BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Terentius Afer

ca. 190 - 159

 

Eunuchus

 

Prologus

 

___________________________________________________

 

 

 

Si quisquamst qui placere se studeat bonis

quam plurimis et minime multos laedere,

in îs poeta hic nomen profitetur suom.

tum siquis est qui dictum in se inclementius

5

existumavit esse, sic existumet

responsum, non dictum esse, quia laesit prior.

qui bene vortendo et easdem scribendo male

ex Graecis bonĭs Latinas fecit non bonas,

idem Menandri Phasma nunc nuper dedit,

10

atque in Thesauro scripsit causam dicere

prius unde petitur, aurum qua re sit suom,

quam illic qui petit, unde is sit thensaurus sibi

aut unde in patrium monumentum pervenerit.

de(h)inc ne frustretur ipse se aut sic cogitet

15

«defunctu' iam sum, nil est quod dicat mihi»:

is ne erret moneo, et desinat lacessere.

habeo alia multa quae nunc condonabitur,

quae proferentur post si perget laedere

ita ŭt facere instituit. quam nunc acturi sumus

20

Menandri Eunuchum, postquam aediles emerunt,

perfecit sibi ut inspiciundi esset copia.

magĭstratu' quŏm ibi adesset occeptast agi.

exclamat furem, non poetam fabulam

dedisse et nil dedisse verborum tamen:

25

Colacem esse Naevi, et Plauti veterem fabulam;

parasiti personam inde ablatam et militis.

si id est peccatum, peccatum inprudentiast

poetae, non quo furtum facere studuerit.

id ita esse vos iam iudicare poteritis.

30

Colax Menandrist: in east parasitus Colax

et miles gloriosus: eas se non negat

personas transtulisse in Eunuchum suam

ex Graeca; sed eas fabulas factas prius

Latinas scisse sese id vero pernegat.

35

quod si personis isdem huic uti non licet:

qui mage licet currentem servom scribere,

bonas matronas facere, meretrices malas,

parasitum edacem, gloriosum militem,

puerum supponi, falli per servom senem,

40

amare odisse suspicari? denique

nullumst iam dictum quod non dictum sit prius.

qua re aequom est vos cognoscere atque ignoscere

quae veteres factitarunt si faciunt novi.

date operam, cum silentio animum attendite,

45

ut pernoscati' quid sibi Eunuchus velit.