Terentius Afer
ca. 190 - 159
Eunuchus
Actus IV
|
|
______________________________________________________________________________
|
|
[ S c a e n a I ]D e m i p h o C h r e m e sDe. Quid? qua profectu' causa hinc es Lemnum, Chreme,adduxtin tecum filiam? Ch. non. De. quid ita non?Ch. postquam videt me ei(u)s mater esse hic diutius, | |
570 | simul autem non manebat aetas virginismeam neglegentiam: ipsam cum omni familiaad me profectam esse aibant. De. quid ĭlli tam diuquaeso igitur commorabare, ubi id audiveras?Ch. pol me detinuit morbus. De. unde? aut qui? Ch. rogas? |
575 | senectus ipsast morbu'. sed venisse eassalvas audivi ex nauta quĭ ĭllas vexerat.De. quid gnato optigerit mě ăbsente audistin, Chreme?Ch. quod quiděm me factum consili incertum facit.năm hănc condicionem siquoi tulero extrario, |
580 | quo pacto aut unde mihi sit dicundum ordinest.te mihi fidelem esse aeque atque egomet sum mihiscibam. ille, si me alienus adfinem volet,tacebit dum intercedet familiaritas;sin spreverit me, plus quam opus est scito sciet. |
585 | vereorque ne uxor aliqua hoc resciscat mea:quod si fit, ut me excutiam atque egrediar domoid restat; nam ego meorum solu' sum meus.De. scio ita esse, et istaec mihi res sollicitudinist,neque defetiscar usque adeo experirier |
590 | donec tibi id quod pollicitus sum effecero._____[ S c a e n a I I ]G e t a D e m i p h o C h r e m e sGe. Ego hominem callidiorem vidi neminemquam Phormionem. venio ad hominem ut diceremargentum opus esse, et id quo pacto fieret.vixdum dimidium dixeram, intellexerat: |
595 | gaudebat, me laudabat, quaerebat senem,dis gratias agebat tempu' sibi dariubi Phaedriae esse ostenderet nihilo minusamicum sese quam Antiphoni. hominem ad forumiussi opperiri: eŏ me esse adducturum senem. |
600 | sed ěccum ipsum. quis ěst ulterior? attat Phaedriaepatěr venit. sed quid pertimui autem belua?an quia quos fallam pro uno duo sunt mihi dati?commodius esse opinor duplici spe utier.petam hinc unde a primo institi: is si dat, sat est; |
605 | si ab eŏ nil fiet, tum hunc adoriar hospitem._____[ S c a e n a I I I ]A n t i p h o G e t a C h r e m e s D e m i p h oAn. Exspecto quam mox recipiat sese Geta.sed patruom video cum patre astantem. ei mihi,quam timeo adventus huiu' quŏ ĭnpellat patrem.Ge. adibo hosce: o noster Chreme . . Ch. salve, Geta. |
610 | Ge. venire salvom volup est. Ch. credo. Ge. quid agitur?multa advenienti, ut fit, nova hic? Ch. compluria.Ge. ita. de Antiphone audistin quae facta? Ch. omnia.Ge. tun dixeras huic? facinus indignum, Chreme,sic circumiri! Ch. id cŭm hŏc agebam commodum. |
615 | Ge. nam hercle ego quoque id quidem agitans mecum seduloinveni, opinor, remedium huic rei. Ch. quid, Geta?De. quod remedium? Ge. ut abii abs te, fit forte obviammihi Phormio. Ch. qui Phormio? De. is quĭ ĭstanc . . Ch. scio.Ge. visumst mihi ut ěiu' temptarem sententiam. |
620 | prendo hominem solum: «quor non,» inquam «Phormio,vides inter nos sic haec potiu' cum bonaut componamu' gratia quam cum mala?eru' liberalis est et fugitans litium;nam ceteri quidem hercle amici omnes modo |
625 | uno ore auctores fuere ut praecipitem hanc daret.»An. quid hĭc coeptat aut quŏ ěvadet hodie? Ge. «an legibusdaturum poenas dices si illam eiecerit?iam id exploratumst: heia sudabis satissi cum illo inceptas homine: ea eloquentiast. |
630 | verum pone esse victum eum; at tandem tamennon capitis ei(u)s res agitur sed pecuniae.»postquam hominem his verbis sentio mollirier,«soli sumu' nunc hic» inquăm: «eho [dic] quid vis daritibi in manum, ut erus his desistat litibus, |
635 | haec hinc facessat, tu molestu' ne sies?»An. satin illi di sunt propitii? Ge. «nam sat scio,si tu aliquam partem aequi bonique dixeris,ut ěst ille bonu' vir, tria non commutabitisverba hodie inter vos.» De. quis tě ĭstaec iussit loqui? |
640 | Ch. immo non potuit meliu' perveniriereŏ quo nos volumus. An. occidi! De. perge eloqui.Ge. a primo homo insanibat. Ch. cedo quid postulat?Ge. quid? nimium; quantum libuit. Ch. dic. Ge. si quis darettalentum magnum. De. immo malum hercle: ut nil pudet! |
645 | Ge. quod dixi adeo ei: «quaeso, quid si filiamsuam unicam locaret? parvi retulitnon suscepisse: inventast quae dotem petat.»ut ăd pauca redeam ac mittam illi(u)s ineptias,haec denique eiu' fuit postrema oratio: |
650 | «ego» inquit «[iam] a principio amici filiam,ita ut aequom fuerat, volui uxorem ducere;nam mihi veniebat in mentem ei(u)s incommodum,in servitutem pauperem ad ditem dari.sed mi opus erāt, ut aperte tibi nunc fabuler, |
655 | aliquantulum quaě ădferret qui dissolveremquae debeo: et etiamnunc si volt Demiphodare quantum ab hac accipio quae sponsast mihi,nullam mihi malim quăm ĭstanc uxorem dari.»An. utrum stultitia facere ego hunc an malitia |
660 | dicam, scientem an inprudentem, incertu' sum.De. quid si animam debet? Ge. «ager oppositust pignori obdecem minăs» inquit. De. age age, iam ducat: dabo.Ge. «aediculae item sunt ob decem alias.» De. oiei+nimiumst. Ch. ne clama: <re>petito hasce a me decem. |
665 | Ge. «uxori emunda ancillulast; tum plusculasupěllectile opus est; opus est sumptu ad nuptias:his rebu' pone sane» inquit «decem minas.»De. sescentas perĭnde scribito iam mihi dicas:nil do. inpuratu' mě ĭlle ut etiam inrideat? |
670 | Ch. quaeso, ego dabo, quiesce: tu modo filiumfac ut illam ducat nos quam volumus. An. ei mihiGeta, occidisti me tuis fallaciis.Ch. meă causa eicitur: mě hŏc est aequom amittere.Ge. «quantum potest me certiorem» inquit «face, |
675 | si illam dant, hanc ut mittam, ne incertus siem;năm ĭlli mihi dotem iam constituerunt dare.»Ch. iam accipiat: illis repudium renuntiet;hanc ducat. De. quae quidem illi res vortat male!Ch. opportune adeo argentum nunc mecum attuli, |
680 | fructum quem Lemni uxori' reddunt praedia:ind' sumam; uxori tibi opus esse dixero._____[ S c a e n a I V ]A n t i p h o G e t aAn. Geta. Ge. hem. An. quid egisti? Ge. emunxi argento senes.An. satin est id? Ge. nescio hercle: tantum iussu' sum.An. eho, verbero, aliud mihi respondes ac rogo? |
685 | Ge. quid ergo narras? An. quid ego narrem? opera tuaad restim miquidem res redît planissume.ut tequidem omnes di deaeque – superī inferi –malis exemplis perdant! em siquid velis,huic mandes, quod quiděm recte curatum velis. |
690 | quid minus utibile fuit quam hoc ulcus tangereaut nominare uxorem? iniectast spes patriposse illam extrudi. cedo nunc porro: Phormiodotem sĭ ăccipiet, uxor ducendast domum:quid fiet? Ge. non enĭm ducet. An. novi. ceterum |
695 | quom argentum repetent, nostra causa scilicetin nervom potius ibit. Ge. nil est, Antipho,quin male narrando possit depravarier:tŭ ĭd quod bonist excerpi', dici' quod malist.audi nunc contra: iam sĭ ărgentum acceperit, |
700 | ducendast uxor, ut ais, concedo tibi:spatium quidem tandem apparandi nuptias,vocandi sacruficandi dabitur paullulum.interea amici quod polliciti sunt dabunt:inde iste reddet. An. quăm ŏb rem? aut quid dicet? Ge. rogas? |
705 | «quot res postilla monstra evenerunt mihi!intro iit in aedis ater alienus canis;anguis per ĭnpluvium decidit de tegulis;gallina cecinit; interdixit hariolus;haruspex vetuit; ante brumam autem novi |
710 | negoti incipere!» quae causast iustissima.haec fient. An. ut modo fiant! Ge. fient: me vide.pater exit: abĭ, dic esse argentum Phaedriae._____[ S c a e n a V ]D e m i p h o C h r e m e s G e t aDe. Quietus esto, inquam: ego curabo nequid verborum duit.hoc temere numquam amittam ego a me quin mihi testis adhibeam. |
715 | quom dem, et quăm ŏb rem dem commemorabō. Ge. ut cautust ubi nil opust!Ch. atque ita opu' factost: et matura, dum lubido eadem haec manet;nam si altera illaec magis instabit, fors sit an nos reiciat.Ge. rem ipsam putasti. De. duc me ad eum ergo. Ge. non moror. Ch. ubi hŏc egeris,transito ad uxorem meam, ut conveniat hanc priu' quam hinc abit. |
720 | dicat eam dare nos Phormioni nuptum, ne suscenseat;et magis esse illum idoneum qui ipsi sit familiarior;nos nostro officio nil digressos esse: quantum is voluerit,datum esse doti'. De. quid tua, malum, ĭd refert? Ch. magni, Demipho.non sat[is] ěst tuom te officium fecisse si non id fama adprobat: |
725 | volo ĭpsiu' quoque volŭntate haec fieri, ne se eiectam praedicet.De. idem ego ĭstuc facere possum. Ch. mulier mulieri mage convenit.De. rogabo. Ch. ubi illas nunc ego reperire possim cogito. |