BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Calpurnius Siculus

floruit ca. 55 p. Chr. n.

 

Eclogae

 

___________________________________________________________

 

 

 

VII

[Lycotas, Corydon]

 

Lycotas

Lentus ab urbe venis, Corydon; vicesima certe

nox fuit, ut nostrae cupiunt te cernere silvae,

ut tua maerentes exspectant iubila tauri.

Corydon

O piger, o duro non mollior axe, Lycota,

5

qui veteres fagos nova quam spectacula mavis

cernere, quae patula iuvenis deus edit harena.

Lycotas

Mirabar, quae tanta foret tibi causa morandi,

cur tua cessaret taciturnis fistula silvis

et solus Stimicon caneret, pallente corymbo

10

quem sine te maesti et tenero donavimus haedo.

nam, dum lentus abes, lustravit ovilia Thyrsis,

iussit et arguta iuvenes certare cicuta.

Corydon

Sit licet invictus Stimicon et praemia dives

auferat, accepto nec solum gaudeat haedo,

15

verum tota ferat quae lustrat ovilia Thyrsis:

non tamen aequabit mea gaudia; nec mihi, si quis

omnia Lucanae donet pecuaria silvae,

grata magis fuerint quam quae spectavimus urbe.

Lycotas

Dic age dic, Corydon, nec nostras invidus aures

20

despice: non aliter certe mihi dulce loquere,

quam cantare soles, quotiens ad sacra vocatur

aut fecunda Pales aut pastoralis Apollo.

Corydon

Vidimus in caelum trabibus spectacula textis

surgere, Tarpeium prope despectantia culmen;

25

emensique gradus et clivos lene iacentes

venimus ad sedes, ubi pulla sordida veste

inter femineas spectabat turba cathedras.

nam quaecumque patent sub aperto libera caelo,

aut eques aut nivei loca densavere tribuni.

30

qualiter haec patulum concedit vallis in orbem

et sinuata latus resupinis undique silvis

inter continuos curvatur concava montes,

sic ibi planitiem curvae sinus ambit harenae

et geminis medium se molibus alligat ovum.

35

quid tibi nunc referam, quae vix suffecimus ipsi

per partes spectare suas? sic undique fulgor

percussit. stabam defixus et ore patenti

cunctaque mirabar necdum bona singula noram,

cum mihi tum senior, lateri qui forte sinistro

40

iunctus erat, «quid te stupefactum, rustice», dixit

«ad tantas miraris opes, qui nescius auri

sordida tecta, casas, et sola mapalia nosti?

en ego iam tremulus et vertice canus et ista

factus in urbe senex stupeo tamen omnia: certe

45

vilia sunt nobis quaecumque prioribus annis

vidimus, et sordet quidquid spectavimus olim.»

balteus en gemmis, en illita porticus auro

certatim radiant; nec non, ubi finis harenae

proxima marmoreo praebet spectacula muro,

50

sternitur adiunctis ebur admirabile truncis

et coit in rotulum, tereti qui lubricus axe

impositos subita vertigine falleret ungues

excuteretque feras. auro quoque torta refulgent

retia, quae totis in harenam dentibus exstant,

55

dentibus aequatis; et erat (mihi crede, Lycota,

si qua fides) nostro dens longior omnis aratro.

ordine quid referam? vidi genus omne ferarum,

hic niveos lepores et non sine cornibus apros,

hic raram silvis etiam, quibus editur, alcen.

60

vidimus et tauros, quibus aut cervice levata

deformis scapulis torus eminet aut quibus hirtae

iactantur per colla iubae, quibus aspera mento

barba iacet tremulisque rigent palearia saetis.

nec solum nobis silvestria cernere monstra

65

contigit: aequoreos ego cum certantibus ursis

spectavi vitulos et equorum nomine dictum,

sed deforme pecus, quod in illo nascitur amne,

qui sata riparum vernantibus irrigat undis.

a! trepidi quotiens sola discedentis harenae

70

vidimus inverti, ruptaque voragine terrae

emersisse feras; et in isdem saepe cavernis

aurea cum subito creverunt arbuta nimbo.

Lycotas

O felix Corydon, quem non tremebunda senectus

impedit! o felix, quod in haec tibi saecula primos

75

indulgente deo demittere contigit annos!

nunc, tibi si propius venerandum cernere numen

fors dedit et praesens vultumque habitumque notasti,

dic age dic, Corydon, quae sit mihi forma deorum.

Corydon

O utinam nobis non rustica vestis inesset:

80

vidissem propius mea numina! sed mihi sordes

pullaque paupertas et adunco fibula morsu

obfuerunt. utcumque tamen conspeximus ipsum

longius; ac, nisi me visus decepit, in uno

et Martis vultus et Apollinis esse putatur.