BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Terentius Afer

ca. 190 - 159

 

Hecyra

 

Actus III

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

[ S c a e n a   I ]

P a m p h i l u s   P a r m e n o   ( M y r r i n a )

 

Pam. Neminĭ plura acerba credo esse ex amore homini umquam oblata

quam mi. heu me infelicem, hancin ego vitam parsi perdere!

hacin causa ego eram tanto opere cupidu' redeundi domum! hui

quanto fuerat praestabilius ubivis gentium agere aetatem

285

quam huc redire atque haec ita esse miserum me resciscere!

nam nos omnes quibus est alicunde aliquis obiectus labos,

omne quod ěst interea tempu' priu' quam id rescitumst lucrost.

Par. ac sic citiu' qui te expedias his aerumnis reperias:

si non rediisses, haec irae factae essent multo ampliores.

290

sed nunc adventum tuom ambas, Pamphile, sciŏ reverituras:

rem cognosces, iram expedies, rursum in gratiam restitues.

levia sunt quae tu pergravia esse in animum induxti tuom.

Pam. quid consolare me? an quisquam usquam gentiumst aeque miser?

priu' quam hanc uxorem duxi habebam alibi animum amori deditum;

295

tamen numquam ausu' sum recusare eam quam mi obtrudit pater:

iam in hac re, ut taceam, quoivis facile scitust quam fuerim miser.

vix me illi<m> abstraxi atque inpeditum in ea expedivi animum meum,

vixque huc contuleram: em nova res ortast porro ab hac quae me abstrahat.

tum matrem ex ea re me aut uxorem in culpa inventurum arbitror;

300

quod quom ita ěsse invenero, quid restat nisi porro ut fiam miser?

nam matri' ferre iniurias me, Parmeno, pietas iubet;

tum uxori obnoxius sum: ita olim suo me ingenio pertulit,

tot meas iniurias quae numquam in ullo patefecit loco.

sed magnum nescioquid necessest evenisse, Parmeno,

305

unde ira inter eas intercessit quae tam permansit diu.

Par. haud quidem hěrcle: parvom; si vis vero veram rationem exsequi,

non maxumas quae maxumae sunt interdum irae iniurias

faciunt; nam saepe est quibus in rebus aliu' ne iratus quidem est,

quom de eadem causast iracundu' factus inimicissimus.

310

pueri inter sese quam pro levibu' noxiis iras gerunt

quapropter? quia enĭm qui eos gubernat animus eum ĭnfirmum gerunt.

itidem illae mulieres sunt ferme ut pueri levĭ sententia:

fortasse unum aliquod verbum inter eas iram hanc concivisse.

Pam. abĭ, Parmeno, intro ac me venisse nuntia. Par. hem quid hŏc est? Pam. tace.

315

trepidari sentio et cursari rursum prorsum. Par. agedum, ad fores

accedo propius. em sensistin? Pam. noli fabularier.

pro Iuppiter, clamorem audivi. Par. tute loqueris, me vetas.

My. (intus) tace obsecro, mea gnata. Pam. matri' vox visast Philumenae.

nullus sum. Pr. quidum? Pm. perii. Pr. quăm ŏb rem? Pm. nescioquod magnum malum

320

profecto, Parmeno, me celant. Par. uxorem Philumenam

pavitare nescioquid dixerunt: id si forte est nescio.

Pam. interii; quor mihi id non dixti? Par. quia non poteram una omnia.

Pam. quid morbi est? Par. nescio. Pam. quid? nemon medicum adduxit? Par. nescio.

Pam. cesso hinc ire intro ut hoc quam primum quidquid est certo sciam?

325

quonam modo, Philumenā mea, nunc te offendam adfectam?

nam si periclum ullum in te inest, perisse me una haud dubiumst. -

Par. non usu' factost mihi nunc hunc intro sequi;

nam invisos omnis nos esse illis sentio:

herĭ nemo voluit Sostratam intro admittere.

330

si forte morbus amplior factus siet

(quod sane nolim, maxume erĭ causa mei),

servom ilico introisse dicent Sostratae,

aliquid tulisse comminiscentur mali

capiti atque aetati illorum morbu' qui auctu' sit:

335

era ĭn crimen veniet, ego vero in magnum malum.

 

_____

 

[ S c a e n a   I I ]

S o s t r a t a   P a r m e n o   P a m p h i l u s

 

So. Nescioquid iamdudum audio hic tumultuari misera:

male metuo ne Philumenae mage morbus adgravescat:

quod te, Aesculapi, et te, Salus, nequid sit huius oro.

nunc ad eam visam. Par. heus Sostrata. So. hěm. Par. iterum istinc excludere.

340

 So. ehěm Parmeno, tun hic eras? perii, quid faciam misera?

non visam uxorem Pamphili, quom in proxumo hic sit aegra?

Par. non visas? ne mittas quidem visendi causa quemquam.

nam quĭ amat quoĭ odio ipsus est, bis facere stulte duco:

laborem inanem ipsus capīt et ĭlli molestiam adfert.

345

tum filius tuos intro iit videre, ut venit, quid agat.

So. quid ais? an venit Pamphilus? Par. venit. So. dis gratiam habeo.

hěm ĭstoc verbo animu' mihi redit et cura ex corde excessit.

Par. iam ea te causa maxume nunc hoc intro ire nolo;

nam si remittent quidpiam Philumenae dolores,

350

omnem rem narrabit, scio, continuo sola soli

quaě ĭnter vos intervenerit, unde ortumst initium irae.

atque eccum video ipsum egredi: quam tristis[es]t! So. o mi gnate!

Pam. mea mater, salve. So. gaudeo venisse salvom. salvan

Philumenast? Pam. meliusculast. So. utinam istuc ita di faxint!

355

quid tu igitur lacrumas? aut quid es tam tristi'? Pam. recte, mater.

So. quid fuit tumulti? dic mihi: an dolor repente invasit?

Pam. ita factumst. So. quid morbi est? Pam. febris. So. cotidiana? Pam. ita aiunt.

i sodes intro, consequar iam te, mea mater. So. fiat. -

Pam. tu pueris curre, Parmeno, obviam atque îs onera adiuta.

360

 Par. quid? non sciunt ipsi viam domum qua veniant? Pam. cessas?

 

_____

 

[ S c a e n a   I I I ]

P a m p h i l u s

 

Pam. Nequeo mearum rerum initium ullum invenire idoneum

unde exordiar narrare quae necopinanti accidunt;

partim quae perspexi hisce oculis, partim quae accepi auribus:

qua me propter exanimatum citius eduxi foras.

365

nam modo intro me ut corripui timidus, alio suspicans

morbo me visurum adfectam ac sensi esse uxorem: ei mihi!

postquam me aspexere ancillae advenisse, ilico ŏmnes simul

laetae exclamant «venit», id quod me repente aspexerant.

sed continuo voltum earum sensi inmutari omnium,

370

quia tam incommode illic fors obtulerat adventum meum.

una illarum interea propere praecucurrit nuntians

me venisse: ego ei(u)s videndi cupidu' recta consequor.

postquam intro adveni, extemplo eiu' morbum cognovi miser;

nam neque ut celari posset tempu' spatium ullum dabat

375

neque voce alia ac res monebat ipsa poterat conqueri.

postquam aspexi, «o facinus indignum» inquam et corripui ilico

me inde lacrumans, incredibili rě ătque atroci percitus.

mater consequitur: iam ut limen exirem, ad genua accidit

lacrumans misera: miseritumst. profecto hoc sic est, ut puto:

380

omnibu' nobis ut res dant sese ita magni atque humiles sumus.

hanc habere orationem mecum principio institit:

«o mi Pamphile, abs te quăm ŏb rem haec abierit causam vides;

nam vitiumst oblatum virgini olim a nescioquo inprobo.

nunc huc confugit tě ătque alios partum ut celaret suom.»

385

sed quom orata huiu' reminiscor nequeo quin lacrumem miser.

«quaeque fors fortunast» inquit «nobis quae te hodie obtulit,

per eam te obsecramus ambae, si ius si fas est, uti

advorsa eiu' per te tecta tacitaque apud omnis sient.

si umquam erga te animo esse amico sensisti eam, mi Pamphile,

390

sine labore hanc gratiam te uti sibi des prŏ ĭlla nunc rogat.

ceterum de redducenda id facias quod ĭn rem sit tuam.

parturire eam nec gravidam esse ex te solus consciu's:

nam aiunt tecum post duobu' concubuisse [eam] mensibus.

tum, postquam ad te venit, mensis agitur hic iam septimus:

395

quod te scire ipsa indicat res. nunc si potis est, Pamphile,

maxume volŏ doque operam ut clam partus eveniat patrem

atque adeo omnis. sed si id fieri non potest quin sentiant,

dicam abortum esse: sciŏ nemini aliter suspectum fore

quin, quod veri similest, ex te recte eum natum putent.

400

continuo exponetur: hic tibi nil est quicquam incommodi,

et ĭlli miserae indigne factam iniuriam contexeris.»

pollicitus sum et servare in eo certumst quod dixi fidem.

nam de redducenda, id vero ne utiquam honestum esse arbitror

nec faciam, etsi amor me graviter consuetudoque ei(u)s tenet.

405

lacrumo quae posthac futurast vita quom in mentem venit

solitudoque. o fortuna, ut numquam perpetuo's data!

sed iam prior amor me ad hanc rem exercitatum reddidit,

quěm ego tum consilio missum feci: idem [nunc] huc operam dabo.

aděst Parmeno cum pueris: hunc minimest opus

410

in hac re adesse; nam olim soli credidi

ea me abstinuisse in principio quom datast.

vereor, si clamorem ei(u)s hic crebro exaudiat,

ne parturire intellegat. aliquo mihist

hinc ablegandu' dum parit Philumena.

 

_____

 

[ S c a e n a   I V ]

P a r m e n o   S o s i a   P a m p h i l u s

 

415

 Par. Ain tu tibi hoc incommodum evenisse iter?

So. non hercle verbis, Parmeno, dici potest

tantum quam re ipsa navigare incommodumst.

Par. itan est? So. o fortunate, nescis quid mali

praeterieris qui numquam es ingressus mare.

420

nam alias ut mittam miserias, unam hanc vide:

dies triginta aut plus eo in navi fui

quom interea semper mortem exspectabam miser;

ita usque advorsa tempestate usi sumus.

Par. odiosum. So. haud clam me est. denique hercle aufugerim

425

potius quam redeam, si eo mihi redeundum sciam.

Par. olim quidem te causae inpellebant leves,

quod nunc minitare facere, ut faceres, Sosia.

sed Pamphilum ipsum video stare ante ostium:

ite intrō; ego hŭnc adibo, siquid me velit. -

430

ere, etiam [nunc] tu hic stas? Pam. et quiděm tě ěxspecto. Par. quid est?

Pam. in arcem transcurso opus est. Par. quoĭ homini? Pam. tibi.

Par. in arcem? quid eo? Pam. Callidemidem hospitem

Myconium, qui mecum una vectust, conveni.

Par. perii. vovisse hunc dicam, si salvos domum

435

redisset umquam, ut me ambulando rumperet?

Pam. quid cessas? Par. quid vis dicam? an conveniam modo?

Pam. ĭmmŏ quod constitui me hodie conventurum eum,

non posse, ne me frustra illi exspectet. vola.

Par. at non novi homini' faciem. Pam. at faciam ut noveris:

440

magnu' rubicundu' crispu' crassu' caesius

cadaverosa facie. Par. dĭ ĭllum perduint!

quid si non veniet? maneamne usque ad vesperum?

Pam. maneto: curre. Par. non queo: ita defessu' sum. -

Pam. ille abiit. quid agam infelix? prorsus nescio

445

quo pacto hoc celem quod me oravit Myrrina,

suae gnatae partum; nam me miseret mulieris.

quod potero faciam, tamen ut pietatem colam;

nam me parenti potiu' quăm amori obsequi

oportet. attat eccum Phidippum et patrem

450

video: horsum pergunt. quid dicam hisce incertu' sum.

 

_____

 

[ S c a e n a   V ]

L a c h e s   P h i d i p p u s   P a m p h i l u s

 

La. Dixtin dudum illam dixisse se exspectare filium?

Ph. factum. La. venisse aiunt: redeat. Pa. causam quam dicam patri

quăm ŏb rem non redducam nesciŏ. La. quěm ego hic audivi loqui?

Pa. certum offirmare est viam me quam decrevi persequi.

455

 La. ipsus est de quo hoc agebam tecum. Pa. salve, mi pater.

La. gnate mi, salve. Ph. bene factum te advenisse, Pamphile;

atque adeo, id quod maxumumst, salvom atque validum. Pa. creditur.

La. advenis modo? Pa. admodum. La. cedo, quid reliquit Phania

consobrinu' noster? Pa. sane hercle homŏ voluptati obsequens

460

fuit dum vixit; et qui sic sunt haud multum heredem iuvant,

sibi vero hanc laudem relinquont «vixit, dum vixit, bene.»

La. tum tu igitur nil attulisti plus una hac sententia?

Pa. quidquid est id quod reliquit, profuit. La. immo obfuit;

nam illum vivom et salvom vellem. Ph. inpune optare istuc licet:

465

ill' revivescet iam numquam; et tamen utrum malis scio.

La. herĭ Philumenam ad se accersi hic iussit. dic iussisse te.

Ph. noli fodere. iussi. La. sed eam iam remittet. Ph. scilicet.

Pa. omnem rem scio ut sit gesta: adveniens audivi modo.

La. at ĭstos invidos di perdant qui haec lubenter nuntiant.

470

 Pa. ego me sciŏ cavisse ne ulla merito contumelia

fieri a vobis posset; idque si nunc memorare hic velim

quam fideli animo et benigno in illam et clementi fui,

vere possum, ni te ex ipsa haec mage velim resciscere;

namque eo pacto maxume apŭd te meo erit ingenio fides,

475

quom illa, quae nunc in me iniquast, aequa de me dixerit.

neque mea culpa hoc discidium evenisse, id testor deos.

sed quando sese esse indignam deputat matri meae

quae concedat cui(u)sque mores toleret sua modestia,

neque alio pacto componi potěst inter eas gratia,

480

segreganda aut mater a me est, Phidippe, aut Philumena.

nunc me pietas matri' potiu' commodum suadet sequi.

La. Pamphile, haud invito ad auris sermo mi accessit tuos,

quom te postputasse omnis res prae parente intellego;

verum vidě ne inpulsus ira prave insistas, Pamphile.

485

 Pa. quibus iris pulsu' nunc in illam iniquo' sim

quae numquam quicquam erga me commeritast, pater,

quod nollem, et saepe quod vellem meritam scio?

amoque et laudo et vehementer desidero;

nam fuisse erga me miro ingenio expertu' sum;

490

illique exopto ut relicuam vitam exigat

cŭm eo viro me qui sit fortunatior,

quandoquidem illam a me distrahit necessitas.

Ph. tibi id in manust ne fiat. La. si sanus sies:

iube ĭllam redire. Pa. non est consilium, pater:

495

matris servibo commodis. La. quŏ abis? mane

mane, inquam: quŏ abis? - Ph. quaě haěc est pertinacia?

La. dixin, Phidippe, hanc rem aegre laturum esse eum?

quam ob rem te orabam filiam ut remitteres.

Ph. non credidi edepol adeo inhumanum fore.

500

ita nunc is sibi me supplicaturum putat?

si est ut velit redducere uxorem, licet;

sin aliost animo, renumeret dotem huc, eat.

La. ecce autem tu quoque prōterve iracundus es!

Ph. percontumax redisti huc nobis, Pamphile!

505

 La. decedet iam ira haec, etsi merito iratus est.

Ph. quia paullum vobis accessit pecuniae,

sublati animi sunt. La. etiam mecum litigas?

Ph. deliberet renuntietque hodie mihi

velitne an non, ut alii, si huic non est, siet.

510

 La. Phidippe, aděs, audi paucis. - abiit. quid mea?

postremo inter se transigant ipsi ut lubet,

quando nec gnatu' neque hĭc mi quicquam obtemperant,

quae dico parvi pendunt. porto hoc iurgium

ad ŭxorem quoi(u)s haec fiunt consilio omnia,

515

atque in eam hoc omne quod mihi aegrest evomam.