Terentius Afer
ca. 190 - 159
Eunuchus
Actus III
|
|
______________________________________________________________________________
|
|
[ S c a e n a I ]T h r a s o G n a t h o P a r m e n oTh. Magnas vero agere gratias Thais mihi?Gn. ingentis. Th. ain tu, laetast? Gn. non tăm ĭpso quidemdono quăm ăbs te datum esse: id vero seriotriumphat. Pa. hoc proviso ut, ubi tempus siet, | |
395 | deducam. sed ěccum militem. Th. est istuc datumprofecto ut grata mihi sint quae facio omnia.Gn. advorti hercle animum. Th. vel rex semper maxumasmihi agebat quidquid feceram: aliis non item.Gn. labore alieno magno partam gloriam |
400 | verbis saepe in se transmovet quĭ habet salem;quod ĭn test. Th. habes. Gn. rex te ergo in oculis . . Th. scilicet.Gn. gestare. Th. vero: credere omnem exercitum,consilia. Gn. mirum. Th. tum sicubi eum satietashominum aut negoti siquando odium ceperat, |
405 | requiescere ubi volebat, quasi . . nostin? Gn. scio:quasi ubi ĭllam exspueret miseriam ex animo. Th. tenes.tum me convivam solum abducebat sibi. Gn. huiregem elegantem narras. Th. immo sic homost:perpaucorum hominŭm. Gn. immo nullorum arbitror, |
410 | si tecum vivit. Th. invidere omnes mihi,mordere clanculum: ego non flocci pendere:illi invidere misere; verum unus tameninpense, elephantis quem Indicis praefecerat.is ubi molestu' magis est, «quaeso» inquam «Strato, |
415 | eŏn es ferox quia habes imperium in beluas?»Gn. pulchre mehercle dictum et sapienter. papaeiugularas hominem. quid ĭlle? Th. mutus ilico.Gn. quidni esset? Pa. di vostram fidem, hominem perditummiserumque et illum sacrilegum! Th. quid ĭllud, Gnatho, |
420 | quo pacto Rhodium tetigerim in convivio,numquam tibi dixi? Gn. numquam; sed narra obsecro.(plus miliens audivi.) Th. una in convivioerat hic, quem dico, Rhodius adulescentulus.forte habui scortum: coepit ad id adludere |
425 | et me inridere. «quid ais» inquam homini «inpudens?lepu' tute's, pulpamentum quaeris?» Gn. hahahae.Th. quid est? Gn. facete lepide laute nil supra.tuŏmne, obsecro te, hoc dictum erat? vetu' credidi.Th. audieras? Gn. saepe, et fertur in primis. Th. meumst. |
430 | Gn. dolět dictum inprudenti adulescenti et libero.Pa. at te di perdant! Gn. quid ĭlle quaeso? Th. perditus:risu omnes qui aderant emoriri. deniquemetuebant omnes iam mē. Gn. haud iniuria.Th. sed heus tu, purgon ego me dě ĭstac Thaidi, |
435 | quod eam me amare suspicatast? Gn. nil minus.immo auge mage suspicionem. Th. quor? Gn. rogas?scin, si quando illa mentionem Phaedriaefacit aut si laudat, te ut male urat? Th. sentio.Gn. id ut ne fiat haec res solast remedio: |
440 | ubi nominabit Phaedriam, tu Pamphilamcontinuo; siquando illa dicet «Phaedriamintro mittamu' comissatum,» Pamphilamcantatum provocemu'; si laudabit haecilliu' formam, tŭ hŭiu' contra. denique |
445 | par pro pari referto quod eam mordeat.Th. siquidem me amaret, tŭm ĭstuc prodesset, Gnatho.Gn. quando illud quod tu das exspectat atque amat,iamdudum tě amat, iamdudum illi facile fitquod doleat; metuit semper quem ipsa nunc capit |
450 | fructum nequando iratu' tu alio conferas.Th. bene dixti, ac mihi ĭstuc non in mentem venerat.Gn. ridiculum; non enĭm cogitaras. ceterumidem hŏc tute meliu' quanto invenisses, Thraso!_____[ S c a e n a I I ]T h a i s T h r a s o G n a t h o P a r m e n o P y t h i a sTh. Audire vocem visa sum modo militis. |
455 | atque eccum. salve, mi Thraso. Thr. o Thais mea,meum savium, quid agitur? ecquid nos amasde fidicina istac? Pa. quam venuste! quod deditprincipium adveniens! Th. plurimum merito tuo.Gn. eamus ergo ad cenam. quid stas? Pa. em alterum: |
460 | ex homine hunc natum dicas? Th. ubi vis, non moror.Pa. adibo atque adsimulabo quasi nunc exeam.ituran, Thais, quopiam es? Th. ehěm Parmeno:bene fecisti; hodie itura . . Pa. quo? Th. quid, hŭnc non vides?Pa. video et me taedet. ubi vis, dona adsunt tibi |
465 | a Phaedria. Thr. quid stamu'? quor non imus hinc?Pa. quaeso hercle ut liceat, pace quod fiat tua,dare huic quae volumu', convenire et conloqui.Thr. perpulchra credo dona aut nostri similia.Pa. res indicabit. heus iubete istos foras |
470 | exire, quos iussi, ocius. procede tu huc:ex Aethiopiast usque haec. Thr. hic sunt tres minae.Gn. vix. Pa. ubi tu es, Dore? accede huc. em eunuchum tibi,quam liberali facie, quam aetate integra!Th. ita me dĭ ament, honestust. Pa. quid tŭ ais, Gnatho? |
475 | numquid habes quod contemnas? quid tu autem, Thraso?tacent: sati' laudant. fac periclum in litteris,fac in palaestra, in musicis: quae liberumscire aequomst adulescentem, sollertem dabo.Thr. ego illum eunuchum, si opu' siet, vel sobrius . . |
480 | Pa. atque haec qui misit non sibi soli postulatte vivere et suă causa excludi ceteros,neque pugnas narrat neque cicatrices suasostentat neque tibi obstat, quod quidam facit;verum ubi molestum non erit, ubi tu voles, |
485 | ubi tempu' tibi erit, sat habet si tum recipitur.Thr. adparet servom hunc esse domini pauperismiserique. Gn. nam hercle nemo posset, sat scio,quĭ haberet qui pararet alium, hunc perpeti.Pa. tacě tu, quem te ego ěsse infra infimos omnis puto |
490 | homines; nam qui huic animum adsentari induxeris,e flamma petere te cibum posse arbitror.Thr. iamne imus? Th. hos prius intro ducam et quae volosimul imperabo: poste continuo exeo.Thr. ego hĭnc abeo: tŭ ĭstanc opperire. Pa. haud convenit |
495 | una ire cŭm amica imperatorem in via.Thr. quid tibi ego multa dicam? domini similis es.Gn. hahahae. Thr. quid rides? Gn. istuc quod dixti modo;et ĭllud de Rhodio dictum quom in mentem venit.sed Thais exit. Thr. abĭ prae, curre, ut sint domi |
500 | parata. Gn. fiat. – Th. diligenter, Pythias,fac cures, si Chremes hoc forte advenerit,ut ores primum ut maneat; si id non commodumst,ut redeat; si id non poterit, ad me adducito.Py. ita faciam. Th. quid? quid aliud volui dicere? |
505 | ehěm curate istam diligenter virginem:domi ădsiti' facite. Thr. eamu'. Th. vos me sequimini._____[ S c a e n a I I I ]C h r e m e s P y t h i a sCh. Profecto quanto mage magisque cogito,nimirum dabit haec Thai' mihi magnum malum:ita me ab ea astute video laběfactarier, |
510 | iam tum quom primum iussit me ad se accersier.roget quis «quid [rei] tibi cum illa?» ne noram quidem.ubi veni, causam ut ibi manerem repperit:ait rem divinam fecisse [se] et rem seriamvelle agere mecum. iam tŭm erat suspicio |
515 | dolo malo haec fieri omnia. ipsa accumberemecum, mihi sese dare, sermonem quaerere.ubi friget, huc evasit, quam pridem patermihi ět mater mortui essent. dico, iamdiu.rus Sunii ecquod habeam et quam longe a mari. |
520 | credo ei placere hoc: sperat se a me avellere.postremo, ecqua inde parva periisset soror;ecquis cŭm ea una; quid habuisset quom perit;ecquis eam posset noscere. haec quor quaeritet?nisi si illa forte quae olim periit parvola |
525 | sorŏr, hanc sě ĭntendit esse, ut est audacia.verum ea si vivit annos natast sedecim,non maior: Thai' quăm ego sum maiusculast.misit porro orare ut venirem serio.aut dicat quid volt aut molesta ne siet: |
530 | non hercle veniam tertio. heus heus, ecquis hic?ego sum Chremes. Py. o capitulum lepidissimum!Ch. dico ego mi insidias fieri? Py. Thais maxumote orabat opere ut cras redires. Ch. rus eo.Py. fac amabo. Ch. non possum, inquam. Py. at tu apŭd nos hic mane |
535 | dum redeat ipsa. Ch. nil minus. Py. quor, mi Chremes?Ch. malam rem hinc ibi'? Py. si istuc ita certumst tibi,amabo ut illuc transeas ubi ĭllast. Ch. eo.Py. abĭ, Dorias, cito hunc deduce ad militem._____[ S c a e n a I V ]A n t i p h oAn. Heri aliquot adulescentuli coiimus in Piraeo |
540 | in hunc diem, ut de symbolis essemu'. Chaeream ei reipraefecimus; dati anuli; locu' tempu' constitutumst.praeteriit tempu': quo in loco dictumst parati nil est;homo ipse nusquamst neque scio quid dicam aut quid coniectem.nunc mi hoc negoti ceteri dedere ut illum quaeram |
545 | idque adeo visam si domist. quisnam hinc ab Thaide exit?is est an non est? ipsus est. quid hŏc hominist? quĭ hic ornatust?quid ĭllud malist? nequeo satis mirari neque conicere;nisi, quidquid est, procul hinc lubet priu' quid sit sciscitari._____[ S c a e n a V ]C h a e r e a A n t i p h oCh. Numquis hic est? nemost. numquis hinc me sequitur? nemo homost. |
550 | iamne erumpere hoc licet mi gaudium? pro Iuppiter,nunc est profecto interfici quom perpeti me possum,ne hoc gaudium contaminet vita aegritudine aliqua.sed neminemne curiosum intervenire nunc mihiqui me sequatur quoquo eam, rogitando obtundat enicet |
555 | quid gestiam aut quid laetu' sim, quo pergam, unde emergam, ubi siemvestitum hunc nanctu', quid mi quaeram, sanu' sim anne insaniam!An. adibo atque ab eo gratiam hanc, quam video velle, inibo.Chaerea, quid ěst quod sic gestis? quid sibi hic vestitu' quaerit?quid ěst quod laetus es? quid tibi vis? satine sanu's? quid me adspectas? |
560 | quid taces? Ch. o festu' dies hominis! amice, salve:nemost hominum quem ego nunc magis cuperem videre quam te.An. narra istuc quaeso quid sit. Ch. immo ego te obsecro hercle ut audias.nostin hanc quăm amat frater? An. novi: nempe, opinor, Thaidem.Ch. istam ipsam. An. sic commemineram. Ch. quaedam hodie est ei dono data |
565 | virgo: quid ego ěiu' tibi nunc faciem praedicem aut laudem, Antipho,quom ipsum me noris quam elegans formarum spectator siem?in hac commotu' sum. An. ain tu? Ch. primam dices, sciŏ, si videris.quid multa verba? amare coepi. forte fortuna domierăt quidam eunuchu' quem mercatu' fuerat frater Thaidi, |
570 | neque is deductus etiamdum ad eam. submonuit me Parmenoibi servo' quod ego arripui. An. quid id est? Ch. tacitu' citius audies:ut vestem cŭm ĭllo mutem et pro illo iubeam mě illoc ducier.An. pro eunuchon? Ch. sic est. An. quid ěx ea re tandem ut caperes commodi?Ch. rogas? viderem audirem essem una quacum cupiebam, Antipho. |
575 | num parva causa aut prava ratiost? traditus sum mulieri.illa ilico ubi me accepit, laeta vero ad se abducit domum;commendat virginem. An. quoi? tibine? Ch. mihi. An. satis tuto tamen?Ch. edicit ne vir quisquam ad eam adeat et mihi ne abscedam imperat;in interiore parti ut maneam solu' cum sola. adnuo |
580 | terram intuens modeste. An. miser. Ch. «ego» inquit «ad cenam hinc eo.»abducit secum ancillas: paucae quae circum illam essent manentnoviciae puellae. continuo haec adornant ut lavet.adhortor properent. dum adparatur, virgo in conclavi sedetsuspectans tabulam quandam pictam: ibi inerat pictura haec, Iovem |
585 | quo pacto Danaae misisse aiunt quondam in gremium imbrem aureum.egomet quoque id spectare coepi, et quia consimilem luseratiam olim ille ludum, inpendio magis animu' gaudebat mihi,deŭm sese in hominem convortisse atque in alienas tegulasvenisse clanculum per ĭnpluvium fucum factum mulieri. |
590 | at quem deum! «qui templa caeli summa sonitu concutit.»ego homuncio hoc non facerěm? ego ĭllud vero ita fecī – ac lubens.dum haec mecum reputo, accersitur lavatum interea virgo:iit lavit rediit; deinde eam in lecto illae conlocarunt.stŏ ěxspectans siquid mi imperent. venit una, «heus tu» inquit «Dore, |
595 | cape hoc flabellum, ventulum huic sic facito, dum lavamur;ubi nos laverimu', si voles, lavato.» accipio tristis.An. tum equidem istuc os tuom inpudens videre nimium vellem,quĭ ěsset status, flabell<ul>um tenere te asinum tantum.Ch. vix elocutast hoc, foras simul omnes proruont se, |
600 | abeunt lavatum, perstrepunt, ita ut fit domini ubi absunt.interea somnu' virginem opprimīt. ego limis spectosic per flabellum clanculum; simul alia circumspecto,satin explorata sint. video esse. pessulum ostio obdo.An. quid tum? Ch. quid «quid tum,» fatue? An. fateor. Ch. an ego occasionem |
605 | mi ostentam, tantam, tam brevem, tam optatam, tam insperatamamitterem? tum pol ego is essem vero qui simulabar.An. sane hercle ut dici'. sed ĭnterim de symbolis quid actumst?Ch. paratumst. An. frugi es: ubi? domin? Ch. immo apŭd libertum Discum.An. perlongest, sed tanto ocius properemu': muta vestem. |
610 | Ch. ubi mutem? perii; nam domo exsulo nunc: metuo fratremne intus sit; porro autem pater ne rure redierit iam.An. eamus ad me, ibi proxumumst ubi mutes. Ch. recte dicis.eamus; et de istac simul, quo pacto porro possimpotiri, consilium volo capere una tecum. An. fiat. |