BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Terentius Afer

ca. 190 - 159

 

Eunuchus

 

Actus I

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

[ S c a e n a   I ]

P h a e d r i a   P a r m e n o

 

Ph. Quid igitur faciam? non eam ne nunc quidem

quom accersor ultro? an potius ita me comparem

non perpeti meretricum contumelias?

exclusit; revocat: redeam? non si me obsecret.

50

 Pa. siquidem hercle possis, nil prius neque fortius.

verum si incipies neque pertendes gnaviter

atque, ubi pati non poteri', quom nemo expetet,

infecta pace ultro ad eam venies indicans

te amare et ferre non posse: actumst, ilicet,

55

peristi: eludet ubi te victum senserit.

proin tu, dum est tempus, etiam atque etiam cogita,

ere: quae res in se neque consilium neque modum

habet ullum, eam consilio regere non potes.

in amore haec omnia insunt vitia: iniuriae,

60

suspiciones, inimicitiae, indutiae,

bellum, pax rursum: incerta haec si tu postules

ratione certa facere, nihilo plus agas

quam si des operam ut cum ratione insanias.

et quod nunc tute tecum iratus cogitas

65

«egon illam, quaě ĭllum, quae me, quae non . . ! sine modo,

mori me malim: sentiet qui vir siem»:

haec verba una mehercle falsa lacrimula

quam oculos terendo misere vix vĭ ěxpresserit,

restinguet, et te ultro accusabit, et dabis

70

ultro supplicium. Ph. ŏ ĭndignum facinu'! nunc ego

et ĭllam scelestam esse et me miserum sentio:

et taedet et amore ardeo, et prudens sciens,

vivos vidensque pereo, nec quid agam scio.

Pa. quid agas? nisi ut te redimas captum quam queas

75

minimo; si nequeas paullulo, at quanti queas;

et ne te adflictes. Ph. itane suades? Pa. si sapis,

neque praeter quam quas ipse amor molestias

habet addas, et ĭllas quas habet recte feras.

sed ěcca<m> ipsa egreditur, nostri fundi calamitas;

80

nam quod nos capere oportet haec intercipit.

 

_____

 

[ S c a e n a   I I ]

T h a i s   P h a e d r i a   P a r m e n o

 

Th. Miseram me, vereor ně ĭllud graviu' Phaedria

tulerit neve aliorsum atque ego feci acceperit,

quod heri intro missu' non est. Ph. totus, Parmeno,

tremo horreoque, postquam aspexi hanc. Pa. bono animo es:

85

accede ad ignem hunc, iam calesces plus satis.

Th. quis hĭc loquitur? ehěm tun hic eras, mi Phaedria?

quid hĭc stabas? quor non recta intro ibas? Pa. ceterum

de exclusione verbum nullum? Th. quid taces?

Ph. sane quia vero haec mihi patent semper fores

90

aut quia sum apud te primu'. Th. missa istaec face.

Ph. quid «missa»? o Thais, Thais, utinam esset mihi

pars aequa amori' tecum ac pariter fieret,

ut aut hoc tibi doleret itidem ut mihi dolet

aut ego ĭstuc abs te factum nihili penderem!

95

 Th. ne crucia te obsecro, anime mi, <mi> Phaedria.

non pol quo quemquam plus amem aut plus diligam

eo feci; sed ita erat res, faciundum fuit.

Pa. credo, ut fit, misera praě amore exclusti hunc foras.

Th. sicin agi', Parmeno? age; sed huc qua gratia

100

te accersi iussi, ausculta. Ph. fiat. Th. dic mihi

hoc primum, potin est hic tacere? Pa. egon? optume.

verum heus tu, hac lege tibi meam adstringo fidem:

quae vera audivi taceo et contineo optume;

sin falsum aut vanum aut finctumst, continuo palamst:

105

plenus rimarum sum, hac atque illac perfluo.

proin tu, taceri si vis, vera dicito.

Th. Samia mihi mater fuit: ea habitabat Rhodi.

Pa. potest taceri hoc. Th. ibi tum matri parvolam

puellam dono quidam mercator dedit

110

ex Attica hinc abreptam. Ph. civemne? Th. arbitror;

certum non scimu': matri' nomen et patris

dicebat ipsa: patriam et signa cetera

neque scibat neque per aetatem etiam potis erat.

mercator hoc addebat: e praedonibus,

115

unde emerat, se audisse abreptam e Sunio.

mater ubi accepit, coepit studiose omnia

docere, educere, ita ut<i> si esset filia.

sororem plerique esse credebant meam.

ego cŭm ĭllo, quocum tum uno rěm habebam hospite,

120

abii huc: qui mihi reliquit haec quae habeo omnia.

Pa. utrumque hoc falsumst: effluet. Th. quĭ ĭstuc? Pa. quia

neque tu uno eras contenta neque solus dedit;

nam hic quoque bonam magnamque partem ad te attulit.

Th. itast; sed sine me pervenire quo volo.

125

interea miles qui me amare occeperat

in Cariamst profectu'; tě ĭnterea loci

cognovi. tute scis postilla quam intumum

habeam te et mea consilia ut tibi credam omnia.

Ph. ne hoc quiděm tacebit Parmeno. Pa. oh dubiumne id est?

130

 Th. hoc agite, amabo. mater mea ĭllic mortuast

nuper; ěiu' frater aliquantum ad remst avidior.

is ubi esse hanc forma videt honesta virginem

et fidibu' scire, pretium sperans ilico

producit, vendit. forte fortuna adfuit

135

hic meus amicus: emit eam dono mihi

inprudens harum rerum ignaru'que omnium.

is venit: postquam sensit me tecum quoque

rěm habere, fingit causas ne det sedulo:

aĭt, si fidem habeat se iri praepositum tibi

140

apud me, ac non id metuat, ně, ubi ăcceperim,

sese relinquam, velle sě ĭllam mihi dare;

verum id vereri. sed ego quantum suspicor,

ad virginem animum adiecit. Ph. etiamne amplius?

Th. nil; nam quaesivi. nunc ego eam, mi Phaedria,

145

multae sunt causae quam ob rem cupio abducere:

primum quod sorŏr est dicta; praeterea ut suis

restituam ac reddam. sola sum; habeo hic neminem

neque amicum neque cognatum: quam ob rem, Phaedria,

cupio aliquos parere amicos beneficio meo.

150

id amabo adiuta me, quo id fiat facilius:

sine ĭllum priores partis hosce aliquot dies

apud me habere. nil respondes? Ph. pessuma,

egŏn quicquam cŭm ĭstis factis tibi respondeam?

Pa. eu noster, laudo: tandem perdoluit: vir es.

155

 Ph. aut ego nescibam quorsum tu ires? «parvola

hinc est abrepta; eduxit mater pro sua;

sorŏr dictast; cupio abducere, ut reddam suis»:

nempe omnia haec nunc verba huc redeunt denique:

ego ěxcludor, ille – recipitur. qua gratia?

160

nisi si illum plus amăs quam me et istam nunc times

quae advectast ně ĭllum talem praeripiat tibi.

Th. ego[n] ĭd timeo? Ph. quid te ergo aliud sollicitat? cedo.

num solus ille dona dat? nŭm ubi meam

benignitatem sensisti in te claudier?

165

nonne ubi mi dixti cupere te ex Aethiopia

ancillulam, relictis rebus omnibus

quaesivi? porro eunuchum dixti velle te,

quia solae utuntur îs reginae; repperi,

heri minas viginti pro ambobus dedi.

170

tamen contemptus abs te haec habui in memoria:

ob haec facta abs te spernor? Th. quid ĭstic, Phaedria?

quamquam illam cupio abducere atque hac re arbitror

id fieri posse maxume, verum tamen

potius quam te inimicum habeam, faciam ut iusseris.

175

 Ph. utinam istuc verbum ex animo ac vere diceres

«potius quam te inimicum habeam»! si istuc crederem

sincere dici, quidvis possem perpeti.

Pa. labascit victus uno verbo quam cito!

Th. ego non ex animo misera dico? quam ioco

180

rem voluisti a me tandem, quin perfeceris?

ego impetrare nequeo hoc abs te, biduom

saltem ut concedas solum. Ph. siquidem biduom:

verum ne fiant isti viginti dies.

Th. profecto non plus biduom aut . . Ph. «aut» nil moror.

185

 Th. non fiet: hoc modo sine te exorem. Ph. scilicet

faciundumst quod vis. Th. merito tě amo, bene facis.

Ph. rus ibo: ibi hoc me macerabo biduom.

ita facere certumst: mos gerundust Thaidi.

tu, Parmeno, huc fac ĭlli adducantur. Pa. maxume.

190

 Ph. in hŏc biduom, Thais, vale. Th. mi Phaedria,

et tu. numquid vis aliud? Ph. egone quid velim?

cum milite istoc praesens absens ut sies;

dies noctesque mě ames, me desideres,

me somnies, mě ěxspectes, de me cogites,

195

me speres, me te oblectes, mecum tota sis:

meu' fac sis postremo animu' quando ego sum tuos. –

Th. me miseram, fors[it]an hic mihi parvam habeat fidem

atque ex aliarum ingeniis nunc me iudicet.

ego pol, quae mihi sum conscia, hoc certo scio

200

neque me finxisse falsi quicquam neque meo

cordi esse quemquam cariorem hoc Phaedria.

et quidquid huiu' feci causa virginis

feci; nam mě ěiu' fratrem spero propemodum

iam repperisse, adulescentem adeo nobilem;

205

et is hodie venturum ad me constituit domum.

concedam hinc intro atque exspectabo dum venit.