Marcus Manilius
floruit ca. 20 p. Chr. n.
|
Astronomica
|
___________________________________________________________
|
|
Liber tertius
In nova surgentem maioraque viribus ausumnec per inaccessos metuentem vadere saltusducite, Pierides. vestros extendere finesconor et ignotos in carmina ducere census. | |
5 | non ego in excidium caeli nascentia bella,fulminis et flammis partus in matre sepultos,non coniuratos reges Troiaque cadenteHectora venalem cineri Priamumque ferentem,Colchida nec referam vendentem regna parentis |
10 | et lacerum fratrem stupro, segetesque virorumtaurorumque trucis flammas vigilemque draconemet reduces annos auroque incendia factaet male conceptos partus peiusque necatos;non annosa canam Messenes bella nocentis, |
15 | septenosve duces ereptaque fulmine flammismoenia Thebarum et victam quia vicerat urbem,germanosve patris referam matrisque nepotes,natorumve epulas conversaque sidera retroereptumque diem, nec Persica bella profundo |
20 | indicta et magna pontum sub classe latentemimmissumque fretum terris, iter aequoris undis;non regis magni spatio maiore canendaquam sunt acta loquar. Romanae gentis origo,quotque duces urbis tot bella atque otia, et omnis |
25 | in populi unius leges ut cesserit orbis,differtur. facile est ventis dare vela secundisfecundumque solum varias agitare per artesauroque atque ebori decus addere, cum rudis ipsamateries niteat. speciosis condere rebus |
30 | carmina vulgatum est, opus et componere simplex.at mihi per numeros ignotaque nomina rerumtemporaque et varios casus momentaque mundisignorumque vices partesque in partibus ipsisluctandum est. quae nosse nimis, quid, dicere quantum est? |
35 | carmine quid proprio? pedibus quid iungere certis?huc ades, o quicumque meis advertere coeptisaurem oculosque potes, veras et percipe voces.impendas animum; nec dulcia carmina quaeras:ornari res ipsa negat contenta doceri. |
40 | et, siqua externa referentur nomina lingua,hoc operis, non vatis erit: non omnia flectipossunt, et propria melius sub voce notantur.Nunc age subtili rem summam perspice cura,quae tibi praecipuos usus monstrata ministret |
45 | et certas det in arte vias ad fata videnda,si bene constiterit vigilanti condita sensu.principium rerum et custos natura latentum(cum tantas strueret moles per moenia mundiet circum fusis orbem concluderet astris |
50 | undique pendentem in medium, diversaque membraordinibus certis sociaret corpus in unum,aeraque et terras flammamque undamque natantemmutua in alternum praebere alimenta iuberet,ut tot pugnantis regeret concordia causas |
55 | staretque alterno religatus foedere mundus),exceptum a summa nequid ratione maneretet quod erat mundi mundo regeretur ab ipso,fata quoque et vitas hominum suspendit ab astris,quae summas operum partes, quae lucis honorem, |
60 | quae famam assererent, quae numquam fessa volarent.quae, quasi, per mediam, mundi praecordia, partemdisposita, obtineant, Phoebum lunamque vagasqueevincunt stellas nec non vincuntur et ipsa,his regimen natura dedit, propriasque sacravit |
65 | unicuique vices sanxitque per omnia summam,undique uti fati ratio traheretur in unum.nam, quodcumque genus rerum, quotcumque laboresquaeque opera atque artes, quicumque per omnia casushumana in vita poterant contingere, sorte |
70 | complexa est, tot et in partes, quot et astra locarat,disposuit, certasque vices, sua munera cuiqueattribuit, totumque hominis per sidera censumordine sub certo duxit, pars semper ut eidemconfinis parti vicinis staret in astris. |
75 | horum operum sortes ad singula signa locavit,non ut in aeterna caeli statione manerentet cunctos hominum pariter traherentur in ortusex isdem repetita locis, sed tempore sedesnascentum acciperent proprias signisque migrarent |
80 | atque alias <alii> sors quaeque accederet astro,ut caperet genitura novam per sidera formamnec tamen incerto confunderet omnia motu.sed, cum pars operum quae prima condita sorte estaccepit propriam nascentis tempore sedem, |
85 | cetera succedunt signisque sequentibus haerent.ordo ducem sequitur donec venit orbis in orbem.has autem facies rerum per signa locatas,in quibus omnis erit fortunae condita summa,ut cursu stellae septem laeduntve iuvantve |
90 | cardinibusve movet divina potentia mundum,sic felix aut triste venit per singula fatum,talis et illius sors est speranda negoti.haec mihi sollemni sunt ordine cuncta canendaet titulis signanda suis rerumque figuris, |
95 | ut pateat positura operum nomenque genusque.Fortunae sors prima data est. hoc illa per artemcensetur titulo, quia proxima continet in sefundamenta domus domuique haerentia cuncta:qui modus in servis, qui sit concessus in arvis |
100 | quamque datum magnas operum componere moles,ut vaga fulgentis concordant sidera caeli.post hinc militiae locus est, qua quidquid in armisquodque peregrinas inter versantibus urbesaccidere assuevit titulo comprenditur uno. |
105 | tertia ad urbanos statio est numeranda labores(hoc quoque militiae genus est, civilibus actiscompositum) fideique tenet parentia vincla;format amicitias et saepe cadentia frustraofficia, et cultus contingant praemia quanta |
110 | edocet, appositis cum mundus consonat astris.iudiciorum opus in quarto natura locavitfortunamque fori: fundentem verba patronumpendentemque reum lingua labrisque loquentisimpositum, et populo nudantem condita iura |
115 | atque expensa sua solventem iurgia fronte,cum iudex veri nihil amplius advocat ipso.quidquid propositas inter facundia legesefficit, hoc totum partem concessit in unamatque, utcumque regunt dominantia sidera, paret. |
120 | quintus coniugio gradus est per signa dicatuset socios tenet, et committens hospita iuraiungitur et similis coniungens foedus amicos.in sexta dives numeratur copia sedeatque adiuncta salus rerum, quarum altera quanti |
125 | contingant usus monet, altera quam diuturni,sidera ut inclinant vires et templa gubernant.septima censetur saevis horrenda periclis,si male subscribunt stellae per signa locatae.nobilitas tenet octavam, qua constat honoris |
130 | condicio et famae modus et genus et speciosogratia praetexto. nonus locus occupat omnemnatorum sortem dubiam patriosque timoresomniaque infantum mixta nutricia turba.huic vicinus erit, vitae qui continet actum, |
135 | in quo sortimur mores, et qualibus omnisformetur domus exemplis, quamque ordine certoad sua compositi discedant munera servi.praecipua undecima pars est in sorte locata,quae summam nostri semper viresque gubernat, |
140 | quaque valetudo constat, nunc libera morbis,nunc oppressa, movent ut mundum sidera cumque.non alia est sedes, tempusve genusve medendiquae sibi deposcat vel cuius tempore praestetauxilium et vitae sucos miscere salubris. |
145 | ultimus et totam concludens ordine summamrebus apiscendis labor est, qui continet omnisvotorum effectus, et, quae sibi quisque suisqueproponit studia atque artes, haec irrita ne sint.seu ferat officium nutus blanditus in omnis, |
150 | aspera sive foro per litem iurgia temptet,fortunamve petat pelago ventisque sequatur,seu Cererem plena vincentem credita messeaut repetat Bacchum per pinguia musta fluentem,hac in parte dies atque hac momenta dabuntur, |
155 | si bene convenient stellae per signa sequentes;quarum ego posterius vires in utrumque valentisordine sub serto reddam, cum pandere earumincipiam effectus. nunc, ne permixta legentemconfundant, nudis satis est insistere membris.
Ratio diurna Ratio nocturna
|
160 | Et, quoniam certo digestos orbe laboresnominaque in numerum viresque exegimus omnis(athla vocant Grai, quae cuncta negotia rerumin genera et partes bis sex divisa coercent),nunc, quibus accedant signis quandoque, canendum est. |
165 | perpetuas neque enim sedes eademve per omnissidera nascentis retinent, sed tempore mutant,nunc huc nunc illuc signorum mota per orbem,incolumis tamen ut maneat qui conditus ordo est.ergo age, ne falsa variet genitura figura, |
170 | si sua quemque voles revocare ad signa laborem,Fortunae conquire locum per sidera cuncta,quae primum est aerumnosis pars dicta sub athlis.qui tibi cum fuerit certa ratione repertus,cetera praedicto subeuntibus ordine signis |
175 | coniunges, teneant proprias ut singula sedes.et, ne forte vagus Fortunae quaerere sedemincipias, duplici certam ratione capesse.cum tibi, nascentis percepto tempore, formaconstiterit caeli, stellis ad signa locatis, |
180 | transverso Phoebus si cardine celsior ibitqui tenet exortum vel qui demergit in undas,per tempus licet affirmes natum esse diei.at, si subiectis senis fulgebit in astrisinferior dextra laevaque tenentibus orbem |
185 | cardinibus, noctis fuerit per tempora natus.haec tibi cum fuerint certo discrimine nota,tunc, si forte dies nascentem exceperit alma,a sole ad lunam numerabis in ordine partessignorum, ortivo totidem de cardine duces, |
190 | quem bene partitis memorant horoscopon astris.in quodcumque igitur numerus pervenerit astrumhoc da Fortunae. iunges tum cetera signisathla suis, certo subeuntibus ordine cunctis.at, cum obducta nigris nox orbem texerit alis, |
195 | siquis erit qui tum materna excesserit alvo,verte vias, sicut naturae vertitur ordo.consule tum Phoeben imitantem lumina fratrissemper et in proprio regnantem tempore noctis;quotque ab ea Phoebus partes et signa recedit |
200 | tot numerare iubet fulgens horoscopos a se.hunc Fortuna locum teneat subeuntibus athlis,ordine naturae sicut sunt cuncta locata.Forsitan et quaeras, agili rem corde notandam,qua ratione queas, natalis tempore, nati |
205 | exprimere immerso surgentem horoscopon orbe.quod nisi subtili visum ratione tenetur,fundamenta ruunt artis nec consonat ordo;cardinibus quoniam falsis, qui cuncta gubernant,mentitur faciem mundus nec constat origo |
210 | flexaque momento variantur sidera templi.sed, quanta effectu, res est tam plena laboriscursibus aeternis mundum per signa volantem,ut totum lustret curvatis arcubus orbem,exprimere et vultus eius componere certos |
215 | ac tantae molis minimum deprendere punctum:quae pars exortum vel quae fastigia mundi |
216a | <obtineat summi demersosve aequoris undis>auferat occasus aut imo sederit orbe.Nec me vulgatae rationis praeterit ordo,quae binas tribuit signis surgentibus horas |
220 | et paribus spatiis aequalia digerit astra,ut parte ex illa, qua Phoebi coeperit orbis,discedat numerus summamque accommodet astris,donec perveniat nascentis tempus ad ipsum,atque, ubi substiterit, signum dicatur oriri. |
225 | sed iacet obliquo signorum circulus orbe,atque alia inflexis oriuntur sidera membris,ast illis magis est rectus surgentibus ordo,ut propius nodis aliquod vel longius astrum est.vix finit luces Cancer, vix bruma reducit, |
230 | quam brevis ille iacet, tam longus circulus hic est;Libra Ariesque parem reddunt noctemque diemque.sic media extremis pugnant extremaque summis.nec nocturna minus variant quam tempora lucis,sed tantum adversis idem stat mensibus ordo. |
235 | in tam dissimili spatio variisque dierumumbrarumque modis quis credere possit in aurasomnia signa pari mundi sub lege meare?adde quod incerta est horae mensura neque ullamaltera par sequitur, sed, sicut summa dierum |
240 | vertitur, et partes surgunt rursusque recedunt;cum tamen, in quocumque dies deducitur astro,sex habeat supra terras, sex signa sub illis.quo fit ut in binas non possint omnia nasci,cum spatium non sit sibi par pugnantibus horis, |
245 | si modo bis senae servantur luce sub omni,quem numerum debet ratio sed non capit usus.Nec tibi constabunt aliter vestigia veri,ni, lucem noctemque paris dimensus in horas,in quantum vario pateant sub tempore noris, |
250 | regulaque exacta primum formetur in horaquae surgens sidensque diem perpendat et umbras.haec erit, in Libra cum lucem vincere noctesincipiunt vel cum medio concedere vere.tunc etenim solum bis senas tempora in horas |
255 | aequa patent, medio quod currit Phoebus Olympo.is cum per gelidas hiemes summotus in austrosfulget in octava Capricorni parte biformis,tunc angusta dies vernalis fertur in horasdimidiam atque novem, sed nox oblita diei |
260 | bis septem apposita, numerus ne claudicet, horadimidia. sic in duodenas exit utrimqueet redit in solidum natura condita summa. |
263 | inde cadunt noctes surguntque in tempora luces, |
268 | nunc huc nunc illuc gradibus per sidera certis |
269 | impulsae, quorum ratio manifesta per artem |
270 | collecta est venietque suo per carmina textu, ‹‚ |
264 | donec ad ardentis pugnarunt sidera Cancri; |
265 | atque ibi conversis vicibus mutantur in horasbrumalis, noctemque dies lucemque tenebraehibernam referunt, alternaque tempora vincunt. |
271 | atque haec est illas demum mensura per orasquas rigat aestivis gravidus torrentibus amnisNilus et erumpens imitatur sidera mundiper septem fauces atque ora fugantia pontum. |
275 | Nunc age, quot stadiis et quanto tempore surgantsidera, quotque cadant, animo cognosce sagaci,ne magna in brevibus lateant compendia dictis.nobile Lanigeri sidus, quod cuncta sequuntur,dena quater stadia exoriens duplicataque ducit |
280 | cum cadit, atque horam surgens eiusque trientemoccupat, occiduus geminat. tum cetera signaoctonis crescunt stadiis orientia in orbemet totidem amittunt gelidas vergentia in umbras.hora novo crescit per singula signa quadrante |
285 | tertiaque e quinta pars parte inducitur eius.haec sunt ad Librae sidus surgentibus astrisincrementa: pari momento damna trahunturcum subeunt orbem. rursusque a sidere Libraeordine mutato paribus per tempora versa |
290 | momentis redeunt. nam, per quot creverat astrumLanigeri stadia aut horas, tot Libra recedit;occiduusque Aries spatium tempusque cadendiquod tenet, in tantum Chelae consurgere perstant.excipiunt vicibus se signa sequentia versis. |
295 | haec ubi constiterint vigilanti condita menteiam facile est tibi, quod quandoque horoscopet astrum,noscere, cum liceat certis surgentia signaducere temporibus propriasque ascribere in horas,partibus ut ratio signo ducatur ab illo, |
300 | in quo Phoebus erit, quarum mihi reddita summa est.Sed neque per terras omnis mensura dierumumbrarumque eadem est, simili nec tempora summamutantur: modus est varius ratione sub una.nam, qua Phrixei ducuntur vellera signi |
305 | Chelarumque fides iustaeque examina Librae,omnia consurgunt binas ibi signa per horas,quod medius recto praeciditur ordine mundusaequalisque super transversum vertitur axem.illic perpetua iunguntur pace diebus |
310 | obscurae noctes; aequo stat foedere tempus;nec manifesta patet falsi fallacia mundi,sed similis simili toto nox redditur aevo;omnibus autumnus signis, ver omnibus unum,una quod aequali lustratur linea Phoebo. |
315 | nec refert illic quo sol decurrat in astro,litoreumne coquat Cancrum contrane feratur,[sideribus mediis an quae sint quattuor inter]quod, quamquam per tris signorum circulus arcusobliquus iaceat, recto tamen ordine zonae |
320 | consurgunt supra caput in terrasque ferunturet paribus spatiis per singula lustra resurgunt,ac bene diviso mundus latet orbe patetque.at, simul ex illa terrarum parte recedas,quidquid ad extremos temet provexerit axes |
325 | per convexa gradus gressum fastigia terrae,quam tereti natura solo decircinat orbemin tumidum et mediam mundo suspendit ab omni, –ergo ubi conscendes orbem scandensque rotundumdegrediere simul, fugiet pars altera terrae, |
330 | altera reddetur. sed, quantum inflexeris orbem,tantum inclinabit caeli positura volantis,et modo quae fuerant surgentia limite rectosidera curvato ducentur in aethera tractu,atque erit obliquo signorum balteus orbe |
335 | qui transversus erat, statio quando illius una est,nostrae mutantur sedes. ergo ipsa moveritempora iam ratio cogit variosque referresub tali regione dies, cum sidera flexoordine conficiant cursus obliqua malignos, |
340 | longius atque aliis aliud propiusve recumbat.pro spatio mora magna datur: quae proxima nobisconsurgunt, longos caeli visuntur in orbes;ultima quae fulgent, celeris merguntur in umbras.et, quanto ad gelidas propius quis venerit Arctos, |
345 | tam magis effugiunt oculos brumalia signa,vixque ortis occasus erit. si longius indeprocedat, totis condentur singula membristricenasque trahent conexo tempore nocteset totidem luces adiment. sic parva dierum |
350 | efficitur mora et attritis consumitur horispaulatimque perit, spatio fugientibus astris.pluraque, per partes surrepto tempore, signaquaerentur medio terrae celata tumoreabducentque simul Phoebum texentque tenebras, |
355 | mensibus ereptis donec sit debilis annus.si vero natura sinat sub vertice caeli,quem gelidus rigidis fulcit compagibus axis,aeternas super ire nives orbemque rigentemprona Lycaoniae spectantem membra puellae, |
360 | stantis erit caeli species, laterumque meatuturbinis in morem recta vertigine curret.inde tibi obliquo sex tantum signa patebuntcircuitu, nullos umquam fugientia visussed teretem acclini mundum comitantia spira. |
365 | hic erit una dies per senos undique mensesdimidiumque trahens contextis lucibus annum,numquam erit occiduus quod tanto tempore Phoebus,dum bis terna suis perlustrat cursibus astra,sed circum volitans recto versabitur orbe. |
370 | at, simul e medio praeceps descenderit orbeinferiora petens deiecto sidera curruet dabit in pronum laxas effusus habenas,per totidem menses iunget nox una tenebrasvertice sub caeli. nam quisquis spectat ab axe, |
375 | dimidium e toto mundi videt orbe rotundi,pars latet inferior; neque enim circumvenit illumrecta acies, mediaque tenus distenditur alvo.effugit ergo oculos summo spectantis ab orbedum sex summersis vectatur Phoebus in astris, |
380 | abducitque simul luces tenebrasque relinquitsideribus, donec totidem, quot mensibus actiscesserat, inde redit geminasque ascendit ad Arctos.hic locus in binas annum noctesque diesqueper duo partitae dirimit divortia terrae. |
385 | Et, quoniam quanto varientur tempora motuet quibus e causis dictum est, nunc accipe, signaquot surgant in quoque loco cedantque per horas,partibus ut prendi possint orientia certis,ne falsus dubia ratione horoscopos erret. |
390 | atque hoc in totum certa sub lege sequendum est,singula quod nequeunt, per tot distantia motus,temporibus numerisque suis exacta referri.a me sumat iter positum, sibi quisque sequaturperque suos tendat gressus, mihi debeat artem. |
395 | quacumque hoc parti terrarum quisque requiret,deducat proprias noctemque diemque per horasmaxima sub Cancro minimis quae cingitur umbris;et sextam summae, fuerit quae forte, diurnaevicino tribuat post Cancri templa Leoni; |
400 | at quae nocturnis fuerit mensura tenebrisin totidem partes simili ratione secanda est,ut, quantum una ferat, tantum tribuatur ad ortustemporis averso nascenti sidere Tauro.has inter quasque accipiet Nemeeius horas |
405 | quod discrimen erit, per tris id divide partes,tertia ut accedat Geminis, qua tempora Tauri |
407 | vincant, atque eadem Cancro similisque Leoni, |
411 | sed certa sub lege, prioris semper ut astri |
412 | incolumem servent summam crescantque novando. |
408 | sic erit ad summam ratio perducta prioremquam modo divisis Nemeaeus duxerit horis. |
410 | inde pari Virgo procedat temporis auctu. |
413 | his usque ad Chelas horarum partibus auctaper totidem e Libra decrescent sidera partes. |
415 | et, quantis in utrumque moris tollentur ad ortus,diversam in sortem tantis mergentur ad umbras.haec erit horarum ratio ducenda per orbem |
417a | <signorum: nunc in noscenda pone laborem> |
418 | illa, quot stadiis oriantur quaeque cadantque.quae <quater et> cum ter centum vicenaque constent, |
420 | detrahitur summae tota pars, quota demitur usqueomnibus ex horis aestivae nomine noctis,solstitium summo peragit cum Phoebus Olympo.quodque his exsuperat demptis id ducito in aequassex partes, sextamque ardenti trade Leoni. |
425 | rursus qui steterit numerus sub nomine noctiseius erit signo Tauri pars illa dicanda.quodque, haec, exsuperat, pars cum superatur ab illa,distinguitque duas medio discrimine summas,tertia pars eius, numero super addita Tauri, |
430 | tradetur Geminis. simili tum cetera lucroprocedent numeros semper tutata prioresaugebuntque novo vicinas munere summas,donec perveniant ad iustae sidera Librae:ex illa totidem per partes sic breviantur |
435 | Lanigeri ad fines; conversaque omnia legeaccipiunt perduntque paris cedentia sortes.haec via monstrabit stadiorum ponere summaset numerare suos ortus per sidera cuncta.quod bene cum propriis simul acceptaveris horis, |
440 | in nulla fallet regione horoscopos umquam,cum poterunt certis numerari singula signatemporibus parte ex illa quam Phoebus habebit.Nunc, quibus hiberni momentis surgere mensesincipiant (neque enim paribus per sidera cuncta |
445 | procedunt gradibus, nivei dum vellera signicontingant aequum luces cogentia et umbrasferre iugum), magna est ratio breviterque docenda.principio capienda tibi est mensura dieiquam minimam Capricornus agit, noctisque per horas |
450 | quam summam; quodque a iusto superaverit umbris,perdiderint luces, eius pars tertia signotradenda est medio semper, qua sorte retentadimidio vincat primum, vincatur et ipsumextremo: totum in partes ita digere tempus. |
455 | his opibus tria signa valent; sed summa priorisac medii numeri coniuncta sequentibus astriscesserit, ut, senis fuerit si longior horisbrumali nox forte die, Capricornus in horamdimidiam attollat luces, et Aquarius horam |
460 | ipse suam proprie ducat summaeque prioriadiungat, Pisces tantum sibi temporis ipsiconstituant, quantum accipiant de sorte prioris,et tribus expletis horis noctemque diemqueLanigero tradant aequandam tempore veris. |
465 | incipit a sexta tempus procedere partedividuum; triplicant vires haerentia signaultimaque acceptas duplicant. ita summa diebus |
473 | redditur, aequatae solvuntur faenore noctes |
474 | rursus et incipiunt propria de sorte diebus |
468 | cedere diversa labentia tempora lege.namque Aries totidem deducit noctibus horas |
470 | quot prius abstulerant proprio sub nomine Pisces,hora datur Tauro, cumuletque ut damna prioradimidiam adiungunt Gemini. sic ultima primis |
475 | respondent, pariterque, illis quae proxima fulgent,et media aequatis censentur viribus astra.[praecipuosque gerunt varianda ad tempora motus]hac vice descendunt noctes a sidere brumaetollunturque dies, annique invertitur orbis, |
480 | solstitium tardi dum fit sub sidere Cancri;tumque diem brumae nox aequat, tempora noctislonga dies, similique redit, quam creverat, actu.Illa etiam poterit nascens via ducere ad astrumquod quandoque vadis emissum redditur orbi. |
485 | nam quota sit lucis, si luce requiritur, horaaspicies, atque hunc numerum revocabis in ipsummultiplicans decies, adiectis insuper eidemquinque tamen summis, quia qualicumque sub horater quinas mundi se tollunt sidera partes. |
490 | hic ubi constiterit numerus, coniungere et illas,quae superent Phoebo partes per signa, memento.ex hac tricenas summa per sidera partesdistribues, primamque vicem, quo Phoebus in astrofulserit, inde aliis, solem quaecumque sequentur. |
495 | tum quo subsistet numerus consumptus in astroquave in parte suam summam nomenque relinquethaec erit exoriens et pars et forma per ignes.
* * *
contineat partes. ubi summam feceris unam,tricenas dabis ex illa per singula signa, |
500 | donec deficiat numerus; quaque ille sub astriparte cadet, credas illam cum corpore natamesse hominis pariterque orbem vidisse per umbras.sic erit ipse tibi rapidis quaerendus in astrisnatalis mundi certoque horoscopos ortu, |
505 | ut, cum exacta fides steterit sub cardine primo,fallere non possint summi fastigia caeli,non celeres obitus, stent fundamenta sub imo,[stent veri stellarum obitus verique subortus]sideraque in proprias vires sortesque recedant. |
510 | Nunc sua reddentur generatim tempora signis,quae divisa etiam proprios ducuntur in annoset menses lucesque suas horasque dierum,per quae praecipuas ostendunt singula vires.primus erit signi, quo Sol effulserit, annus, |
515 | annua quod lustrans consumit tempora mundum;proximus atque alii subeuntia signa sequuntur.Luna dabit menses, peragit quod menstrua cursum.tutelaeque suae primas horoscopos horasasserit atque dies, traditque sequentibus astris. |
520 | sic annum mensesque suos natura diesqueatque ipsas voluit numerari signa per horas,omnia ut omne foret divisum tempus in astraperque alterna suos variaret sidera motus,ut cuiusque vices ageret redeuntis in orbem. |
525 | idcirco tanta est rerum discordia in aevoet subtexta malis bona sunt lacrimaeque sequunturvota nec inconstans servat fortuna tenorem;usque adeo permixta fluit nec permanet usquam,amisitque fidem variando cuncta per omnis. |
530 | non annis anni nec menses mensibus usquamconveniunt, seque ipsa dies alia usque requirithoraque non ulli similis producitur horae,tempora quod distant, propriis parentia signis,per numeros omnis aevi divisa volantis, |
535 | talisque efficiunt vitas casusque animantum,qualia sunt, quorum vicibus tum vertimur, astra.Sunt quibus et caeli placeat nascentis ab oraesidere, quem memorant horoscopon inventores,parte quod ex illa describitur hora diebus, |
540 | omne genus rationis agi per tempora et astraet capite ex uno menses annosque diesqueincipere atque horas tradique sequentibus astris;et, quamquam socia nascantur origine cuncta,diversas tamen esse vices, quod tardius illa, |
545 | haec citius peragant orbem. semel omnia ad astrahora die, bis mense dies venit, unus in annomensis et exactis bis sex iam solibus annus.difficile est in idem tempus concurrere cuncta, |
549 | unius ut signi pariter sit mensis et annus |
549a | <atque dies atque hora simul: sibi discrepat ordo. |
549b | saepe fit ut, mitis tulerint qui sideris annum,> |
550 | asperioris agant mensem; si mensis in astrumlaetius inciderit, signum sit triste diei;si fortuna diem foveat, sit durior hora.idcirco nihil in totum sibi credere fas est,non annos signis, menses vertentibus annis, |
555 | mensibus aut luces, aut omnis lucibus horas,quod nunc illa nimis properant, nunc illa morantur,et modo dest aliis, modo adest, vicibusque receditaut redit atque alio mutatur tempore tempusinterpellatum variata sorte dierum. |
560 | Et, quoniam docui, per singula tempora, vitaequod quandoque genus veniat, cuiusque sit astriquisque annus, cuius mensis, simul hora diesque,altera nunc ratio, quae summam continet aevi,reddenda est, quot quaeque annos dare signa ferantur. |
565 | quae tibi, cum finem vitae per sidera quaeris,respicienda manet ratio numerisque notanda.bis quinos annos Aries unumque trientefraudatum dabit. appositis tu, Taure, duobusvincis, sed totidem Geminorum vinceris astro, |
570 | tuque bis octonos, Cancer, binosque trientes,bisque novem, Nemeaee, dabis bessemque sub illis.Erigone geminatque decem geminatque trientem,nec plures fuerint Librae quam Virginis anni.Scorpios aequabit tribuentem dona Leonem. |
575 | Centauri fuerint eadem quae munera Cancri.ter quinos, Capricorne, dares, si quattuor essentappositi menses. triplicabit Aquarius annosquattuor et menses vitam producet in octo.Piscibus est Aries et sorte et finibus haerens: |
580 | lustra decem tribuent solis cum mensibus octo.Nec satis est annos signorum noscere certos,ne lateat ratio finem quaerentibus aevi:templa quoque et partes caeli sua munera noruntet proprias tribuunt certo discrimine summas, |
585 | cum bene constiterit stellarum conditus ordo.sed mihi templorum tantum nunc iura canentur;mox veniet mixtura suis cum viribus omnis,cum bene materies steterit percognita rerumnon interpositis turbatarum undique membris. |
590 | si bene constiterit primo sub cardine Luna,qua redit in terras mundus, nascensque tenebitexortum, octo tenor decies ducetur in annossi duo decedant. at, cum sub culmine summoconsistet, tribus hic numerus fraudabitur annis. |
595 | bis quadragenos occasus dives in actussolis erat, numero nisi desset olympias una.imaque tricenos bis fundamenta per annoscensentur bis sex adiectis messibus aevo.quodque prius natum fuerit dextrumque trigonum |
600 | hoc sexagenos tribuit duplicatque quaternos.quod fuerit laevum praelataque signa sequeturtricenos annos duplicat, tris insuper addit.quaeque super signum nascens a cardine primumtertia sors manet et summo iam proxima caelo |
605 | haec ter vicenos geminat, tris abstrahit annos.quaeque infra veniet spatio divisa sub aequoper quinquagenas complet sua munera brumas.quemque locum superat nascens horoscopos, illedena quater revocat vertentis tempora solis |
610 | accumulatque duos cursus iuvenemque relinquit.at qui praecedit surgentis cardinis oramvicenos ternosque dabit nascentibus annosvix degustatam rapiens sub flore iuventam.quod super occasus templum est ter dena remittit |
615 | annorum spatia et decimam tribus applicat auctis.inferius puerum interimet, bis sexque peractiimmatura trahent natales corpora morti.Sed tamen in primis memori sunt mente notandapartibus adversis quae surgunt condita signa |
620 | divisumque tenent aequo discrimine caelum;quae tropica appellant, quod in illis quattuor annitempora vertuntur signis nodosque resolvunttotumque emutant converso cardine munduminducuntque novas operum rerumque figuras. |
625 | Cancer ad aestivae fulget fastigia zonaeextenditque diem summum parvoque recessudestruit et, quanto fraudavit tempore luces,in tantum noctes auget: stat summa per omnis.tum Cererem fragili properant destringere culmo, |
630 | Campus et in varias destringit membra palaestras,et tepidas pelagus iactatum languet in undas.tunc et bella fero tractantur Marte cruentanec Scythiam defendit hiems; Germania siccaiam tellure fugit Nilusque tumescit in arva. |
635 | hic rerum status est, Cancri cum sidere Phoebussolstitium facit et summo versatur Olympo.Parte ex adversa brumam Capricornus inertemper minimas cogit luces et maxima noctistempora, producitque diem tenebrasque resolvit, |
640 | inque vicem nunc damna regit, nunc tempora supplet.tunc riget omnis ager, clausum mare, condita castra,nec tolerant medias hiemes sudantia saxa,statque uno natura loco paulumque quiescit.Proxima in effectum et similis referentia motus |
645 | esse ferunt luces aequantia signa tenebris.namque Aries Phoebum repetentem sidera Cancriinter principium reditus finemque coercettempora diviso iungens concordia mundo,convertitque vices victumque a sidere Librae |
650 | exsuperare diem iubet et succumbere noctes,aestivi donec veniant ad sidera Cancri.tum primum miti pelagus consternitur undaet varios audet flores emittere tellus;tum pecudum volucrumque genus per pabula laeta |
655 | in Venerem partumque ruit, totumque canoravoce nemus loquitur frondemque virescit in omnem.viribus in tantum signi natura movetur.Huic ex adverso simili cum sorte refulgetLibra diem noctemque pari cum foedere ducens, |
660 | tantum quod victas usque ad se vincere noctesex ipsa iubet, ad brumae dum tempora surgant.tum Liber gravida descendit plenus ab ulmopinguiaque impressis despumant musta racemis;mandant et sulcis Cererem, dum terra tepore |
665 | autumni resoluta patet, dum semina ducit.Quattuor haec et in arte valent, ut tempora vertuntsic hos aut illos rerum flectentia casusnec quicquam in prima patientia sede manere.sed non per totas aequa est versura figuras, |
670 | annua nec plenis flectuntur tempora signis.una dies sub utroque aequat sibi tempore noctem,dum Libra atque Aries autumnum verque figurant;una dies toto Cancri longissima signo,cui nox aequalis Capricorni sidere fertur: |
675 | cetera nunc urgent vicibus, nunc tempora cedunt.una ergo in tropicis pars est cernenda figuris,quae moveat mundum, quae rerum tempora mutet,facta novet, consulta alios declinet in usus,omnia in aversum flectat contraque revolvat. |
680 | has quidam vires octava in parte reponunt;sunt quibus esse placet decimae; nec defuit auctorqui primae momenta daret frenosque dierum. |