Terentius Afer
ca. 190 - 159
Phormio
Actus I
|
|
______________________________________________________________________________
|
|
[ S c a e n a I ]D a v o s | |
35 | Da. Amicu' summu' meus et popularis Getaheri ad me venit. erat ei de ratiunculaiampridem apud me relicuom pauxillulumnummorum: id ut conficerem. confeci: adfero.năm erilem filium eiu' duxisse audio |
40 | uxorem: ei credo munus hoc conraditur.quăm inique comparatumst, î qui minus habentut semper aliquid addant ditioribus!quod ĭlle unciatim vix de demenso suosuom defrudans genium conpersit miser, |
45 | id ĭlla univorsum abripiet, haud existumansquanto labore partum. porro autem Getaferietur alio munere ubi era pepererit;porro autem alio ubi erit puero natalis dies;ubi initiabunt. omne hoc mater auferet: |
50 | puěr causa erit mittundi. sed videon Getam?_____[ S c a e n a I I ]G e t a D a v o sGe. Siquis me quaeret rufu' . . Da. praestost, desine. Ge. ohat ego obviam conabar tibi, Dave. Da. accipe, em:lectumst; conveniet numeru' quantum debui.Ge. amo te et non neglexisse habeo gratiam. |
55 | Da. praesertim ut nunc sunt mores: adeo res redît:siquis quid reddit magna habendast gratia.sed quid tu es tristis? Ge. egone? nescis quŏ ĭn metu etquanto in periclo simu'! Da. quid ĭstuc est? Ge. scies,modo ut tacere possis. Da. abĭ sis, insciens: |
60 | quoi(u)s tu fidem in pecunia perspexeris,verere verba ei credere, ubi quid mihi lucristte fallere? Ge. ergo ausculta. Da. hanc operam tibi dico.Ge. seni' nostri, Dave, fratrem maiorem Chrememnostin? Da. quidni? Ge. quid? eiu' gnatum Phaedriam? |
65 | Da. tam quam te. Ge. evenit senibus ambobus simuliter illi in Lemnum ut esset, nostro in Ciliciamad hospitem antiquom. is senem per epistulaspellexit modo non montis auri pollicens.Da. quoi tanta erat res et supererat? Ge. desinas: |
70 | sic est ingenium. Da. oh regem mě ěsse oportuit!Ge. abeuntes ambo hic tum senes me filiisrelinquont quasi magistrum. Da. o Geta, provinciamcepisti duram. Ge. mi usu venit, hoc scio:memini relinqui me deo irato meo. |
75 | coepi advorsari primo: quid verbis opust?seni fideli' dum sum scapulas perdidi.Da. venere in mentem mi istaec: «namque inscitiastadvorsu' stimulum calces.» Ge. coepi îs omniafacere, obsequi quae vellent. Da. scisti uti foro. |
80 | Ge. noster mali nil quicquam primo; hic Phaedriacontinuo quandam nactus est puellulamcitharistriam, hanc ardere coepit perdite.ea serviebat lenoni inpurissimo,neque quod daretur quicquam; id curarant patres. |
85 | restabat aliud nil nisi oculos pascere,sectari, in ludum ducere et redducere.nos otiosi operam dabamus Phaedriae.in quo haec discebat ludo, exadvorsum ilicotonstrina erat quaedam: hic solebamus fere |
90 | plerumque eam opperiri dum inde iret domum.interea dum sedemus illi, intervenitadulescens quidam lacrumans. nos mirarier:rogamu' quid sit. «numquam aeque» inquit «ac modopaupertas mihi onu' visumst et miserum et grave. |
95 | modo quandam vidi virginem hic viciniaemiseram suam matrem lamentari mortuam.ea sita erat exadvorsum neque ĭlli benivolusneque notu' neque vicinus extra unam aniculamquisquam aderat qui adiutaret funu': miseritumst. |
100 | virgo ipsa facie egregia.» quid verbis opust?commorat omnis nos. ibi continuo Antipho«voltisne eamu' visere?» alius «censeo:eamu': duc nos sodes.» imus venimusvidemu'. virgo pulchra, et quo mage diceres, |
105 | nil aderat adiumenti ad pulchritudinem:capillu' passu', nudu' pes, ipsa horrida,lacrumae, vestitu' turpis: ut, ni vis boniin ipsa inesset forma, haec formam exstinguerent.ill' quĭ ĭllam amabat fidicinam tantummodo |
110 | «satis» inquit «scitast»; noster vero . . Da. iam scio:amare coepit. Ge. scin quam? quŏ ěvadat vide.postridie ad anum recta pergit: obsecratut sibi ěiu' faciat copiam. illa enĭm se negatneque eum aequom facere ait: illam civem esse Atticam, |
115 | bonam bonis prognatam: sĭ ŭxorem velit,lege id licere facere: sin aliter, negat.noster quid ageret nescire: et ĭllam ducerecupiebat et metuebat absentem patrem.Da. non, si redisset, ei pater veniam daret? |
120 | Ge. ille indotatam virginem atque ignobilemdaret illi? numquam faceret. Da. quid fit denique?Ge. quid fiat? est parasitu' quidam Phormio,homo confidens: quĭ ĭllum di omnes perduint!Da. quid ĭs fecit? Ge. hoc consilium quod dicam dedit: |
125 | «lex est ut orbae, qui sint genere proxumi,îs nubant, et ĭllos ducere eadem haec lex iubet.ego te cognatum dicam et tibi scribam dicam;paternum amicum me adsimulabo virginis:ad iudices veniemu': qui fuerit pater, |
130 | quae mater, qui cognata tibi sit, omnia haecconfingam, quod erit mihi bonum atque commodum;quom tu horum nil refelles vincam scilicet:pater aderit: mihi paratae lites: quid mea?illa quidem nostra erit.» Da. iocularem audaciam! |
135 | Ge. persuasit homini: factumst: ventumst: vincimur:duxit. Da. quid narras? Ge. hoc quod audis. Da. o Geta,quid te futurumst? Ge. nescio hercle; unum hoc scio,quod fors feret feremus aequo animo. Da. placet:em ĭstuc virist officium. Ge. in mě ŏmni' spes mihist. |
140 | Da. laudo. Ge. ad precatorem adeam credo qui mihisic oret: «nunc amitte quaeso hunc; ceterumposthac si quicquam, nil precor.» tantummodonon addit: «ubi ego hinc abiero, vel ŏccidito.»Da. quid paedagogus ille qui citharistriam, |
145 | quid rei gerit? Ge. sic, tenuiter. Da. non multum habetquod det fortassě? Ge. immo nil nisi spem meram.Da. pater ei(u)s rediit an non? Ge. nondum. Da. quid? senemquoad exspectati' vostrum? Ge. non certum scio,sed epistulam ab eo adlatam esse audivi modo |
150 | et ăd portitores esse delatam: hanc petam.Da. numquid, Geta, aliud me vis? Ge. ut bene sit tibi.puer, heus. nemon hoc prodit? cape, dă hŏc Dorcio._____[ S c a e n a I I I ]A n t i p h o P h a e d r i aAn. Adeon rem redisse ut qui mi consultum optume velit esse,Phaedria, patrem ut extimescam ubi ĭn mentem ei(u)s adventi venit! |
155 | quod ni fuissem incogitans, ita eum exspectarem ut par fuit.Ph. quid ĭstuc [est]? An. rogitas, qui tam audaci' facinori' mihi conscius sis?quod utinam ne Phormioni id suadere in mentem incidissetneu me cupidum eo inpulisset, quod mihi principiumst mali!non potitus essem: fuisset tŭm ĭllos mi aegre aliquot dies, |
160 | at non cotidiana cura haec angeret animum, Ph. audio.An. dŭm ěxspecto quam mox veniat qui adimat hanc mi consuetudinem.Ph. aliis quia defit quod amant aegrest; tibi quia superest dolet:amore abundas, Antipho.nam tua quidem hercle certo vita haec expetenda optandaque est. |
165 | ita me di bene ament ut mihi liceat tam diu quod amo frui,iam depecisci morte cupio: tu conicito cetera,quid ego ěx hac inopia nunc capiam et quid tŭ ěx ista copia,ut ne addam quod sine sumptu ingenuam, liberalem nactus es,quod habes, ita ut voluisti, uxorem sine mala fama palam: |
170 | beatu', ni unum desit, animu' qui modeste istaec ferat.quod si tibi res sit cum eŏ lenone quo mihist tum sentias.ita plerique ingenio sumus omnes: nostri nosmet paenitet.An. at tu mihi contra nunc videre fortunatus, Phaedria,quoi de integro est potestas etiam consulendi quid velis: |
175 | retinere amare amittere; ego in eum incidi infelix locumut neque mihi [ei(u)s] sit amittendi nec retinendi copia.sed quid hŏc est? videon ego Getam currentem huc advenire?is ěst ipsus. ei, timeo miser quăm hĭc mihi nunc nuntiet rem._____[ S c a e n a I V ]G e t a A n t i p h o P h a e d r i aGe. Nullus es, Geta, nisi iam aliquod tibi consilium celere reperis, |
180 | ita nunc inparatum subito tanta te inpendent mala;quae neque uti devitem scio neque quo modo me inde extraham, |
181a | quae si non astu providentur me aut erum pessum dabunt;nam non potest celari nostra diutius iam audacia.An. quid ĭllic commotus venit?Ge. tum temporis mihi punctum ad hanc rem est: erus adest. An. quid ĭlluc malist? |
185 | Ge. quod quom audierit, quod ěiu' remedium inveniam iracundiae?loquarne? incendam; taceam? instigem; purgem me? laterem lavem.heu me miserum! quom mihi paveo, tum Antipho me excruciat animi:ei(u)s me miseret, ei nunc timeo, is nunc me retinet: nam absque eo esset,recte ego mihi vidissem et senis essem ultus iracundiam: |
190 | aliquid convasassem atque hinc me conicerem protinam in pedes.An. quăm hic fugam aut furtum parat?Ge. sed ubi Antiphonem reperiam, aut qua quaerere insistam via?Ph. te nominat. An. nescioquod magnum hoc nuntio exspecto malum. Ph. ahsanus es? Ge. domum ire pergam: ibi plurimumst. |
195 | Ph. revocemus hominem. An. sta ilico. Ge. hemsati' pro imperio, quisquis es. An. Geta. Ge. ipsest quem volui obviam.An. cedo quid portas, obsecro? atque id, si potes, verbo expedi.G.faciam.A.eloquere.G.modo apŭd portum..A.meumne?G.intellexti.A.occidi.Ph.hem..An. quid agam? Ph. quid ais? Ge. hui(u)s patrem vidisse me et patruom tuom. |
200 | An. nam quod ego huic nunc subito exitio remedium inveniam miser?quod si eŏ meae fortunae redeunt, Phanium, abs te ut distrahar,nullast mihi vita expetenda. Ge. ergo istaec quom ita sunt, Antipho,tanto mage te advigilare aequomst: fortis fortuna adiuvat.An. non sum apud me. Ge. atqui opus est nunc quom maxume ut sis, Antipho; |
205 | nam si senserit te timidum pater esse, arbitrabiturcommeruisse culpam. Ph. hoc verumst. An. non possum inmutarier.Ge. quid faceres si aliud quid graviu' tibi nunc faciundum foret?An. quom hoc non possum, illud minu' possem. Ge. hoc nil est, Phaedria: ilicet.quid hĭc conterimus operam frustra? quin abeo? Ph. et quidem ego? An. obsecro, |
210 | quid si adsimulo? satinest? Ge. garris. An. voltum contemplamini: emsatine sic est? Ge. non. An. quid si sic? Ge. propemodum. An. quid sic? Ge. sat est:em ĭstuc serva: et verbum verbo, par pari ut respondeas,ne te iratu' suis saevidicis dictis protelet. An. scio.Ge. vi coactum te esse invitum. Ph. lege, iudicio. Ge. tenes? |
215 | sed hĭc quis est senex quem video in ultima platea? ipsus est.An. non possum adesse. Ge. ah quid agis? quŏ abis Antipho?mane inquam. An. egomet me novi et peccatum meum:vobis commendo Phanium et vitam meam. –Ph. Geta, quid nunc fiet? Ge. tu iam litis audies; |
220 | ego plectar pendens nisi quid me fefellerit.sed quod modo hic nos Antiphonem monuimus,id nosmet ipsos facere oportet, Phaedria.Ph. aufer mi «oportet»: quin tu quid faciam impera.Ge. meministin olim ut fuerit vostra oratio |
225 | in re incipiunda ad defendendam noxiam,iustam illam causam facilem vincibilem optumam?Ph. memini. Ge. em nunc ipsast opus ea aut, siquid potest,meliore et callidiore. Ph. fiet sedulo.Ge. nunc prior adito tu, ego in insidiis hic ero |
230 | succenturiatu', siquid deficias. Ph. age. |