Terentius Afer
ca. 190 - 159
Eunuchus
Actus V
|
|
______________________________________________________________________________
|
|
[ S c a e n a I ]T h a i s P y t h i a sTh. Pergin, scelesta, mecum perplexe loqui?«sciŏ nescio abiit audivi, ego non adfui.»non tu istuc mihi dictura aperte es quidquid est? | |
820 | virgo conscissa veste lacrumans opticet;eunuchus abiit: quăm ŏb rem? [aut] quid factumst? taces?Py. quid tibi ego dicam misera? illum eunuchum negantfuisse. Th. quis fuit igitur? Py. iste Chaerea.Th. qui Chaerea? Py. iste ephebu' frater Phaedriae. |
825 | Th. quid ais, venefica? Py. atqui certe comperi.Th. quid is obsecro ad nos? quăm ŏb rem adductust? Py. nescio;nisi amasse credo Pamphilam. Th. hem misera occidi,infelix, siquidem tu istaec vera praedicas.num id lacrumat virgo? Py. id opinor. Th. quid ais, sacrilega? |
830 | istucine interminata sum hinc abiens tibi?Py. quid facerem? ita ut tu iusti, soli creditast.Th. scelesta, ovem lupŏ commisisti. dispudetsic mihi data esse verba. quid ĭlluc hominis est?Py. era mea, tace tace obsecro, salvae sumus: |
835 | habemus hominem ipsum. Th. ubi is est? Py. em ad sinist<e>ram.viděn? Th. video. Py. conprendi iube, quantum potest.Th. quid ĭllo faciemu', stulta? Py. quid facias, rogas?vide amabo, si non, quom aspicias, os inpudensvidetur! non est? tum quae ei(u)s confidentiast!_____[ S c a e n a I I ]C h a e r e a T h a i s P y t h i a s |
840 | Ch. Apud Antiphonem uterque, mater et pater,quasi dedita opera domi erant, ut nullo modointro ire possem quin viderent me. interimdum ante ostium sto, notu' mihi quidam obviamvenit. ubi vidi, ego me in pedes quantum queo |
845 | in angiportum quoddam desertum, inde itemin aliud, inde in aliud: ita miserrimusfui fugitando nequi' me cognosceret.sed estne haec Thai' quam video? ipsast. haereoquid faciam. quid mea autem? quid faciet mihi? |
850 | Th. adeamu'. bone vir Dore, salve: dic mihi,aufugistin? Ch. era, factum. Th. satine id tibi placet?Ch. non. Th. credin te inpune habiturum? Ch. unam hanc noxiamamitte: si aliam admisero umquam, occidito.Th. num meam saevitiam veritus es? Ch. non. Th. quid igitur? |
855 | Ch. hanc metui ne me criminaretur tibi.Th. quid feceras? Ch. paullum quiddam. Py. eho «paullum», inpudens?an paullum hoc esse tibi videtur, virginemvitiare civem? Ch. conservam esse credidi.Py. conservam! vix me contineo quin involem in |
860 | capillum, monstrum: etiam ultro derisum advenit.Th. abĭn hinc, insana? Py. quid ita? vero debeam,credo, isti quicquam furcifero si id fecerim;praesertim quom se servom fateatur tuom.Th. missa haec faciamu'. non te dignum, Chaerea, |
865 | fecisti; nam si ego digna hac contumeliasum maxume, at tŭ ĭndignu' qui faceres tamen.neque edepol quid nunc consili capiam sciode virgine istac: ita conturbasti mihirationes omnis, ut eam non possim suis |
870 | ita ut aequom fuerat atque ut studui tradere,ut solidum parerem hoc mi beneficium, Chaerea.Ch. at nunc de(h)inc spero aeternam inter nos gratiamfore, Thai'. saepe ex hui(u)smodi re quapiam etmalo principio magna familiaritas |
875 | conflatast. quid si hoc quispiam voluit deus?Th. equidem pol in eam partem accipioque et volo.Ch. immo ita quaeso. unum hoc scito, contumeliaeme non fecisse causa, sed amoris. Th. scio,et pol propterea mage nunc ignosco tibi. |
880 | non adeo inhumano ingenio sum, Chaerea,neque ita inperita ut quid amor valeat nesciam.Ch. te quoque iam, Thais, ita me di bene ament, amo.Py. tum pol tibi ab ĭstoc, era, cavendum intellego.Ch. non ausim. Py. nil tibi quicquam credo. Th. desinas. |
885 | Ch. nunc ego te in hac re mi oro ut adiutrix sies,ego me tuae commendo et committo fide[i],te mihi patronam capio, Thai', te obsecro:emoriar si non hanc uxorem duxero.Th. taměn si pater . . ? Ch. quid? ah volet, certo scio, |
890 | civis modo haec sit. Th. paullulum oppeririersi vis, iam frater ipse hic aderit virginis;nutricem accersitum iĭt quae illam aluit parvolam:in cognoscendo tute ipse aderi', Chaerea.Ch. ego vero maneo. Th. vin interea, dum venit, |
895 | domi opperiamur potiu' quam hic ante ostium?Ch. immo percupio. Py. quam tu rem actura obsecro es?Th. nam quid ita? Py. rogitas? hunc tu in aedis cogitasrecipere posthac? Th. quor non? Py. crede hoc meae fide[i],dabit hic pugnam aliquam denuo. Th. au tace obsecro. |
900 | Py. parum perspexisse ei(u)s videre audaciam.Ch. non faciam, Pythias. Py. non credo, Chaerea,nisi si commissum non erit. Ch. quin, Pythias,tu me servato. Py. neque pol servandum tibiquicquam dare ausim neque te servare: apage te. |
905 | Th. aděst optume ipse frater. Ch. perii hercle: obsecroabeamus intro, Thais: nolo me in viacum hac veste videat. Th. quăm ŏb rem tandem? an quia pudet?Ch. id ipsum. Py. id ipsum? virgo vero! Th. i prae, sequor.tŭ ĭstic mane ut Chremem intro ducas, Pythias._____[ S c a e n a I I I ]P y t h i a s C h r e m e s S o p h r o n a |
910 | Py. Quid, quid venire in mentem nunc possit mihi,quidnam qui referam sacrilego illi gratiamqui hunc suppos<i>vit nobis? Ch. mově vero ociuste nutrix. So. moveo. Ch. video, sed nil promoves.Py. iamne ostendisti signa nutrici? Ch. omnia. |
915 | Py. amabo, quid ait? cognoscitne? Ch. ac memoriter.Py. probe edepol narras; năm ĭlli faveo virgini.ite intro: iamdudum era vos exspectat domi. –virum bonum eccum Parmenonem incederevideo: vide ut otiosus it! si dis placet, |
920 | spero me habere qui hunc meo excruciem modo.ibo intro de cognitione ut certum sciam:post exibo atque hunc perterrebo sacrilegum._____[ S c a e n a I V ]P a r m e n o P y t h i a sPa. Reviso quidnam Chaerea hic rerum gerat.quod si astu rem tractavit, di vostram fidem, |
925 | quantam et quam veram laudem capiet Parmeno!nam ut mittam quod ei amorem difficillimum etcarissimum, a meretrice avara virginemquăm amabat, eăm confeci sine molestiasine sumptu et sine dispendio: tum hoc alterum, |
930 | id verost quod ego mi puto palmarium,me repperisse quo modo adulescentulusmeretricum ingenia et mores posset nosceremature, ut quom cognorit perpetuo oderit.quae dum foris sunt nil videtur mundius, |
935 | nec mage compositum quicquam nec magis elegansquae cŭm amatore quom cenant ligurriunt.harum videre inluviem sordes inopiam,quam inhonestae solae sint domi atque avidae cibi,quo pacto ex iure hesterno panem atrum vorent, |
940 | nosse omnia haec salus est adulescentulis.Py. ego pol te prŏ ĭstis dictis et factis, scelus,ulciscar, ut ne inpune in nos inluseris.pro deum fiděm, facinu' foedum! ŏ ĭnfelicem adulescentulum!o scelestum Parmenonem, qui istum huc adduxit! Pa. quid est? |
945 | Py. miseret me: itaque ut ne viderem, misera huc ecfugi foras.quae futura exempla dicunt in ĭllum indigna! Pa. o Iuppiter,quaě ĭllaec turbast? numnam ego perii? adibo. quid ĭstuc, Pythias?quid ais? in quěm ěxempla fient? Py. rogitas, audacissime?perdidisti istum quem adduxti pro eunucho adulescentulum, |
950 | dum studes dare verba nobis. Pa. quid ita? aut quid factumst? cedo.Py. dicam: virginem istam, Thaidi hodie quae dono datast,scis eam hinc civem esse? et fratrěm ei(u)s [esse] adprime nobilem?Pa. nescio. Py. atqui sic inventast: eam istic vitiavit miser.ille ubi id rescivit factum frater violentissimus |
955 | Pa. quidnam fecit? Py. conligavit primum eum miseris modis. |
955a | Pa. hemconligavit? Py. atque quidem orante ut ne id faceret Thaide.Pa. quid ais? Py. nunc minatur porro sese id quod moechis solet:quod ego numquam vidi fieri neque velim. Pa. quă aŭdaciatantum facinus audet? Py. quid ita «tantum»? Pa. an non tibi hŏc maxumumst? |
960 | quis homo pro moecho umquam vidit in domo meretriciaprendi quemquam? Py. nescio. Pa. at ne hoc nesciatis, Pythias:dico edico vobis nostrum esse illum erilem filium. Py. hemobsecro, an is est? Pa. nequam in illum Thai' vim fieri sinat!atque adeo autem quor non egomet intro eo? Py. vidě, Parmeno, |
965 | quid agas, ne neque illi prosis et tu pereas; nam hoc putantquidquid factumst ex tě ěsse ortum. Pa. quid igitur faciam miser?quidve incipiam? ecce autem video rure redeuntem senem.dicam huic an non? ei dicam hercle; etsi mihi magnum malumsciŏ paratum; sed necessest huic ut subveniat. Py. sapis. |
970 | ego abeo intro: tŭ ĭsti narra omne[m] ordine[m] ut factum siet._____[ S c a e n a V ]S e n e x P a r m e n oSe. Ex meo propinquo rure hoc capio commodi:neque agri neque urbis odium me umquam percipit.ubi satias coepit fieri commuto locum.sed ěstne ille noster Parmeno? et certe ipsus est. |
975 | quem praestolare, Parmeno, hic ante ostium?Pa. quis homost? ehěm salvom te advenire, ere, gaudeo.Se. quem praestolare? Pa. perii: lingua haeret metu. Se. hemquid est? quid trepidas? satine salve? dic mihi.Pa. ere, primum te arbitrari [id] quod res est velim: |
980 | quidquid hŭiu' factumst, culpa non factumst mea.Se. quid? Pa. recte sane interrogasti: oportuitrem praenarrasse me. emit quendam Phaedriaeunuchum quem dono huic daret. Se. quoi? Pa. Thaidi.Se. emit? perii hercle. quanti? Pa. viginti minis. |
985 | Se. actumst. Pa. tum quandam fidicinam amat hic Chaerea.Se. hem quid? amat? an scit ill' iam quid meretrix siet?an in astu venit? aliud ex alio malum!Pa. ere, ne me spectes: mě ĭnpulsore haec non facit.Se. omitte de te dicere. ego te, furcifer, |
990 | si vivo . . ! sed ĭstuc quidquid est primum expedi.Pa. is prŏ ĭllo eunucho ad Thaidem hanc deductus est.Se. pro eunuchon? Pa. sic est. hunc pro moecho posteaconprendere intus et constrinxere. Se. occidi.Pa. audaciam meretricum specta. Se. numquid est |
995 | aliud mali damnive quod non dixerisrelicuom? Pa. tantumst. Se. cesso huc intro rumpere? –Pa. non dubiumst quin mi magnum ex hac re sit malum;nisi, quia necessu' fuit hoc facere, id gaudeopropter me hisce aliquid esse eventurum mali. |
1000 | nam iamdiu aliquam causam quaerebat senexquam ob rem insigne aliquid faceret îs: nunc repperit._____[ S c a e n a V I ]P y t h i a s P a r m e n oPy. Numquam edepol quicquam iamdiu quod mage vellem eveniremi evenit quam quod modo senex intro ad nos venit errans.mihi solae ridiculo fuit quae quid timeret scibam. |
1005 | Pa. quid hŏc autemst? Py. nunc id prodeo ut conveniam Parmenonem.sed ubi obsecro est? Pa. me quaerit haec. Py. atque eccum video: adibo.Pa. quid est, inepta? quid tibi vis? quid rides? pergin? Py. perii:defessa iam sum misera te ridendo. Pa. quid ita? Py. rogitas?numquam pol hominem stultiorem vidi nec videbo. ah |
1010 | non possum sati' narrare quos ludos praebueris intus |
1010a | [de sene quem fecisti ingredi pulsantem ut<i> senes solent].at etiam primo callidum et disertum credidi hominem.quid? ilicone credere ea quae dixi oportuit te?an paenitebat flagiti, te auctore quod fecissetadulescens, ni miserum insupēr etiam patri indicares? |
1015 | nam quid ĭlli credis animi tum fuisse, ubi vestem viditillam esse eum indutum pater? quid ěst? iam scis te perisse?Pa. ehem quid dixti, pessuma? an mentita es? etiam rides?ităn lepidum tibi visumst, scelus, nos inridere? Py. nimium.Pa. siquidem istuc inpune habueris . . ! Py. verum? Pa. reddam hercle. Py. credo: |
1020 | sed in diem istuc, Parmeno, est fortasse quod minare.tu iam pendebi' qui stultum adulescentulum nobilitasflagitiis et eundem indicas: uterque in te exempla edent.Pa. nullus sum. Py. hic pro illo munerē tibi honos est habitus: abeo.Pa. egomet meo indicio miser quasi sorex hodie perii._____[ S c a e n a V I I ]G n a t h o T h r a s o P a r m e n o |
1025 | Gn. Quid nunc? qua spe aut quo consilio huc imu'? quid coeptas, Thraso?Th. egone? ut Thaidi me dedam et faciam quod iubeat. Gn. quid est?Th. qui minu' quam Hercules servivit Omphalae? Gn. exemplum placet.(utinam tibi conmitigari videam sandalio caput!)sed fores crepuerunt ab ea. Th. perii: quid hŏc autemst mali? |
1030 | hunc ego numquam videram etiam: quidnam hic properans prosilit?_____[ S c a e n a V I I I ]C h a e r e a P a r m e n o G n a t h o T h r a s oCh. O populares, ecqui' me hodie vivit fortunatior?nemo hercle quisquam; nam in me plane di potestatem suamomnem ostendere quoi tam subito tot congruerint commoda.Pa. quid hĭc laetus est? Ch. o Parmeno mi, o mearum volŭptatum omnium |
1035 | inventor inceptor perfector, scis me in quibu' sim gaudiis?scis Pamphilam meam inventam civem? Pa. audivi. Ch. scis sponsam mihi?Pa. bene, ita me dĭ ament, factum. Gn. audin tu, hic quid ait? Ch. tum autem Phaedriaemeo fratri gaudeo esse amorem omnem in tranquillo: unast domus;Thais patri se commendavit, in clientelam et fidem |
1040 | nobis dedit se. Pa. fratris igitur Thai' totast? Ch. scilicet.Pa. iam hoc aliud est quod gaudeamu': miles pelletur foras.Ch. tu frater ubi ubi est fac quam primum haec audiat. Pa. visam domum. –Th. numquid, Gnatho, tu dubitas quin ego nunc perpetuo perierim?Gn. sine dubio opinor. Ch. quid commemorem primum aut laudem maxume? |
1045 | illumne qui mihi dedĭt consilium ut facerem, an me qui id ausu' simincipere, an fortunam conlaudem quae gubernatrix fuit,quae tot res tantas tam opportune in unum conclusit diem,an mei patris festivitatem et facilitatem? o Iuppiter,serva obsecro haec bona nobis!_____[ S c a e n a I X ]P h a e d r i a C h a e r e a T h r a s o G n a t h oPh. Di vostram fidem, incredibilia |
1050 | Parmeno modo quae narravit. sed ubist frater? Ch. praesto adest.Ph. gaudeo. Ch. sati' credo. nil est Thaide hac, frater, tuadigniu' quod ametur: ita nostrae omnist fautrix familiae. Ph. huimihi ĭllam laudas? Th. perii, quanto minu' spei 'st tanto magis amo.obsecro, Gnatho, in te spes est. Gn. quid vis faciam? Th. perfice hoc |
1055 | precibu' pretio ut haeream in parte aliqua tandem apŭd Thaidem.Gn. difficilest. Th. siquid conlubitum, novi te. hoc si feceris,quodvis donum praemium a me optato: id optatum auferes.Gn. itane? Th. sic erit. Gn. si efficio hoc, postulo ut mihi tua domuste praesente absente pateat, invocato ut sit locus |
1060 | semper. Th. do fidem futurum. Gn. adcingar. Ph. quěm ego hic audio?o Thraso. Th. salvete. Ph. tu fortasse quae facta hic sientnescis. Th. sciŏ. Ph. quor te ergo in his ego conspicor regionibus?Th. vobis fretu'. Ph. scin quam fretu'? miles, edico tibi,si te in platea offendero hac post umquam, quod dicas mihi |
1065 | «alium quaerebam, iter hac habui»: periisti. Gn. heia haud sic decet.Ph. dictumst. Th. non cognosco vostrum tam superbum . . Ph. sic ago.Gn. prius audite paucis: quod quom dixero, si placuerit,facitote. Ch. audiamu'. Gn. tu concede paullum istuc, Thraso.principio ego vos ambos credere hoc mihi vehementer velim, |
1070 | mě hŭiu' quidquid facio id facere maxume causa mea;verum sĭ idem vobis prodest, vos non facere inscitiast.Ph. quid id est? Gn. militem rivalem ego recipiundum censeo. Ph. hemrecipiundum? Gn. cogita modo: tu hercle cŭm ĭlla, Phaedria,ut lubenter vivis (etenim bene lubenter victitas), |
1075 | quod des paullumst et necessest multum accipere Thaidem.ut tuo amori suppeditare possit sine sumptu tuo adomnia haec, magis opportunu' nec magis ex usu tuonemost. principio et habet quod det et dat nemo largius.fatuos est, insulsu' tardu', stertit noctes et dies: |
1080 | neque ĭstum metuas ně amet mulier: facile pellas ubi velis.Ch. quid agimus? Gn. praeterea hoc etiam, quod ego vel primum puto,accipit homo nemo meliu' prorsu' neque prolixius.Ch. mirum nĭ ĭlloc homine quoquo pacto opust. Ph. idem ego arbitror.Gn. recte facitis. unum etiam hoc vos oro, ut mě ĭn vostrum gregem |
1085 | recipiati': sati' diu hoc iam saxum vorso. Ph. recipimus.Ch. ac lubenter. Gn. at ego prŏ ĭstoc, Phaedria et tu Chaerea,hunc comedendum vobis propino et deridendum. Ch. placet.Ph. dignus est. Gn. Thraso, ubi vis accede. Th. obsecro te, quid agimus?Gn. quid? ĭsti te ignorabant: postquam îs mores ostendi tuos |
1090 | et conlaudavi secundum facta et virtutes tuas,impetravi. Th. bene fecisti: gratiam habeo maxumam.numquam etiam fui usquam quin me omnes amarent plurimum.Gn. dixin ego in hŏc esse vobis Atticam elegantiam?Ph. nil praeter promissum est. ite hac. Cantor. vos valete et plaudite! |