ad usus. |
645 | Nixa genu species et Graio nomine dictaEngonasin, cui nulla fides sub origine constat,dextra per extremos attollit lumina Pisces.hinc fuga nascentum, dolus insidiaeque creantur,grassatorque venit media metuendus in urbe. |
650 | et, si forte aliquas animus consurget in artes,in praerupta dabit studium, vendetque pericloingenium, ac tenuis ausus sine limite gressuscerta per extentos ponet vestigia funeset caeli meditatus iter vestigia perdet |
655 | paene sua et pendens populum suspendet ab ipso.Laeva sub extremis consurgunt sidera CetiPiscibus Andromedan ponto caeloque sequentis.hoc trahit in pelagi caedes et vulnera natossquamigeri gregis, extentis laqueare porfundum |
660 | retibus et pontum vinclis artare furentis;et velut in laxo securas aequore phocascarceribus claudent raris et compede nectentincautosque trahent macularum nemine thynnos.nec cepisse sat est: luctantur corpora nodis |
665 | exceptantque novas acies ferroque necantur,inficiturque suo permixtus sanguine pontus.tum quoque, cum toto iacuerunt litore praedae,altera fit caedis caedes: scinduntur in artus,corpore et ex uno varius discribitur usus. |
670 | illa datis melior, sucis pars illa retentis.hinc sanies pretiosa fluit floremque cruorisevomit ex mixto gustum sale temperat oris;illa putris turbae strages confunditur omnispermiscetque suas alterna in damna figuras |
675 | communemque cibis usum sucumque ministrat.aut, cum caeruleo stetit ipsa simillima pontosquamigerum nubes turbaque immobilis haeret,excipitur vasta circum vallata sagenaingentisque lacus et Bacchi dolia complet |
680 | umorisque vomit socias per mutua doteset fluit in liquidam tabem resoluta medullas.quin etiam magnas poterunt celebrare salinaset pontum coquere et ponti secernere virus,cum solidum certo distendunt margine campum |
685 | appelluntque suo deductum ex aequore fluctumclaudendoque negant abitum: sic suscipit undasarea et epoto per solem umore nitescit.congeritur siccum pelagus mensisque profundicanities detonsa maris, spumaeque rigentis |
690 | ingentis faciunt tumulos, pelagique venenum,quo perit usus aquae suco corruptus amaro,vitali sale permutant redduntque salubre.At, revoluta polo cum primis vultibus Arctosad sua perpetuos revocat vestigia passus |
695 | numquam tincta vadis sed semper flexilis orbe,[aut Cynosura minor cum prima luce resurgitet pariter vastusve Leo vel Scorpius acernocte sub extrema promittunt iura diei]non inimica ferae tali sub tempore natis |
700 | ora ferent, placidasque regent commercia gentes.ille manu vastos poterit frenare leoneset palpare lupos, pantheris ludere captis,nec fugiet validas cognati sideris ursasinque artes hominum perversaque munera ducet; |
705 | ille elephanta premet dorso stimulisque movebitturpiter in tanto cedentem pondere punctis;ille tigrim rabie solvet pacique domabit,quaeque alia infestant furiis animalia terrasiunget amicitia secum, catulosque sagacis |
30 | has stellis proprias vires et tempora rerum |
31 | constituit magni quondam fabricator Olympi.
* * *
|
710 | tertia Pleiadas dotavit forma sororesfemineum rubro vultum suffusa pyropo,invenitque parem sub te, Cynosura, colorem,et quos Delphinus iaculatur quattuor ignesDeltotonque tribus facibus, similique nitentem |
715 | luce Aquilam et flexos per lubrica terga dracones.tum quartum sextumque genus discernitur omnie numero, summamque gradus qui iungit utramque.maxima pars numero censu concluditur imo,quae neque per cunctas noctes neque tempore in omni |
720 | resplendet vasto caeli summota profundo,sed, cum clara suos avertit Delia cursuscumque vagae stellae terris sua lumina condunt,mersit et ardentis Orion aureus ignessignaque transgressus permutat tempora Phoebus, |
725 | effulget tenebris et nocte accenditur atra.tum conferta licet caeli fulgentia templacernere seminibus <minimis> totumque micare[spiritus aut solidis desint sitque haec discordia concors]stipatum stellis mundum nec cedere summa |
730 | floribus aut siccae curvum per litus harenae,sed, quot eant semper nascentes aequore fluctus,quot delapsa cadant foliorum milia silvis,amplius hoc ignes numero volitare per orbem.utque per ingentis populus discribitur urbes, |
735 | principiumque patres retinent et proximum equesterordo locum, populumque equiti populoque subirevulgus iners videas et iam sine nomine turbam,sic etiam magno quaedam res publica mundo estquam natura facit, quae caelo condidit urbem. |
740 | sunt stellae procerum similes, sunt proxima primissidera, suntque gradus atque omnia iusta priorum:maximus est populus summo qui culmine fertur;cui si pro numero vires natura dedisset,ipse suas aether flammas sufferre nequiret, |
745 | totus et accenso mundus flagraret Olympo. |