BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Calpurnius Siculus

floruit ca. 55 p. Chr. n.

 

Eclogae

 

___________________________________________________________

 

 

 

VI

[Astylus, Lycidas, Mnasyllus]

 

Astylus

Serus ades, Lycida: modo Nyctilus et puer Alcon

certavere sub his alterno carmine ramis,

iudice me, sed non sine pignore. Nyctilus haedos

iuncta matre dedit: catulum dedit ille Lacaenae,

5

iuravitque genus: sed sustulit omnia victor.

Lycidas

Nyctilon ut cantu rudis exsuperaverit Alcon?

Astyle, credibile est, si vincat acanthida cornix,

vocalem superet si dirus aedona bubo.

Astylus

Non potiar Petale, qua nunc ego maceror una,

10

si magis aut docili calamorum Nyctilus arte

aut cantu magis est quam vultu proximus illi.

Lycidas

Iam non decipior: te iudice pallidus alter

venit et hirsuta spinosior hystrice barbam;

candidus alter erat levique decentior ovo

15

et ridens oculis crinemque simillimus auro,

qui posset dici, si non cantaret, Apollo.

Astylus

O Lycida, si quis tibi carminis usus inesset,

tu quoque laudatum posses Alcona probare.

Lycidas

Vis igitur, quoniam nec nobis, improbe, par es,

20

ipse tuos iudex calamos committere nostris?

vis conferre manum? veniat licet arbiter Alcon.

Astylus

Vinces tu quemquam? vel te certamine quisquam

dignetur, qui vix stillantes, aride, voces

rumpis et expellis male singultantia verba?

Lycidas

25

Fingas plura licet: nec enim potes, improbe, vera

exprobrare mihi, sicut tibi multa Lycotas.

sed quid opus vana consumere tempora lite?

ecce venit Mnasyllus: erit (nisi forte recusas)

arbiter inflatis non credulus, improbe, verbis.

Astylus

30

Malueram, fateor, vel praedamnatus abire

quam tibi certanti partem committere vocis.

ne tamen hoc impune feras: en aspicis illum,

candida qui medius cubat inter lilia, cervum?

quamvis hunc Petale mea diligat, accipe victor.

35

scit frenos et ferre iugum sequiturque vocantem

credulus et mensae non improba porrigit ora.

aspicis, ut fruticat late caput utque sub ipsis

cornibus et tereti pendent redimicula collo?

aspicis, ut niveo frons inretita capistro

40

lucet et, a dorso quae totam circuit alvum,

alternat vitreas lateralis cingula bullas?

cornua summa (vides?) ramosaque tempora molles

implicuere rosae rutiloque monilia torque

extrema cervice natant, ubi pendulus apri

45

dens sedet et nivea distinguit pectora luna,

hunc, sicutque vides, pignus, Mnasylle, paciscor

perdere, dum sciat hic se non sine pignore vinci.

Lycidas

Terreri, Mnasylle, suo me munere credit:

aspice quam timeam! genus est, ut scitis, equarum

50

non vulgare mihi, quarum de sanguine ponam

velocem Petason, qui gramina matre relicta

nunc primum teneris libavit dentibus: illi

terga sedent, micat acre caput, sine pondere cervix,

et tornata brevi substringitur ungula cornu,

55

ungula, qua viridi sic exsultavit in arvo,

tangeret ut fragiles, sed non curvaret, aristas:

hunc dare, si vincar, silvestria numina iuro.

Mnasyllus

Et vacat et vestros cantus audire iuvabit.

iudice me sane contendite, si libet: istic

60

protinus ecce torum fecere sub ilice Musae.

Astylus

Sed ne vicini nobis sonus obstrepat amnis,

gramina linquamus ripamque volubilis undae.

namque sub exeso raucum mihi pumice lymphae

respondent et obest arguti glarea rivi.

Lycidas

65

Si placet, antra magis vicinaque saxa petamus,

saxa, quibus viridis stillanti vellere muscus

dependet scopulisque cavum sinuantibus arcum

imminet exesa veluti testudine concha.

Mnasyllus

Venimus et tacito sonitum mutavimus antro:

70

seu residere libet, dabit ecce sedilia tophus,

ponere seu cubitum, melior viret herba tapetis.

nunc mihi seposita reddantur carmina lite;

nam vicibus teneros malim cantetis amores:

Astyle, tu Petalen, Lycida, tu Phyllida lauda.

Lycidas

75

Tu modo nos illis (iam nunc, Mnasylle, precamur)

auribus accipias, quibus hunc et Acanthida nuper

diceris in silva iudex audisse Thalea.

Astylus

Non equidem possum, cum provocet iste, tacere.

rumpor enim, Mnasylle: nihil nisi iurgia quaerit.

80

audiat aut dicat, quoniam cupit; hoc mihi certe

dulce satis fuerit, Lycidam spectare trementem,

dum te teste palam sua crimina pallidus audit.

Lycidas

Me, puto, vicinus Stimicon, me proximus Aegon

hos inter frutices tacite risere volentem

85

oscula cum tenero simulare virilia Mopso.

Astylus

Fortior o utinam nondum Mnasyllus adesset!

efficerem, ne te quisquam tibi turpior esset.

Mnasyllus

Quid furitis, quo vos insania tendere iussit?

si vicibus certare placet-sed non ego vobis

90

arbiter: hoc alius possit discernere iudex.

et venit ecce Micon, venit et vicinus Iollas:

litibus hi vestris poterunt imponere finem.