Terentius Afer
ca. 190 - 159
|
Phormio
Prologus
|
___________________________________________________
|
|
Postquam poeta vetu' poetam non potestretrahere a studio et transdere hominem in otium,maledictis deterrere ne scribat parat;qui ita dictitat, quas ante hic fecit fabulas | |
5 | tenui esse oratione et scriptura levi:quia nusquam insanum scripsit adulescentulumcervam videre fugere et sectari caneset eam plorare, orare ut subveniat sibi.quod si intellegeret, quom stetit olim nova, |
10 | actoris opera mage stetisse quam sua,minu' multo audacter quam nunc laedit laederet |
11a | [et mage placerent quas fecisset fabulas].nunc siquis est qui hoc dicat aut sic cogitet:«vetu' si poeta non lacessisset prior,nullum invenire prologum po[tui]sset novos |
15 | quem diceret, nisi haberet cui male diceret,»is sibi responsum hoc habeat, in medio omnibuspalmam esse positam qui artem tractent musicam.ille ad famem hunc a studio studuit reicere:hic respondere voluit, non lacessere. |
20 | benedictis si certasset, audisset bene:quod ab ĭllo adlatumst, sibi ěsse rellatum putet.de ĭllo iam finem faciam dicundi mihi,peccandi quom ipse de se finem non facit.nunc quid velim animum attendite: adporto novam |
25 | Epidicazomenon quam vocant comoediamGraeci, Latini Phormionem nominantquia primas partis quĭ aget is erit Phormioparasitu', per quem res geretur maxumevoluntas vostra si ad poetam accesserit. |
30 | date operam, adeste aequo animo per silentium,ne simili utamur fortuna atque usi sumusquom per tumultum noster grex motus locost:quem actori' virtus nobis restituit locumbonitasque vostra adiutans atque aequanimitas. |