Terentius Afer
ca. 190 - 159
Hecyra
Actus IV
|
|
______________________________________________________________________________
|
|
[ S c a e n a I ]M y r r i n a P h i d i p p u sMy. Perii, quid agam? quo me vortam? quid viro meo respondebomisera? nam audivisse vocem pueri visust vagientis;ita corripuit derepente tacitu' sese ad filiam.quod si rescierit peperisse eam, id qua causa clam me habuisse | |
520 | dicam non edepol scio.sed ostium concrepuit. credo ipsum exire ad me: nulla sum.Ph. uxor ubi me ad filiam ire sensit, se duxit foras:atque eccam: video. quid ais, Myrrina? heus tibi dico. My. mihine, vir?Ph. vir ego tuo' sim? tu virum me aut hominem deputas adeo esse? |
525 | nam si utrumvis horum, mulier, umquam tibi visus forem,non sic ludibrio tuis factis habitus essem. My. quibus? Ph. at rogitas?peperit filia: hem taces? ex qui? My. istuc patrěm rogare est aequom.perii! ex quo censes nisi ěx illo quoi datast nuptum obsecro?Ph. credo: neque adeo arbitrari patris est aliter. sed demiror |
530 | quid sit quam ob rem hunc tanto opere omnis nos celare voluerispartum, praesertim quom et recte et tempore suŏ pepererit.adeon pervicaci esse animo ut puerum praěŏptares perire,ex quo firmiorem inter nos fore amicitiam posthac scires,potiu' quam advorsum animi tui lubidinem esset cum illo nupta! |
535 | ego etiam illorum esse hanc culpam credidi, quae test penes.My. misera sum. Ph. utinam sciam ita esse istuc! sed nunc mi in mentem venitde hac re quod locuta es olim, quom illum generum cepimus:nam negabas nuptam posse filiam tuam te paticŭm eo qui meretricem amaret, qui pernoctaret foris. |
540 | My. (quamvis causam hunc suspicari quam ipsam veram mavolo.)Ph. multo priu' scivi quam tŭ ĭllum habere amicam, Myrrina;verum id vitium numquam decrevi esse ego adulescentiae;năm id [omnibus] innatumst. at pol iam aderit se quoque etiam quom oderit.sed ut olim te ostendisti, eadem esse nil cessavisti usque adhuc |
545 | ut filiam ab eo abduceres neu quod ego egissem esset ratum.id nunc res indicium haec facit quo pacto factum volueris.My. adeon me esse pervicacem censes, quoi mater siem,ut eo essem animo, si ex usu esset nostro hoc matrimonium?Ph. tun prospicere aut iudicare nostram in rem quod sit potes? |
550 | audisti ex aliquo fortasse qui vidisse eum diceretexeuntem aut intro euntem ad amicam. quid tum postea?si modeste ac raro haec fecit, nonne ea dissimulare nosmagis humanumst quam dare operam id scire qui nos oderit?nam si is posset ab ea sese derepente avellere |
555 | quicum tot consuesset annos, non eum hominem duceremnec virum sati' firmum gnatae. My. mitte adulescentem obsecroet quae me peccasse ais. abĭ, solu' solum conveni,rogă velitne uxorem an non: sĭ est ut dicat velle se,redde; sin est autem ut nolit, recte ego consului meae. |
560 | Ph. siquidem ille ipse non volt et tu sen[si]sti in eo esse, Myrrina,peccatum, aderam quoi(u)s consilio fuerat ea par prospici.quam ob rem incendor ira esse ausam facere haec te iniussu meo.interdico ne extulisse extra aedis puerum usquam velis.sed ego stultior meis dictis parere hanc qui postulem. |
565 | ibo intro atque edicam servis nequoquam ecferri sinant. -My. nullam pol credo mulierem me miseriorem vivere:năm ut hic laturus hoc sit, si ipsam rem ut siet resciverit,non edepol clam me est, quom hoc quod leviust tăm animo irato tulit;nec qua via sententia eiu' possit mutari scio. |
570 | hoc mi unum ex plurumis miseriis relicuom fuerat malum,si puerum ut tollam cogit, quoi(u)s nos qui sit nescimus pater.nam quom compressast gnata, forma in tenebris nosci non quitast,neque detractum ei tum quicquamst qui posset post nosci qui siet;ipse eripuit vĭ, ĭn digito quem habuit, virgini abiens anulum. |
575 | simŭl vereor Pamphilum ne orata nostra nequeat diutiuscelare, quom sciet alienum puerum tolli pro suo._____[ S c a e n a I I ]S o s t r a t a P a m p h i l u s ( L a c h e s )So. Non clam me est, gnate mi, tibi me esse suspectam, uxorem tuampropter meos mores hinc abisse, etsi ea dissimulas sedulo.verum ita me dĭ ament itaque optingant ex te quae exoptem mihi ut |
580 | numquam sciens commerui merito ut caperet odium illam mei.teque ante quod me amare rebar, ei rei firmasti fidem;nam mi intu' tuo' pater narravit modo quo pacto me habuerispraepositam amori tuo: nunc tibi me certumst contra gratiamreferre ut apŭd me praemium esse positum pietati scias. |
585 | mi Pamphile, hoc et vobis et meaě commodum famae arbitror:ego rus abituram hinc cum tuo me esse certo decrevi patre,ne mea praesentia obstet neu causa ulla restet relicuaquin tua Philumena ad te redeat. Pa. quaeso quid ĭstuc consilist?illi(u)s stultitia victa ex urbe tu rus habitatum migres? |
590 | haud facies, neque sinam ut qui nobis, mater, male dictum velit,meă pertinacia esse dicat factum, haud tuă modestia.tum tuas amicas te et cognatas deserere et festos diesmeă causa nolo. So. nil pol iăm ĭstaec mihi res volŭptatis ferunt:dum aetati' tempu' tulĭt, perfuncta sati' sum: satias iam tenet |
595 | studiorum istorum. haec mihi nunc curast maxuma ut nequoi mealonginquitas aetatis obstet mortemve exspectet meam.hic video me esse invisam inmerito: tempust me concedere.sic optume, ut ego opinor, omnis causas praecidam omnibus:et mě hăc suspicione exsolvam et illis morem gessero. |
600 | sine me obsecro hoc effugere volgu' quod male audit mulierum.Pa. quam fortunatu' ceteris sum rebus, absque una hac foret,hanc matrem habens talem, illam autem uxorem! So. obsecro, mi Pamphile,non tute incommodam rem, ut quaeque est, in animum induces pati?si cetera ita sunt ut vis itaque uti esse ego illa[m] existumo, |
605 | mi gnate, da veniam hanc mihi, redduc illam. Pa. vae misero mihi!So. et mihi quidem; nam haec res non minu' me male habet quam te, gnate mi._____[ S c a e n a I I I ]L a c h e s S o s t r a t a P a m p h i l u sLa. Quem cŭm ĭstoc sermonem habueris procul hinc stans accepi, uxor.istuc est sapere, qui ubiquomque opu' sit animum possis flectere;quod sit faciundum fortasse post, idem hŏc nunc si feceris. |
610 | So. fors fuat pol. La. abĭ rus ergo hinc: ibi ego tě ět tu me feres.So. spero ecastor. La. ĭ ěrgo intro et compone quae tecum simulferantur: dixi. So. ita ut iubes faciam. - Pa. pater.La. quid vis, Pamphile? Pa. hinc abire matrem? minime. La. quid ita ĭstuc vis?Pa. quia de uxore incertu' sum etiam quid sim facturus. La. quid est? |
615 | quid vis facere nisi redducere? Pa. equidem cupio et vix contineor;sed non minuam meum consilium: ex usu quod ěst id persequar:credo ea gratia concordes [magis], si non redducam, fore.La. nescias: verum id tuă refert nil utrum illaec fecerintquando haec aberit. odiosa haec est aetas adulescentulis. |
620 | e medio aequom excedere est: postremo nos iam fabulaesumu', Pamphilē, «seněx atque anus.»sed video Phidippum egredi per tempus: accedamus._____[ S c a e n a I V ]P h i d i p p u s L a c h e s P a m p h i l u sPh. Tibi quoque edepol sum iratus, Philumena,graviter quiděm; nam hercle factumst abs te turpiter. |
625 | etsi tibi causast de hac re: mater te inpulit.huic vero nullast. La. opportune te mihi,Phidippe, in ipso tempore ostendis. Ph. quid est?Pa. quid respondebo his? aut quo pacto hoc aperiam?La. dic filiae rus concessurum hinc Sostratam, |
630 | ne revereatur minu' iam quo redeat domum. Ph. ahnullam de his rebu' culpam commeruit tua:a Myrrina haec sunt mea ŭxore exorta omnia.<Pa.> mutatio fit. <Ph.> ea nos perturbat, Lache.Pa. dum ne redducam, turbent porro quam velint. |
635 | Ph. ego, Pamphile, esse inter nos, si fieri potest,adfinitatem hanc sane perpetuam volo;sin est ut aliter tua siet sententia,accipias puerum. Pa. sensit peperisse: occidi.La. puerum? quem puerum? Ph. natus est nobis nepos. |
640 | nam abducta a vobis praegnas fuerat filia,neque fuisse praegnatem umquam ante hunc scivi diem.La. bene, ita me dĭ ament, nuntias, et gaudeonatum, tibi illam salvam. sed quid mulierisuxorem habes aut quibu' moratam moribus? |
645 | nosne hoc celatos tam diu! nequeo satisquăm hŏc mihi videtur factum prave proloqui.Ph. non tibi ĭllud factum minu' placet quam mihi, Lache.Pa. etiamsi dudum fuerat ambiguom hoc mihi,nunc non est quŏm eam [con]sequitur alienus puer. |
650 | La. nulla tibi, Pamphile, hic iam consultatiost.Pa. perii. La. hunc videre saepe optabamus diemquom ex te esset aliqui' qui te appellaret patrem.evenit: habeo gratiam dis. Pa. nullu' sum.La. redduc uxorem ac noli advorsari mihi. |
655 | Pa. pater, si ex mě ĭlla liberos vellet sibiaut sese mecum nuptam, sati' certo scio,non clam me haberet quae celasse intellego.nunc quŏm ěius alienum esse animum a me sentiam(nec conventurum inter nos posthac arbitror), |
660 | quăm ŏb rem redducam? La. mater quod suasit suaadulescens mulier fecit. mirandum[ne] id siet?censen te posse reperire ullam mulieremquae careat culpa? an quia non delincunt viri?Ph. vosmet videte iam, Lache et tu Pamphile, |
665 | remissan opu' sit vobis redductan domum.uxor quid faciat in manu non est mea:neutra in re vobis difficultas a me erit.sed quid faciemu' puero? La. ridicule rogas:quidquid futurumst, huic suŏm reddas scilicet |
670 | ut alamu' nostrum. Pa. quem ipse neglexit pater,ego alam? La. quid dixti? eho ăn non alemu', Pamphile?prodemu' quaeso potiu'? quaě haěc amentiast?enĭmvero prorsu' iam tacere non queo;nam cogis ea quae nolo ut praesente hoc loquar. |
675 | ignarum censes tuarum lacrumarum esse meaut quid sit id quod sollicitare ad hunc modum?primum hanc ubi dixti causam, te propter tuammatrem non posse habere hanc uxorem domi,pollicitast ea se concessuram ex aedibus. |
680 | nunc postquam ademptam hanc quoque tibi causam vides,puer quia clam test natu', nactus alteram es.erras tui animi si me esse ignarum putas.aliquando tandem huc animum ut adiungas tuom.quam longum spatium amandi amicam tibi dedi! |
685 | sumptus quos fecisti in eam quam animo aequo tuli!egi atque oravi tecum uxorem ut duceres,tempus dixi esse: inpulsu duxisti meo;quae tum obsecutu' mihi fecisti ut decuerat.nunc animum rursum ad meretricem induxti tuom; |
690 | quoi tu obsecutu' facis huic adeo iniuriam.nam in eandem vitam te revolutum denuovideo esse. Pa. mene? La. te ipsum: et facis iniuriam;confingi' falsas causas ad discordiam,ut cum illa vivas, testem hanc quom abs te amoveris. |
695 | sensitque adeo uxor; nam ei causa alia quae fuitquam ob rem abs te abiret? Ph. plane hic divinat: nam id est.Pa. dabŏ iusiurandum nil esse istorum mihi. La. ahredduc uxorem aut quăm ŏb rem non opu' sit cedo.Pa. non est nunc tempu'. La. puerum accipias; nam is quidem |
700 | in culpa non est: post de matre videro.Pa. omnibu' modis miser sum nec quid agam scio;tot nunc me rebu' miserum concludit pater.abibo hinc, praesens quando promoveo parum.nam puerum iniussu credo non tollent meo, |
705 | praesertim in ea re quom sit mi adiutrix socrus.La. fugis? hem, nec quicquam certi respondes mihi? -num tibi videtur esse apud sese? sine:puerum, Phidippe, mihi cedo: ego alam. Ph. maxume.non mirum fecit uxor [mea] si hoc aegre tulit: |
710 | amarae mulieres sunt, non facile haec ferunt.propterea haec irast; nam ipsa narravit mihi.id ego hoc praesente tibi nolueram dicere,neque ĭlli credebam primo: nunc verum palamst.nam omnino abhorrere animum huic video a nuptiis. |
715 | La. quid ergo agam, Phidippe? quid das consili?Ph. quid agas? meretricem hanc primum adeundam censeo:oremus accusemu' graviu' deniqueminitemur si cŭm ĭllo habuerit rem postea.La. faciam ut mones. eho puer<e>, curre ad Bacchidem hanc |
720 | vicinam nostram: huc evoca verbis meis.et te oro porro in hac re adiutor sis mihi. Ph. ahiamdudum dixi idemque nunc dico, Lache:manere adfinitatem hanc inter nos volo,si ullo modo est ut possit: quod spero fore. |
725 | sed vin adesse me una dŭm ĭstam convenis?La. ĭmmŏ vero abi, aliquam puero nutricem para. |