Marcus Annaeus Lucanus
39 - 65 p. Chr. n.
|
Bellum civile sive Pharsalia
Liber V
|
___________________________________________________________
|
|
Sic alterna duces bellorum volnera passosin Macetum terras miscens adversa secundisservavit fortuna pares. iam sparserat Haemobruma nives gelidoque cadens Atlantis Olympo, | |
5 | instabatque dies qui dat nova nomina fastisquique colit primus ducentem tempora Ianum.dum tamen emeriti remanet pars ultima iurisconsul uterque vagos belli per munia patreselicit Epirum. peregrina ac sordida sedes |
10 | Romanos cepit proceres, secretaque rerumhospes in externis audivit curia tectis.nam quis castra vocet tot strictas iure securis,tot fasces? docuit populos venerabilis ordonon Magni partes sed Magnum in partibus esse.
|
15 | ut primum maestum tenuere silentia coetum,Lentulus e celsa sublimis sede profatur.'indole si dignum Latia, si sanguine priscorobur inest animis, non qua tellure coactiquamque procul tectis captae sedeamus ab urbis |
20 | cernite, sed vestrae faciem cognoscite turbae,cunctaque iussuri primum hoc decernite, patres,quod regnis populisque liquet, nos esse senatum.nam vel Hyperboreae plaustrum glaciale sub Vrsaevel plaga qua torrens claususque vaporibus axis |
25 | nec patitur noctes nec iniquos crescere soles,si fortuna ferat, rerum nos summa sequeturimperiumque comes. Tarpeia sede perustaGallorum facibus Veiosque habitante Camilloillic Roma fuit. non umquam perdidit ordo |
30 | mutato sua iura solo. maerentia tectaCaesar habet vacuasque domos legesque silentisclausaque iustitio tristi fora; curia solosilla videt patres plena quos urbe fugavit:ordine de tanto quisquis non exulat hic est. |
35 | ignaros scelerum longaque in pace quietosbellorum primus sparsit furor: omnia rursusmembra loco redeunt. en, totis viribus orbisHesperiam pensant superi: iacet hostis in undisobrutus Illyricis, Libyae squalentibus arvis |
40 | Curio Caesarei cecidit pars magna senatus.tollite signa, duces, fatorum inpellite cursum,spem vestram praestate deis, fortunaque tantosdet vobis animos quantos fugientibus hostemcausa dabat. nostrum exhausto ius clauditur anno: |
45 | vos, quorum finem non est sensura potestas,consulite in medium, patres, Magnumque iubeteesse ducem.' laeto nomen clamore senatusexcipit et Magno fatum patriaeque suumqueinposuit. tunc in reges populosque merentis |
50 | sparsus honor, pelagique potens Phoebeia donisexornata Rhodos gelidique inculta iuventusTaygeti, fama veteres laudantur Athenae,Massiliaeque suae donatur libera Phocis;tum Sadalam fortemque Cotyn fidumque per arma |
55 | Deiotarum et gelidae dominum Rhascypolin oraeconlaudant, Libyamque iubent auctore senatusceptrifero parere Iubae. pro tristia fata!et tibi, non fidae gentis dignissime regno,fortunae, Ptolemaee, pudor crimenque deorum, |
60 | cingere Pellaeo pressos diademate crinispermissum. saevum in populos puer accipis ensem,atque utinam in populos! donata est regia Lagi,accessit Magni iugulus, regnumque sororiereptum est soceroque nefas.iam turba soluto |
65 | arma petit coetu; quae cum populique ducesquecasibus incertis et caeca sorte pararent,solus in ancipites metuit descendere MartisAppius eventus, finemque expromere rerumsollicitat superos multosque obducta per annos |
70 | Delphica fatidici reserat penetralia Phoebi.
Hesperio tantum quantum summotus Eoocardine Parnasos gemino petit aethera colle,mons Phoebo Bromioque sacer, cui numine mixtoDelphica Thebanae referunt trieterica Bacchae. |
75 | hoc solum fluctu terras mergente cacumeneminuit pontoque fuit discrimen et astris.tu quoque vix summam, seductus ab aequore, rupemextuleras, unoque iugo, Parnase, latebas.ultor ibi expulsae, premeret cum viscera partus, |
80 | matris adhuc rudibus Paean Pythona sagittisexplicuit, cum regna Themis tripodasque teneret.ut vidit Paean vastos telluris hiatusdivinam spirare fidem ventosque loquacesexhalare solum, sacris se condidit antris, |
85 | incubuitque adyto vates ibi factus Apollo.quis latet hic superum? quod numen ab aethere pressumdignatur caecas inclusum habitare cavernas?quis terram caeli patitur deus, omnia cursusaeterni secreta tenens mundoque futuri |
90 | conscius, ac populis sese proferre paratuscontactumque ferens hominis, magnusque potensque,sive canit fatum seu, quod iubet ille canendo,fit fatum? forsan, terris inserta regendisaere libratum vacuo quae sustinet orbem, |
95 | totius pars magna Iovis Cirrhaea per antraexit et aetherio trahitur conexa Tonanti.hoc ubi virgineo conceptum est pectore numen,humanam feriens animam sonat oraque vatissolvit, ceu Siculus flammis urguentibus Aetnam |
100 | undat apex, Campana fremens ceu saxa vaporatconditus Inarimes aeterna mole Typhoeus.hoc tamen expositum cunctis nullique negatumnumen ab humani solum se labe furorisvindicat. haud illic tacito mala vota susurro |
105 | concipiunt, nam fixa canens mutandaque nullimortales optare vetat; iustisque benignussaepe dedit sedem totas mutantibus urbes,ut Tyriis, dedit ille minas inpellere belli,ut Salaminiacum meminit mare; sustulit iras |
110 | telluris sterilis monstrato fine, resolvitaera tabificum. non ullo saecula dononostra carent maiore deum, quam Delphica sedesquod siluit, postquam reges timuere futuraet superos vetuere loqui. nec voce negata |
115 | Cirrhaeae maerent vates, templique fruunturiustitio. nam, siqua deus sub pectora venit,numinis aut poena est mors inmatura receptiaut pretium; quippe stimulo fluctuque furorisconpages humana labat, pulsusque deorum |
120 | concutiunt fragiles animas.sic tempore longoinmotos tripodas vastaeque silentia rupisAppius Hesperii scrutator ad ultima fatisollicitat. iussus sedes laxare verendasantistes pavidamque deis inmittere vatem |
125 | Castalios circum latices nemorumque recessusPhemonoen errore vagam curisque vacantemcorripuit cogitque fores inrumpere templi.limine terrifico metuens consistere Phoebasabsterrere ducem noscendi ardore futura |
130 | cassa fraude parat. 'quid spes' ait 'inproba verite, Romane, trahit? muto Parnasos hiatuconticuit pressitque deum, seu spiritus istasdestituit fauces mundique in devia versumduxit iter, seu, barbarica cum lampade Python |
135 | arsit, in inmensas cineres abiere cavernaset Phoebi tenuere viam, seu sponte deorumCirrha silet farique sat est arcana futuricarmina longaevae vobis conmissa Sibyllae,seu Paean solitus templis arcere nocentis, |
140 | ora quibus solvat, nostro non invenit aevo.'
virginei patuere doli, fecitque negatisnuminibus metus ipse fidem. tum torta prioresstringit vitta comas, crinesque in terga solutoscandida Phocaica conplectitur infula lauro. |
145 | haerentem dubiamque premens in templa sacerdosinpulit. illa pavens adyti penetrale remotifatidicum prima templorum in parte resistitatque deum simulans sub pectore ficta quietoverba refert, nullo confusae murmure vocis |
150 | instinctam sacro mentem testata furore,haud aeque laesura ducem cui falsa canebatquam tripodas Phoebique fidem. non rupta trementiverba sono nec vox antri conplere capacissufficiens spatium nulloque horrore comarum |
155 | excussae laurus inmotaque limina templisecurumque nemus veritam se credere Phoeboprodiderant. sensit tripodas cessare furensqueAppius 'et nobis meritas dabis, impia, poenaset superis, quos fingis,' ait 'nisi mergeris antris |
160 | deque orbis trepidi tanto consulta tumultudesinis ipsa loqui'. tandem conterrita virgoconfugit ad tripodas vastisque adducta cavernishaesit et insueto concepit pectore numen,quod non exhaustae per tot iam saecula rupis |
165 | spiritus ingessit vati; tandemque potituspectore Cirrhaeo non umquam plenior artusPhoebados inrupit Paean mentemque prioremexpulit atque hominem toto sibi cedere iussitpectore. bacchatur demens aliena per antrum |
170 | colla ferens, vittasque dei Phoebeaque sertaerectis discussa comis per inania templiancipiti cervice rotat spargitque vagantiobstantis tripodas magnoque exaestuat igneiratum te, Phoebe, ferens. nec verbere solo |
175 | uteris et stimulis flammasque in viscera mergis:accipit et frenos, nec tantum prodere vatiquantum scire licet. venit aetas omnis in unamcongeriem, miserumque premunt tot saecula pectus,tanta patet rerum series, atque omne futurum |
180 | nititur in lucem, vocemque petentia fataluctantur; non prima dies, non ultima mundi,non modus Oceani, numerus non derat harenae.qualis in Euboico vates Cumana recessuindignata suum multis servire furorem |
185 | gentibus ex tanta fatorum strage superbaexcerpsit Romana manu, sic plena laboratPhemonoe Phoebo, dum te, consultor opertiCastalia tellure dei, vix invenit, Appi,inter fata diu quaerens tam magna latentem. |
190 | spumea tum primum rabies vaesana per oraeffluit et gemitus et anhelo clara meatumurmura, tum maestus vastis ululatus in antrisextremaeque sonant domita iam virgine voces:'effugis ingentes, tanti discriminis expers, |
195 | bellorum, Romane, minas, solusque quietemEuboici vasta lateris convalle tenebis'.cetera suppressit faucesque obstruxit Apollo.
custodes tripodes fatorum arcanaque mundituque, potens veri Paean nullumque futuri |
200 | a superis celate diem, suprema ruentisimperii caesosque duces et funera regumet tot in Hesperio conlapsas sanguine gentiscur aperire times? an nondum numina tantumdecrevere nefas et adhuc dubitantibus astris |
205 | Pompei damnare caput tot fata tenentur?vindicis an gladii facinus poenasque furorumregnaque ad ultores iterum redeuntia Brutos,ut peragat fortuna, taces?tum pectore vatisinpactae cessere fores, expulsaque templis |
210 | prosiluit; perstat rabies, nec cuncta locutaequem non emisit, superest deus. illa ferocestorquet adhuc oculos totoque vagantia caelolumina, nunc voltu pavido, nunc torva minaci;stat numquam facies; rubor igneus inficit ora |
215 | liventisque genas; nec, qui solet esse timenti,terribilis sed pallor inest; nec fessa quiescuntcorda, sed, ut tumidus Boreae post flamina pontusrauca gemit, sic muta levant suspiria vatem.dumque a luce sacra, qua vidit fata, refertur |
220 | ad volgare iubar mediae venere tenebrae.inmisit Stygiam Paean in viscera Lethen,quae raperet secreta deum. tum pectore verumfugit et ad Phoebi tripodas rediere futura,vixque refecta cadit.nec te vicinia leti |
225 | territat ambiguis frustratum sortibus, Appi;iure sed incerto mundi subsidere regnumChalcidos Euboicae vana spe rapte parabas.heu demens, nullum belli sentire fragorem,tot mundi caruisse malis, praestare deorum |
230 | excepta quis Morte potest? secreta tenebislitoris Euboici memorando condite busto,qua maris angustat fauces saxosa Carystoset, tumidis infesta colit quae numina, Rhamnus,artatus rapido fervet qua gurgite pontus |
235 | Euripusque trahit, cursum mutantibus undis,Chalcidicas puppes ad iniquam classibus Aulin.
interea domitis Caesar remeabat Hiberisvictrices aquilas alium laturus in orbem,cum prope fatorum tantos per prospera cursus |
240 | avertere dei. nullo nam Marte subactusintra castrorum timuit tentoria ductorperdere successus scelerum, cum paene fidelesper tot bella manus satiatae sanguine tandemdestituere ducem, seu maesto classica paulum |
245 | intermissa sono claususque et frigidus ensisexpulerat belli furias, seu, praemia milesdum maiora petit, damnat causamque ducemqueet scelere inbutos etiamnunc venditat enses.haud magis expertus discrimine Caesar in ullo est |
250 | quam non e stabili tremulo sed culmine cunctadespiceret staretque super titubantia fultus.tot raptis truncus manibus gladioque relictuspaene suo, qui tot gentis in bella trahebat,scit non esse ducis strictos sed militis enses. |
255 | non pavidum iam murmur erat nec pectore tectoira latens; nam quae dubias constringere mentescausa solet, dum quisque pavet, quibus ipse timori est,seque putat solum regnorum iniusta gravari,haud retinet. quippe ipsa metus exsolverat audax |
260 | turba suos: quidquid multis peccatur inultum est.effudere minas. 'liceat discedere, Caesar,a rabie scelerum. quaeris terraque mariquehis ferrum iugulis animasque effundere vilesquolibet hoste paras; partem tibi Gallia nostri |
265 | eripuit, partem duris Hispania bellis,pars iacet Hesperia, totoque exercitus orbete vincente perit. terris fudisse cruoremquid iuvat Arctois Rhodano Rhenoque subactis?tot mihi pro bellis bellum civile dedisti. |
270 | cepimus expulso patriae cum tecta senatu,quos hominum vel quos licuit spoliare deorum?imus in omne nefas manibus ferroque nocentes,paupertate pii. finis quis quaeritur armis?quid satis est, si Roma parum est? iam respice canos |
275 | invalidasque manus et inanis cerne lacertos.usus abit vitae, bellis consumpsimus aevum:ad mortem dimitte senes. en inproba vota:non duro liceat morientia caespite membraponere, non anima galeam fugiente ferire |
280 | atque oculos morti clausuram quaerere dextram,coniugis inlabi lacrimis, unique paratumscire rogum; liceat morbis finire senectam;sit praeter gladios aliquod sub Caesare fatum.quid velut ignaros ad quae portenta paremur |
285 | spe trahis? usque adeo soli civilibus armisnescimus cuius sceleris sit maxima merces?nil actum est bellis, si nondum conperit istasomnia posse manus. nec fas nec vincula iurishoc audere vetant: Rheni mihi Caesar in undis |
290 | dux erat, hic socius; facinus quos inquinat aequat.adde quod ingrato meritorum iudice virtusnostra perit: quidquid gerimus fortuna vocatur.nos fatum sciat esse suum. licet omne deorumobsequium speres, irato milite, Caesar, |
295 | pax erit.' haec fatus totis discurrere castriscoeperat infestoque ducem deposcere voltu.sic eat, o superi: quando pietasque fidesquedestituunt moresque malos sperare relictum est,finem civili faciat discordia bello.
|
300 | quem non ille ducem potuit terrere tumultus?fata sed in praeceps solitus demittere Caesarfortunamque suam per summa pericula gaudensexercere venit; nec dum desaeviat iraexpectat: medios properat temptare furores. |
305 | non illis urbes spoliandaque templa negassetTarpeiamque Iovis sedem matresque senatuspassurasque infanda nurus. vult omnia certea se saeva peti, vult praemia Martis amari;militis indomiti tantum mens sana timetur. |
310 | non pudet, heu, Caesar, soli tibi bella placereiam manibus damnata tuis? hos ante pigebitsanguinis? his ferri grave ius erit, ipse per omnefasque nefasque rues? lassare et disce sine armisposse pati; liceat scelerum tibi ponere finem. |
315 | saeve, quid insequeris? quid iam nolentibus instas?bellum te civile fugit.stetit aggere fulticaespitis intrepidus voltu meruitque timerinon metuens, atque haec ira dictante profatur:'qui modo in absentem voltu dextraque furebas, |
320 | miles, habes nudum promptumque ad volnera pectus.hic fuge, si belli finis placet, ense relicto.detegit inbelles animas nil fortiter ausaseditio tantumque fugam meditata iuventusac ducis invicti rebus lassata secundis. |
325 | vadite meque meis ad bella relinquite fatis.invenient haec arma manus, vobisque repulsistot reddet Fortuna viros quot tela vacabunt.anne fugam Magni tanta cum classe secunturHesperiae gentes, nobis victoria turbam |
330 | non dabit, inpulsi tantum quae praemia belliauferat et vestri rapta mercede laborislauriferos nullo comitetur volnere currus?vos despecta senes exhaustaque sanguine turbacernetis nostros iam plebs Romana triumphos. |
335 | Caesaris an cursus vestrae sentire putatisdamnum posse fugae? veluti, si cuncta minenturflumina quos miscent pelago subducere fontes,non magis ablatis umquam descenderit aequor,quam nunc crescit, aquis. an vos momenta putatis |
340 | ulla dedisse mihi? numquam sic cura deorumse premet, ut vestrae morti vestraeque salutifata vacent: procerum motus haec cuncta secuntur;humanum paucis vivit genus. orbis Hiberihorror et Arctoi nostro sub nomine miles |
345 | Pompeio certe fugeres duce. fortis in armisCaesareis Labienus erat: nunc transfuga viliscum duce praelato terras atque aequora lustrat.nec melior mihi vestra fides, si bella nec hostenec duce me geritis. quisquis mea signa relinquens |
350 | non Pompeianis tradit sua partibus arma,hic numquam vult esse meus. sunt ista profectocurae castra deis, qui me committere tantisnon nisi mutato voluerunt milite bellis.heu, quantum Fortuna umeris iam pondere fessis |
355 | amolitur onus! sperantis omnia dextrasexarmare datur, quibus hic non sufficit orbis:iam certe mihi bella geram. discedite castris,tradite nostra viris ignavi signa Quirites.at paucos, quibus haec rabies auctoribus arsit, |
360 | non Caesar sed poena tenet. procumbite terrainfidumque caput feriendaque tendite colla.et tu, quo solo stabunt iam robore castra,tiro rudis, specta poenas et disce ferire,disce mori.' tremuit saeva sub voce minantis |
365 | volgus iners, unumque caput tam magna iuventusprivatum factura timet, velut ensibus ipsisimperet invito moturus milite ferrum.ipse pavet ne tela sibi dextraeque negenturad scelus hoc Caesar: vicit patientia saevi |
370 | spem ducis, et iugulos, non tantum praestitit ensis.nil magis adsuetas sceleri quam perdere mentisatque perire tenet. tam diri foederis ictuparta quies, poenaque redit placata iuventus.
Brundisium decumis iubet hanc attingere castris |
375 | et cunctas revocare rates quas avius Hydrusantiquosque Taras secretaque litora Leucae,quas recipit Salpina palus et subdita Sipusmontibus, Ausoniam qua torquens frugifer oramDelmatico Boreae Calabroque obnoxius Austro |
380 | Apulus Hadriacas exit Garganus in undas.ipse petit trepidam tutus sine milite Romamiam doctam servire togae, populoque precantiscilicet indulgens summo dictator honoricontigit et laetos fecit se consule fastos. |
385 | namque omnis voces, per quas iam tempore tantomentimur dominis, haec primum repperit aetasqua, sibi ne ferri ius ullum, Caesar, abesset,Ausonias voluit gladiis miscere securesaddidit et fasces aquilis et nomen inane |
390 | imperii rapiens signavit tempora dignamaesta nota; nam quo melius Pharsalicus annusconsule notus erit? fingit sollemnia Campuset non admissae dirimit suffragia plebisdecantatque tribus et vana versat in urna. |
395 | nec caelum servare licet: tonat augure surdo,et laetae iurantur aves bubone sinistro.inde perit primum quondam veneranda potestasiuris inops; tantum careat ne nomine tempusmenstruus in fastos distinguit saecula consul. |
400 | nec non Iliacae numen quod praesidet Albae,haud meritum Latio sollemnia sacra subacto,vidit flammifera confectas nocte Latinas.
inde rapit cursus et, quae piger Apulus arvadeseruit rastris et inerti tradidit herbae, |
405 | ocior et caeli flammis et tigride fetatranscurrit, curvique tenens Minoia tectaBrundisii clausas ventis brumalibus undasinvenit et pavidas hiberno sidere classes.turpe duci visum rapiendi tempora belli |
410 | in segnes exisse moras, portuque teneridum pateat tutum vel non felicibus aequor.expertis animos pelagi sic robore conplet:'fortius hiberni flatus caelumque fretumque,cum cepere, tenent, quam quos incumbere certos |
415 | perfida nubiferi vetat inconstantia veris.nec maris anfractus lustrandaque litora nobis,sed recti fluctus soloque Aquilone secandi.hic utinam summi curvet carchesia maliincumbatque furens et Graia ad moenia perflet, |
420 | ne Pompeiani Phaeacum e litore totolanguida iactatis conprendant carbasa remis.rumpite quae retinent felices vincula proras:iam dudum nubes et saevas perdimus undas.'
sidera prima poli Phoebo labente sub undas |
425 | exierant et luna suas iam fecerat umbras,cum pariter solvere rates, totosque rudenteslaxavere sinus et flexo navita cornuobliquat laevo pede carbasa summaque pandenssipara velorum perituras colligit auras. |
430 | vix primum levior propellere lintea ventusincipit exiguumque tument, et reddita maloin mediam cecidere ratem, terraque relictanon valet ipsa sequi puppes quae vexerat aura.aequora lenta iacent, alto torpore ligatae |
435 | pigrius inmotis haesere paludibus undae.sic stat iners Scythicas astringens Bosporos undas,cum glacie retinente fretum non inpulit Hister,inmensumque gelu tegitur mare; conprimit undadeprendit quascumque rates, nec pervia velis |
440 | aequora frangit eques, fluctuque latente sonantemorbita migrantis scindit Maeotida Bessi.saeva quies pelagi, maestoque ignava profundostagna iacentis aquae; veluti deserta regenteaequora natura cessant, pontusque vetustas |
445 | oblitus servare vices non commeat aestu,non horrore tremit, non solis imagine vibrat.casibus innumeris fixae patuere carinae.illinc infestae classes et inertia tonsisaequora moturae, gravis hinc languore profundi |
450 | obsessis ventura fames. nova vota timorisunt inventa novo, fluctus nimiasque precariventorum vires, dum se torpentibus undaexcutiat stagnis et sit mare. nubila nusquamundarumque minae; caelo languente fretoque |
455 | naufragii spes omnis abit. sed nocte fugatalaesum nube dies iubar extulit imaque sensimconcussit pelagi movitque Ceraunia nautis.inde rapi coepere rates atque aequora classemcurva sequi, quae iam vento fluctuque secundo |
460 | lapsa Palaestinas uncis confixit harenas.
prima duces iunctis vidit consistere castristellus, quam volucer Genusus, quam mollior Hapsuscircumeunt ripis. Hapso gestare carinascausa palus, leni quam fallens egerit unda; |
465 | at Genusum nunc sole nives nunc imbre solutaepraecipitant. neuter longo se gurgite lassat,sed minimum terrae vicino litore novit.hoc fortuna loco tantae duo nomina famaeconposuit, miserique fuit spes inrita mundi |
470 | posse duces parva campi statione diremptosadmotum damnare nefas; nam cernere voltuset voces audire datur, multosque per annosdilectus tibi, Magne, socer post pignora tanta,sanguinis infausti subolem mortemque nepotum, |
475 | te nisi Niliaca propius non vidit harena.
Caesaris attonitam miscenda ad proelia mentemferre moras scelerum partes iussere relictae.ductor erat cunctis audax Antonius armisiam tum civili meditatus Leucada bello. |
480 | illum saepe minis Caesar precibusque morantemevocat. 'o mundi tantorum causa laborum,quid superos et fata tenes? sunt cetera cursuacta meo, summam rapti per prospera bellite poscit fortuna manum. non rupta vadosis |
485 | Syrtibus incerto Libye nos dividit aestu.numquid inexperto tua credimus arma profundoinque novos traheris casus? ignave, venirete Caesar, non ire iubet. prior ipse per hostespercussi medios alieni iuris harenas: |
490 | tu mea castra times? pereuntia tempora faticonqueror, in ventos inpendo vota fretumque.ne retine dubium cupientis ire per aequor:si bene nota mihi est, ad Caesaris arma iuventusnaufragio venisse volet. iam voce doloris |
495 | utendum est: non ex aequo divisimus orbem;Epirum Caesarque tenet totusque senatus,Ausoniam tu solus habes.' his terque quaterquevocibus excitum postquam cessare videbat,dum se desse deis ac non sibi numina credit, |
500 | sponte per incautas audet temptare tenebrasquod iussi timuere fretum, temeraria pronoexpertus cessisse deo, fluctusque verendosclassibus exigua sperat superare carina.
solverat armorum fessas nox languida curas, |
505 | parva quies miseris, in quorum pectora somnodat vires fortuna minor; iam castra silebant,tertia iam vigiles commoverat hora secundos:Caesar sollicito per vasta silentia gressuvix famulis audenda parat, cunctisque relictis |
510 | sola placet Fortuna comes. tentoria postquamegressus vigilum somno cedentia membratranssiluit questus tacite, quod fallere posset,litora curva legit, primisque invenit in undisrupibus exesis haerentem fune carinam. |
515 | rectorem dominumque ratis secura tenebathaud procul inde domus, non ullo robore fultased sterili iunco cannaque intexta palustriet latus inversa nudum munita phaselo.haec Caesar bis terque manu quassantia tectum |
520 | limina commovit. molli consurgit Amyclasquem dabat alga toro. 'quisnam mea naufragus' inquit'tecta petit, aut quem nostrae fortuna coegitauxilium sperare casae?' sic fatus ab altoaggere iam tepidae sublato fune favillae |
525 | scintillam tenuem commotos pavit in ignes,securus belli: praedam civilibus armisscit non esse casas. o vitae tuta facultaspauperis angustique lares! o munera nondumintellecta deum! quibus hoc contingere templis |
530 | aut potuit muris, nullo trepidare tumultuCaesarea pulsante manu? tum poste reclusodux ait 'expecta votis maiora modestisspesque tuas laxa, iuvenis: si iussa secutusme vehis Hesperiam, non ultra cuncta carinae |
535 | debebis manibusque <inportunamve fereris |
535a | pauperiem deflens> inopem duxisse senectam.ne cessa praebere deo tua fata volentiangustos opibus subitis inplere penates.'sic fatur, quamquam plebeio tectus amictu,indocilis privata loqui. tum pauper Amyclas |
540 | 'multa quidem prohibent nocturno credere ponto.nam sol non rutilas deduxit in aequora nubesconcordesque tulit radios: Noton altera Phoebi,altera pars Borean diducta luce vocabat.orbe quoque exhaustus medio languensque recessit |
545 | spectantis oculos infirmo lumine passus.lunaque non gracili surrexit lucida cornuaut orbis medii puros exesa recessus,nec duxit recto tenuata cacumina cornu,ventorumque notam rubuit; tum lurida pallens |
550 | ora tulit voltu sub nubem tristis ituro.sed mihi nec motus nemorum nec litoris ictusnec placet incertus qui provocat aequora delphin,aut siccum quod mergus amat, quodque ausa volareardea sublimis pinnae confisa natanti, |
555 | quodque caput spargens undis, velut occupet imbrem,instabili gressu metitur litora cornix.sed, si magnarum poscunt discrimina rerum,haud dubitem praebere manus: vel litora tangamiussa, vel hoc potius pelagus flatusque negabunt.'
|
560 | haec fatur, solvensque ratem dat carbasa ventis;ad quorum motus non solum lapsa per altumaera dispersos traxere cadentia sulcossidera, sed summis etiam quae fixa tenenturastra polis sunt visa quati. niger inficit horror |
565 | terga maris, longo per multa volumina tractuaestuat unda minax, flatusque incerta futuriturbida testantur conceptos aequora ventos.tum rector trepidae fatur ratis 'aspice saevumquanta paret pelagus: Zephyros intendat an Austros |
570 | incertum est; puppem dubius ferit undique pontus.nubibus et caelo Notus est; si murmura ponticonsulimus, Cori veniet mare. gurgite tantonec ratis Hesperias tanget nec naufragus oras:desperare viam et vetitos convertere cursus |
575 | sola salus. liceat vexata litora puppeprendere, ne longe nimium sit proxima tellus.'
|
580 | me pete. sola tibi causa est haec iusta timoris,vectorem non nosse tuum, quem numina numquamdestituunt, de quo male tunc fortuna mereturcum post vota venit. medias perrumpe procellastutela secure mea. caeli iste fretique, |
585 | non puppis nostrae labor est: hanc Caesare pressama fluctu defendet onus. nec longa furoriventorum saevo dabitur mora: proderit undisista ratis. ne flecte manum, fuge proxima velislitora; tum Calabro portu te crede potitum |
590 | cum iam non poterit puppi nostraeque salutialtera terra dari. quid tanta strage pareturignoras: quaerit pelagi caelique tumultuquod praestet Fortuna mihi.' non plura locutoavolsit laceros percussa puppe rudentis |
595 | turbo rapax fragilemque super volitantia malumvela tulit; sonuit victis conpagibus alnus.
inde ruunt toto concita pericula mundo.primus ab oceano caput exeris Atlanteo,Core, movens aestus. iam te tollente furebat |
600 | pontus et in scopulos totas erexerat undas:occurrit gelidus Boreas pelagusque retundit,et dubium pendet, vento cui concidat, aequor.sed Scythici vicit rabies Aquilonis et undastorsit et abstrusas penitus vada fecit harenas. |
605 | nec perfert pontum Boreas ad saxa, suumquein fluctus Cori frangit mare, motaque possuntaequora subductis etiam concurrere ventis.non Euri cessasse minas, non imbribus atrumAeolii iacuisse Notum sub carcere saxi |
610 | crediderim; cunctos solita de parte ruentisdefendisse suas violento turbine terras,sic pelagus mansisse loco. nam priva procellisaequora rapta ferunt; Aegaeas transit in undasTyrrhenum, sonat Ionio vagus Hadria ponto. |
615 | a quotiens frustra pulsatos aequore montisobruit ille dies! quam celsa cacumina pessumtellus victa dedit! non ullo litore surgunttam validi fluctus, alioque ex orbe volutia magno venere mari, mundumque coercens |
620 | monstriferos agit unda sinus. sic rector Olympicuspide fraterna lassatum in saecula fulmenadiuvit, regnoque accessit terra secundo,cum mare convolvit gentes, cum litora Tethysnoluit ulla pati caelo contenta teneri. |
625 | tum quoque tanta maris moles crevisset in astrani superum rector pressisset nubibus undas.non caeli nox illa fuit: latet obsitus aerinfernae pallore domus nimbisque gravatusdeprimitur, fluctusque in nubibus accipit imbrem. |
630 | lux etiam metuenda perit, nec fulgura curruntclara, sed obscurum nimbosus dissilit aer.tum superum convexa tremunt atque arduus axisintonuit motaque poli conpage laborant.extimuit natura chaos; rupisse videntur |
635 | concordes elementa moras rursusque redirenox manes mixtura deis. spes una salutis,quod tanta mundi nondum periere ruina.quantum Leucadio placidus de vertice pontusdespicitur, tantum nautae videre trementes |
640 | fluctibus e summis praeceps mare; cumque tumentesrursus hiant undae vix eminet aequore malus.nubila tanguntur velis et terra carina.nam pelagus, qua parte sedet, non celat harenasexhaustum in cumulos, omnisque in fluctibus unda est. |
645 | artis opem vicere metus, nescitque magisterquam frangat, cui cedat aquae. discordia pontisuccurrit miseris, fluctusque evertere puppemnon valet in fluctum: victum latus unda repellenserigit, atque omni surgit ratis ardua vento. |
650 | non humilem Sasona vadis [non litora curvaeThessaliae saxosa pavent] oraeque malignosAmbraciae portus, scopulosa Ceraunia nautaesumma timent. credit iam digna pericula Caesarfatis esse suis. 'quantusne evertere' dixit |
655 | 'me superis labor est, parva quem puppe sedentemtam magno petiere mari! si gloria letiest pelago donata mei bellisque negamur,intrepidus quamcumque datis mihi, numina, mortemaccipiam. licet ingentis abruperit actus |
660 | festinata dies fatis, sat magna peregi.Arctoas domui gentes, inimica subegiarma metu, vidit Magnum mihi Roma secundum,iussa plebe tuli fasces per bella negatos;nulla meis aberit titulis Romana potestas, |
665 | nec sciet hoc quisquam nisi tu, quae sola meorumconscia votorum es, me, quamvis plenus honorumet dictator eam Stygias et consul ad umbras,privatum, Fortuna, mori. mihi funere nulloest opus, o superi: lacerum retinete cadaver |
670 | fluctibus in mediis, desint mihi busta rogusque,dum metuar semper terraque expecter ab omni.'haec fatum decumus, dictu mirabile, fluctusinvalida cum puppe levat, nec rursus ab altoaggere deiecit pelagi sed pertulit unda |
675 | scruposisque angusta vacant ubi litora saxisinposuit terrae. pariter tot regna, tot urbesfortunamque suam tacta tellure recepit.
sed non tam remeans Caesar iam luce propinquaquam tacita sua castra fuga comitesque fefellit. |
680 | circumfusa duci flevit gemituque suorumet non ingratis incessit turba querellis.'quo te, dure, tulit virtus temeraria, Caesar,aut quae nos viles animas in fata relinquensinvitis spargenda dabas tua membra procellis? |
685 | cum tot in hac anima populorum vita salusquependeat et tantus caput hoc sibi fecerit orbis,saevitia est voluisse mori. nullusne tuorumemeruit comitum fatis non posse superstesesse tuis? cum te raperet mare, corpora segnis |
690 | nostra sopor tenuit. pudet, heu! tibi causa petendaehaec fuit Hesperiae, visum est quod mittere quemquamtam saevo crudele mari. sors ultima rerumin dubios casus et prona pericula mortipraecipitare solet: mundi iam summa tenentem |
695 | permisisse mari tantum! quid numina lassas?sufficit ad fatum belli favor iste laborqueFortunae, quod te nostris inpegit harenis?hine usus placuere deum, non rector ut orbisnec dominus rerum, sed felix naufragus esses?' |
700 | talia iactantis discussa nocte serenusoppressit cum sole dies, fessumque tumentisconposuit pelagus ventis patientibus undas.
nec non Hesperii lassatum fluctibus aequorut videre duces, purumque insurgere caelo |
705 | fracturum pelagus Borean, solvere carinas.quas ventus doctaeque pari moderamine dextraepermixtas habuere diu, latumque per aequor,ut terrestre, coit consertis puppibus agmen.sed nox saeva modum venti velique tenorem |
710 | eripuit nautis excussitque ordine puppes.Strymona sic gelidum bruma pellente relinquuntpoturae te, Nile, grues, primoque volatueffingunt varias casu monstrante figuras;mox, ubi percussit tensas Notus altior alas, |
715 | confusos temere inmixtae glomerantur in orbes,et turbata perit dispersis littera pinnis.cum primum redeunte die violentior aerpuppibus incubuit Phoebeo concitus ortu,praetereunt frustra temptati litora Lissi |
720 | Nymphaeumque tenent: nudas Aquilonibus undassuccedens Boreae iam portum fecerat Auster.
undique conlatis in robur Caesaris armissumma videns duri Magnus discrimina Martisiam castris instare suis seponere tutum |
725 | coniugii decrevit onus Lesboque remotate procul a saevi strepitu, Cornelia, belliocculere. heu, quantum mentes dominatur in aequasiusta Venus! dubium trepidumque ad proelia, Magne,te quoque fecit amor; quod nolles stare sub ictu |
730 | fortunae quo mundus erat Romanaque fata,coniunx sola fuit. mentem iam verba paratamdestituunt, blandaeque iuvat ventura trahentemindulgere morae et tempus subducere fatis.nocte sub extrema pulso torpore quietis |
735 | dum fovet amplexu gravidum Cornelia curispectus et aversi petit oscula grata mariti,umentis mirata genas percussaque caecovolnere non audet flentem deprendere Magnum.ille gemens 'non nunc vita mihi dulcior,' inquit |
740 | 'cum taedet vitae, laeto sed tempore, coniunx,venit maesta dies et quam nimiumque parumquedistulimus; iam totus adest in proelia Caesar.cedendum est bellis, quorum tibi tuta latebraLesbos erit. desiste preces temptare: negavi |
745 | iam mihi. non longos a me patiere recessus;praecipites aderunt casus: properante ruinasumma cadunt. satis est audisse pericula Magni;meque tuus decepit amor, civilia bellasi spectare potes. nam me iam Marte parato |
750 | securos cepisse pudet cum coniuge somnos,eque tuo, quatiunt miserum cum classica mundum,surrexisse sinu. vereor civilibus armisPompeium nullo tristem committere damno.tutior interea populis et tutior omni |
755 | rege late, positamque procul fortuna maritinon tota te mole premat. si numina nostrasinpulerint acies, maneat pars optima Magni,sitque mihi, si fata prement victorque cruentus,quo fugisse velim.' vix tantum infirma dolorem |
760 | cepit, et attonito cesserunt pectore sensus.tandem vox maestas potuit proferre querellas.'nil mihi de fatis thalami superisque relictum est,Magne, queri: nostros non rumpit funus amoresnec diri fax summa rogi, sed sorte frequenti |
765 | plebeiaque nimis careo dimissa marito.hostis ad adventum rumpamus foedera taedae,placemus socerum. sic est tibi cognita, Magne,nostra fides? credisne aliquid mihi tutius essequam tibi? non olim casu pendemus ab uno? |
770 | fulminibus me, saeve, iubes tantaeque ruinaeabsentem praestare caput? secura videtursors tibi, cum facias etiamnunc vota, perisse?ut nolim servire malis sed morte paratate sequar ad manes, feriat dum maesta remotas |
775 | fama procul terras, vivam tibi nempe superstes.adde quod adsuescis fatis tantumque dolorem,crudelis, me ferre doces. ignosce fatenti,posse pati timeo. quod si sunt vota, deisqueaudior, eventus rerum sciet ultima coniunx. |
780 | sollicitam rupes iam te victore tenebunt,et puppem quae fata feret tam laeta timebo.nec solvent audita metus mihi prospera belli,cum vacuis proiecta locis a Caesare possimvel fugiente capi. notescent litora clari |
785 | nominis exilio, positaque ibi coniuge Magniquis Mytilenaeas poterit nescire latebras?hoc precor extremum: si nil tibi victa relinquenttutius arma fuga, cum te commiseris undis,quolibet infaustam potius deflecte carinam: |
790 | litoribus quaerere meis.' sic fata relictisexiluit stratis amens tormentaque nullavult differre mora. non maesti pectora Magnisustinet amplexu dulci, non colla tenere,extremusque perit tam longi fructus amoris, |
795 | praecipitantque suos luctus, neuterque recedenssustinuit dixisse vale, vitamque per omnemnulla fuit tam maesta dies; nam cetera damnadurata iam mente malis firmaque tulerunt.
labitur infelix manibusque excepta suorum |
800 | fertur ad aequoreas, ac se prosternit, harenas,litoraque ipsa tenet, tandemque inlata carinaest.non sic infelix patriam portusque reliquitHesperios, saevi premerent cum Caesaris arma.fida comes Magni vadit duce sola relicto |
805 | Pompeiumque fugit. quae nox tibi proxima venit,insomnis; viduo tum primum frigida lectoatque insueta quies uni, nudumque maritonon haerente latus. somno quam saepe gravatadeceptis vacuum manibus conplexa cubile est |
810 | atque oblita fugae quaesivit nocte maritum!nam quamvis flamma tacitas urente medullasnon iuvat in toto corpus iactae cubili:servatur pars illa tori. caruisse timebatPompeio; sed non superi tam laeta parabant: |
815 | instabat miserae, Magnum quae redderet, hora. |