BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Terentius Afer

ca. 190 - 159

 

Eunuchus

 

Actus II

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

[ S c a e n a   I ]

P h a e d r i a   P a r m e n o

 

Ph. Fac, ita ŭt iussi, deducantur isti. Pa. faciam. Ph. at diligenter.

Pa. fiet. Ph. at mature. Pa. fiet. Ph. satine hoc mandatumst tibi? Pa. ah

rogitare, quasi difficile sit!

210

utinam tam aliquid invenire facile possis, Phaedria,

quam hoc peribit. Ph. ego quoque una pereo, quod mist carius;

ně ĭstuc tăm iniquo patiare animo. Pa. minime: quĭ ěffectum dabo.

sed numquid aliud imperas?

Ph. munu' nostrum ornato verbis, quod poteris, et ĭstum aemulum,

215

quod poteris, ab ea pellito.

Pa. memini, tam etsi nullu' moneas. Ph. ego rus ibo atque ibi manebo.

Pa. censeo. Ph. sed heus tu. Pa. quid vis? Ph. censen posse me obfirmare et

perpeti ne redeam interea? Pa. tene? non hercle arbitror;

nam aut iam revortere aut mox noctu te adiget horsum insomnia.

220

 Ph. opu' faciam, ut defetiger usque, ingratiis ut dormiam.

Pa. vigilabi' lassus: hoc plus facies. Ph. abĭ, nil dicis, Parmeno.

eiciunda hercle haec est mollities animi; nimi' me indulgeo.

tandem non ego ĭllam caream, si sit opu', vel totum triduom? Pa. hui

univorsum triduom? vidě quid agas. Ph. stat sententia. –

225

 Pa. di boni, quid hŏc morbist? adeon homines inmutarier

ex amore ut non cognoscas eundem esse! hoc nemo fuit

minus ineptu', mage severu' quisquam nec mage continens.

sed quis hic est qui huc pergit? attat hi(c)quidem est parasitus Gnatho

militis: ducit secum una virginem dono huic. papae

230

facie honesta! mirum ni ego me turpiter hodie hic dabo

cum meo decrepito hoc eunucho. haec superat ipsam Thaidem.

 

_____

 

[ S c a e n a   I I ]

G n a t h o   P a r m e n o

 

Gn. Dĭ ĭnmortales, homini homo quid praestat? stulto intellegens

quid ĭnter est? hoc adeo ex hac re venit in mentem mihi:

conveni hodie adveniens quendam mei loci hinc atque ordinis,

235

hominem haud inpurum, itidem patria qui abligurrierat bona:

video sentum squalidum aegrum, pannis annisque obsitum. «oh

quid ĭstuc» inquam «ornatist?» «quoniam misěr quod habui perdidi, em

quo redactu' sum. omnes noti me atque amici deserunt.»

hic ego ĭllum contempsi prae me: «quid homo» inquam «ignavissime?

240

ităn parasti te ut spes nulla relicua in te siet tibi?

simŭl consilium cum rě ămisti? viděn me ex eodem ortum loco?

qui color nitor vestitu', quaě habitudost corporis!

omnia habeo neque quicquam habeo; nil quom est, nil defit tamen.»

«at ego infelix neque ridiculus esse neque plagas pati

245

possum.» «quid? tu his rebu' credi' fieri? tota erras via.

olim isti fuit generi quondam quaestus apŭd saeclum prius:

hoc novomst aucupium; ego adeo hanc primus inveni viam.

est genus hominum qui esse primos se omnium rerum volunt

nec sunt: hos consector; hisce ego non paro me ut rideant,

250

sed eis ultro adrideo et eorum ingenia admiror simul.

quidquid dicunt laudo; id rursum si negant, laudo id quoque;

negăt quis: nego; ait: aio; postremo imperavi egomet mihi

omnia adsentari. is quaestu' nunc est multo uberrimus.»

Pa. scitum hercle hominem! hic homines prorsum ex stultis insanos facit.

255

 Gn. dum haec loquimur, interealoci ad macellum ubi advenimus,

concurrunt laeti mi obviam cuppedenarii omnes,

cetarii lanii coqui fartores piscatores,

quibus et re salva et perdita profueram et prosum saepe:

salutant, ad cenam vocant, adventum gratulantur.

260

ille ubi miser famelicus vidět mi esse tantum honorem et

tam facile victum quaerere, ibi homo coepit me obsecrare

ut sibi liceret discere id de me: sectari iussi,

si potis est, tamquam philosophorum haběnt disciplinae ex ipsis

vocabulā, parasiti ita ut Gnathonici vocentur.

265

 Pa. viděn otium et cibu' quid facīt alienu'? Gn. sed ego cesso

ad Thaidem hanc deducere et rogare ad cenam ut veniat?

sed Parmenonem ante ostium Thaini' tristem video,

rivali' servom: salva res[es]t. nimirum hic homines frigent.

nebulonem hunc certumst ludere. Pa. hisce hoc munere arbitrantur

270

suăm Thaidem esse. Gn. plurima salute Parmenonem

summum suom inpertit Gnatho. quid agitur? Pa. statur. Gn. video.

num quid nam hic quod nolis vides? Pa. te. Gn. credo; at numquid aliud?

Pa. qui dum? Gn. quia tristi's. Pa. nil quidem. Gn. ne sis; sed quid videtur

hoc tibi mancupium? Pa. non malum hercle. Gn. uro hominem. Pa. ut falsus animist!

275

 Gn. quăm hŏc munu' gratum Thaidi arbitrare esse? Pa. hoc nunc dicis

eiectos hinc nos: omnium rerum, heus, vicissitudost.

Gn. sex ego te totos, Parmeno, hos mensis quietum reddam

ne sursum deorsum cursites neve usque ad lucem vigiles.

ecquid beo te? Pa. men? papae. Gn. sic soleo amicos. Pa. laudo.

280

 Gn. detineo te: fortasse tu profectus alio fueras.

Pa. nusquam. Gn. tum tu igitur paullulum da mi operae: fac ut ădmittar

ad ĭllam. Pa. age modo, i: nunc tibi patent fores hae quia ĭstam ducis.

Gn. numquem evocari hinc vis foras? Pa. sine biduom hoc praetereat:

qui mihi nunc uno digitulo forěs aperis fortunatus,

285

ne tŭ ĭstas faxo calcibus saepe insultabi' frustra.

Gn. etiamnunc tu hic stas, Parmeno? eho numnam hic relictu's custos,

nequis forte internuntius clăm ă milite ad ĭstam curset?

Pa. facete dictum: mira vero militi qui placeat? –

sed video erilem filium minorem huc advenire.

290

miror quid ěx Piraeo abierit; nam ibi custos publice est nunc.

non temere est; et properans venit: nescioquid circumspectat.

 

_____

 

[ S c a e n a   I I I ]

C h a e r e a   P a r m e n o

 

Ch. Occidi!

neque virgost usquam neque ego, qui illam e conspectu amisi meo.

ubi quaeram, ubi investigem, quem perconter, quăm ĭnsistam viam

295

incertu' sum. una haec spes est: ubi ubi est, diŭ celari non potest.

o faciem pulchram! deleo omnis de(h)inc ex animo mulieres:

taedet cotidianarum harum formarum. Pa. ecce autem alterum!

nescioquid de amore loquitur: ŏ ĭnfortunatum senem!

hic vero est qui si occeperit,

300

ludum iocumque dices fuisse illum alterum,

praeut huiu' rabies quae dabit.

Ch. ut ĭllum di deaeque senium perdant qui me hodie remoratus est;

meque adeo qui ei restiterim; tum autem qui illum flocci fecerim.

sed ěccum Parmenonem. salve. Pa. quid tu's tristi'? quidve's alacris?

305

unde is? Ch. egone? nescio hercle,

neque unde eam neque quorsum eām: ita prorsu' sum oblitus mei.

Pa. qui quaeso? Ch. amo. Pa. hem. Ch. nunc, Parmenō, ostendes te qui vir sies.

scis te mihi saepe pollicitum esse «Chaerea, aliquid inveni

modo quod ames: in ea re utilitatem ego faciam ut cognoscas meam»,

310

quom in cellulam ad te patri' penum omnem congerebam clanculum.

Pa. age, inepte. Ch. hoc hercle factumst. fac sis nunc promissa adpareant,

sĭ adeo digna res[es]t ubi tu nervos intendas tuos.

haud simili' virgost virginum nostrarum, quas matres student

demissis umeris esse, vincto pectore, ut gracilae sient.

315

siquaest habitior paullo pugilem esse aiunt, deducunt cibum:

tam etsi bonast natura, reddunt curatura iunceas:

itaque ergo amantur. Pa. quid tua istaec? Ch. nova figura oris. Pa. papae.

Ch. colŏr veru', corpu' solidum et suci plenum. Pa. anni? Ch. anni? sedecim.

Pa. flos ipsě. Ch. <ipsam> hanc tu mihi vel vi vel clam vel precario

320

fac tradas: meă nil refert dum potiar modo.

Pa. quid? virgo quoiast? Ch. nescio hercle. Pa. undest? Ch. tantundem. Pa. ubi habitat?

Ch. ně ĭd quidem. Pa. ubi vidisti? Ch. in via. Pa. qua ratione eăm amisti?

Ch. id equidem adveniens mecum stomachabar modo,

nec quemquam ego esse hominem arbitror quoi mage bonae

325

felicitates omnes advorsae sient.

quid hoc est sceleri'? perii. Pa. quid factumst? Ch. rogas?

patris cognatum atque aequalem Archidemidem

nostin? Pa. quidnī? Ch. is, dum hanc sequor, fit mi obviam.

Pa. incommode hercle. Ch. immo enĭmvero infeliciter;

330

nam incommoda alia sunt dicenda, Parmeno.

illum liquet mihi deierare his mensibus

sex septem prorsum non vidisse proxumis,

nisi nunc quom minime vellem minimeque opu' fuit.

eho nonne hoc monstri similest? quid ais? Pa. maxume.

335

 Ch. continuo occurrit ad me, quam longe quidem,

incurvo' tremulu' labiis demissis gemens:

«heus heus tibi dico, Chaerea» inquit. restiti.

«scin quid ego te volebam?» «dic.» «cras est mihi

iudicium.» «quid tum?» «ut diligenter nunties

340

patri, advocatu' mane mi esse ut meminerit.»

dum haec dicit abiit hora. rogŏ numquid velit.

«recte» inquit. abeo. quom huc respicio ad virginem,

illa sě[se] interea commodum huc advorterat

in hănc nostram plateam. Pa. mirum nĭ hănc dicit, modo

345

huic quae datast dono. Ch. huc quom advenio nulla erat.

Pa. comites secuti scilicet sunt virginem?

Ch. verum: parasitu' cŭm ăncilla. Pa. ipsast: ilicet.

desine; iam conclamatumst. Ch. alias res agis.

Pa. istuc ago equidem. Ch. nostin quae sit, dic mihi, aut

350

vidistin? Pa. vidi novi sciŏ quŏ ăbducta sit.

Ch. eho Parmeno mi, nostin? [Pa. novi. Ch.] et scis ubi siet?

Pa. huc deductast ad meretricem Thaidem: ei dono datast.

Ch. quis is est tam potens cum tanto munere hoc? Pa. miles Thraso,

Phaedriae rivali'. Ch. duras fratri' partis praedicas.

355

 Pa. immo enĭm si scias quod donum huic dono contra conparet,

[tum] magis id dicas. Ch. quodnam quaeso hercle? Pa. eunuchum. Ch. illumne obsecro

inhonestum hominem, quem mercatus est heri, seněm mulierem?

Pa. istunc ipsum. Ch. homŏ quatietur certe cum dono foras.

sed ĭstam Thaidem non scivi nobis vicinam. Pa. haud diust.

360

 Ch. perii, numquamne etiam me illam vidisse! eho dum dic mihi:

estne, ut fertur, forma? Pa. sane. Ch. at nil ad nostram hanc? Pa. alia rest.

Ch. obsecro hercle, Parmeno, fac ŭt potiar. Pa. faciam sedulo ac

dabo operam, adiuvabo: numquid me aliud? Ch. quo nunc is? Pa. domum,

ut mancupia haec, ita ut<i> iussit frater, ducam ad Thaidem.

365

 Ch. o fortunatum istum eunuchum quiquidem in hanc detur domum!

Pa. quid ita? Ch. rogitas? summa forma semper conservam domi

videbit conloquetur aderit una in unis aedibus,

cibum non numquam capiet cŭm ea, interdum propter dormiet.

Pa. quid si nunc tute fortunatu' fias? Ch. qua re, Parmeno?

370

responde. Pa. capias tŭ ĭlli(u)s vestem. Ch. vestem? quid tum postea?

Pa. prŏ ĭllo te ducām. Ch. audio. Pa. tě ěsse illum dicam. Ch. intellego.

Pa. tŭ ĭllis fruare commodis quibu' tu illum dicebas modo:

cibum una capias, adsis tangas ludas propter dormias;

quandoquidem illarum neque te quisquam novit neque scit qui sies.

375

praeterea forma et aetas ipsast facile ut prŏ eŭnucho probes.

Ch. dixti pulchre: numquam vidi meliu' consilium dari.

age eamus intro nunciam: orna me abduc duc quantum potest.

Pa. quid agi'? iocabar equidem. Ch. garris. Pa. perii, quid ego egi miser!

quo trudi'? perculeris iam tu me. tibi equidem dico, mane.

380

 Ch. eamu'. Pa. pergin? Ch. certumst. Pa. vidě ne nimium calidum hoc sit modo.

Ch. non est profecto: sine. Pa. at enim istaec in me cudetur faba. Ch. ah.

Pa. flagitium facimus. Ch. an ĭd flagitiumst si in domum meretriciam

deducar et ĭllis crucibu', quae nos nostramque adulescentiam

haběnt despicatam et quae nos semper omnibus cruciant modis,

385

nunc referam gratiam atque eas itidem fallam, ut ab îs fallimur?

an potius haec patri aequomst fieri ut a me ludatur dolis?

quod qui rescierint, culpent; illud merito factum omnes putent.

Pa. quid ĭstic? si certumst facere, facias; verum ne post conferas

culpam in me. Ch. non faciam. Pa. iubesne? Ch. iubeam? cogo atque impero:

390

numquam defugiam auctoritatem. sequere. Pa. di vortant bene!