Terentius Afer
ca. 190 - 159
Andria
Actus I
|
|
______________________________________________________________________________
|
|
[ S c a e n a I ]S i m o S o s i aSi. Vos istaec intro auferte: abite. – Sosia,ades dum: paucis te volo. So. dictum puta: | |
30 | nempe ut curentur recte haec? Si. immo aliud. So. quid estquod tibi mea ars efficere hoc possit amplius?Si. nil istac opus est arte ad hanc rem quam paro,sed eis quas semper in te intellexi sitas,fide et taciturnitate. So. exspecto quid velis. |
35 | Si. ego postquam te emi, a parvolo ut semper tibiapud me iusta et clemens fuerit servitusscis. feci ex servo ut esses libertus mihi,propterea quod servibas liberaliter:quod habui summum pretium persolvi tibi. |
40 | So. in memoria habeo. Si. haud muto factum. So. gaudeosi tibi quid feci aut facio quod placeat, Simo,et ĭd gratum fuisse advorsum te habeo gratiam.sed hŏc mihi molestumst; nam istaec commemoratioquasi exprobratiost inmemoris benefici. |
45 | quin tu uno verbo dic quid est quod me velis.Si. ita faciam. hoc primum in hac re praedico tibi:quas credis esse has non sunt verae nuptiae.So. quor simulas igitur? Si. rem omnem a principio audies:eo pacto et gnati vitam et consilium meum |
50 | cognosces et quid facere in hac re te velim.nam is postquam excessit ex ephebis, Sosia, <et>liberius vivendi fuit potestas (nam anteaqui scire posses aut ingenium noscere,dum aetas metus magister prohibebant? So. itast.) |
55 | Si. quod plerique omnes faciunt adulescentuli,ut animum ad aliquod studium adiungant, aut equosalere aut canes ad venandum aut ad philosophos,horum ille nil egregie praeter ceterastudebat et tamen omnia haec mediocriter. |
60 | gaudebam. So. non iniuria; nam id arbitroradprime in vita esse utile, ut nequid nimis.Si.sic vita erat: facile omnis perferre ac pati;cum quibus erat quomque una îs sese dedere,eorum obsequi studiis, adversus nemini, |
65 | numquam praeponens se illis; ita ŭt facillumesine ĭnvidia laudem invenias et amicos pares.So.sapienter vitam instituit; namque hoc temporeobsequium amicos, veritas odium parit.Si. interea mulier quaedam abhinc triennium |
70 | ex Andro commigravit huc viciniae,inopia et cognatorum neglegentiacoacta, egregia forma atque aetate integra.So. ei, vereor nequid Andria adportet mali!Si. primo haec pudice vitam parce ac duriter |
75 | agebat, lana ac tela victum quaeritans;sed postquam amans accessit pretium pollicensunus et item alter, ita ut ingeniumst omniumhominum ab labore proclive ad lubidinem,accepit condicionem, de(h)inc quaestum occipit. |
80 | qui tum illam amabant forte, ita ut fit, filiumperduxere illuc, secum ut una esset, meum.egomet continuo mecum «certe captus est:habet». observabam mane illorum servolosvenientis aut abeuntis: rogitabam «heus puer, |
85 | dic sodes, quis heri Chrysidem habuit?» nam Andriaeilli id erat nomen. So. teneo. Si. Phaedrum aut Cliniamdicebant aut Niceratum; nam î tres tum simulamabant. «eho quid Pamphilus?» «quid? symbolamdedit, cenavit.» gaudebam. item alio die |
90 | quaerebam: comperibam nil ad Pamphilumquicquam attinere. enĭmvero spectatum satisputabam et magnum exemplum continentiae;nam qui cum ingeniis conflictatur ei(u)s modineque commovetur animus in ea re tamen, |
95 | sciăs posse habere iam ipsum suae vitae modum.quom id mihi placebat tum uno ore omnes omniabona dicere et laudare fortunas meas,qui gnatum haberem tali ingenio praeditum.quid verbis opus est? hac fama inpulsus Chremes |
100 | ultro ad me venit, unicam gnatam suamcum dote summa filio uxorem ut daret.placuit: despondi. hic nuptiis dictust dies.So. quid obstat quor non verae fiant? Si. audies.ferme in diebu' paucis quibus haec acta sunt |
105 | Chrysis vicina haec moritur. So. o factum bene!beasti; ei metui a Chryside. Si. ibi tum filiuscum illis qui amabant Chrysidem una aderat frequens;curabat una funu'; tristis interim,nonnumquam conlacrumabat. placuit tum id mihi. |
110 | sic cogitabam «hic parvae consuetudiniscausa huiu' mortem tam fert familiariter:quid si ipse amasset? quid hĭc mihi faciet patri?»haec ego putabam esse omnia humani ingenimansuetique animi officia. quid multis moror? |
115 | egomet quoque eiu' causa in funus prodeo,nil suspicans etiam mali. So. hem quid id est? Si. scies.ecfertur; imus. interea inter mulieresquae ibi aderant forte unam aspicio adulescentulamforma . . So. bona fortasse. Si. et voltu, Sosia, |
120 | adeo modesto, adeo venusto ut nil supra.quia tum mihi lamentari praeter ceterasvisast et quia erat forma praeter ceterashonesta ac liberali, accedo ad pedisequas,quae sit rogo: sororem esse aiunt Chrysidis. |
125 | percussit ilico animum. attat hoc illud est,hinc illae lacrumae, haec illast misericordia.So. quam timeo quorsum evadas! Si. funus interimprocedit: sequimur; ad sepulcrum venimus;in ignem inpositast; fletur. interea haec soror |
130 | quam dixi ad flammam accessit inprudentius,sati' cum periclo. ibi tum exanimatus Pamphilusbene dissimulatum amorem et celatum indicat:adcurrit; mediam mulierem complectitur:«mea Glycerium,» inquit «quid agis? quor te is perditum?» |
135 | tum illa, ut consuetum facile amorem cerneres,reiecit se in eum flens quam familiariter!So. quid ais? Si. redeo inde iratus atque aegre ferens;nec satis ad obiurgandum causae. diceret«quid feci? quid commerui aut peccavi, pater? |
140 | quae sese in ignem inicere voluit, prohibuiservavi.» honesta oratiost. So. recte putas;nam si illum obiurges vitae qui auxilium tulit,quid facias illi qui dederit damnum aut malum?Si. venit Chremes postridie ad me clamitans: |
145 | indignum facinu'; comperisse Pamphilumpro uxore habere hanc peregrinam. ego ĭllud sedulonegare factum. ille instat factum. deniqueita tum discedo ab illo, ut qui se filiamneget daturum. So. non tu ibi gnatum . . ? Si. ne haec quidem |
150 | sati' vehemens causa ad obiurgandum. So. qui? cedo.Si. «tute ipse his rebu' finem praescripsti, pater:prope adest quom alieno more vivendumst mihi:sine nunc meo me vivere interea modo.»So. qui igitur relictus est obiurgandi locus? |
155 | Si. si propter amorem uxorem nolet ducere:ea primum ab illo animum advortenda iniuriast;et nunc id operam do, ut per falsas nuptiasvera obiurgandi causa sit, si deneget;simul sceleratu' Davo' siquid consili |
160 | habet, ut consumat nunc quom nil obsint doli;quem ego credo manibu' pedibu'que obnixe omniafacturum, magis id adeo mihi ut incommodetquam ut obsequatur gnato. So. quapropter? Si. rogas?mala mens, malus animu'. quem quidem ego si sensero . . |
165 | sed quid opust verbis? sin eveniat quod volo,in Pamphilo ut nil sit morae, restat Chremescui mi expurgandus est: et spero confore.nunc tuŏmst officium has bene ut adsimules nuptias,perterrefacias Davom, observes filium |
170 | quid agat, quid cŭm ĭllo consili captet. So. sat est:curabo. Si. eamu' nunciam intro: i prae, sequar._____[ S c a e n a I I ]S i m o D a v o sSi. Non dubiumst quin uxorem nolit filius;ita Davom modo timere sensi, ubi nuptiasfuturas esse audivit. sed ĭpse exit foras. |
175 | Da. mirabar hoc si sic abiret et eri semper lenitasverebar quorsum evaderet.qui postquam audierat non datum iri filio uxorem suo,numquam quoiquam nostrum verbum fecit neque id aegre tulit.Si. at nunc faciet neque, ut opinor, sine tuo magno malo. |
180 | Da. id voluit nos sic necopinantis duci falso gaudio,sperantis iam amoto metu, interoscitantis opprimi,ně esset spatium cogitandi ad disturbandas nuptias:astute. Si. carnufex quae loquitur? Da. erus est neque provideram.S.Dave.D.hem quid est?S.eho dum ad me.D.quid hĭc volt?S.quid ais?D.qua de re?S.rogas? |
185 | meum gnatum rumor est amare. Da. id populu' curat scilicet.Si. hoccin agis an non? Da. ego vero istuc. Si. sed nunc ea me exquirereiniqui patris est; nam quod ant(e)hac fecit nil ad me attinet.dum tempus ad eam rem tulit, sivi animum ut expleret suom;nunc hic dies aliam vitam defert, alios mores postulat: |
190 | de(h)inc postulo sive aequomst te oro, Dave, ut redeat iam in viam.hoc quid sit? omnes quĭ amant graviter sibi dari uxorem ferunt.Da. ita aiunt. Si. tum siquis magistrum cepit ad eam rem inprobum,ipsum animum aegrotum ad deteriorem partem plerumque adplicat.Da. non hercle intellego. Si. non? hem. Da. non: Davo' sum, non Oedipus. |
195 | Si. nempe ergo aperte vis quae restant me loqui? Da. sane quidem.Si. si sensero hodie quicquam in his te nuptiisfallaciae conari quo fiant minus,aut velle in ea re ostendi quam sis callidus,verberibu' caesum te in pistrinum, Dave, dedam usque ad necem, |
200 | eă lege atque omine ut, si te inde exemerim, ego pro te molam.quid, hoc intellexti[n]? an nondum etiam ne hoc quidem? Da. immo callide:ita aperte ipsam rem modo locutu's, nil circum itione usus es.Si. ubivis faciliu' passu' sim quam in hac re me deludier.Da. bona verba, quaeso! Si. inrides? nil me falli'. sed dico tibi: |
205 | ne temere facias; neque tu haud dicas tibi non praedictum: cave!_____[ S c a e n a I I I ]D a v o sEnĭmvero, Dave, nil locist segnitiae neque socordiae,quantum intellexi modo senis sententiam de nuptiis:quae si non astu providentur, me aut erum pessum dabunt.nec quid agam certumst, Pamphilumne adiutem an auscultem seni. |
210 | si illum relinquo, ei(u)s vitae timeo; sin opitulor, hui(u)s minas,quoi verba dare difficilest: primum iam de amore hoc comperit;me infensu' servat nequam faciam in nuptiis fallaciam.si senserit, perii: aut si lubitum fuerit, causam ceperitquo iure quaque iniuria praecipitem [me] in pistrinum dabit. |
215 | ad haec mala hoc mi accedit etiam: haec Andria,si[ve] ista uxor sive amicast, gravida e Pamphilost.audireque eorumst operae pretium audaciam(nam inceptiost amentium, haud amantium):quidquid peperisset decreverunt tollere. |
220 | et fingunt quandam inter se nunc fallaciamcivem Atticam esse hanc: «fuit olim quidam senexmercator; navim is fregit apud Andrum insulam;is obiit mortem.» ibi tum hanc eiectam Chrysidispatrem recepisse orbam parvam. fabulae! |
225 | miquidem hercle non fit veri simile; atque ipsis commentum placet.sed Mysis ab ea egreditur. at ego hinc me ad forum utconveniam Pamphilum, ne de hac re pater inprudentem opprimat._____[ S c a e n a I V ]M y s i sAudivi, Archylis, iamdudum: Lesbiam adduci iubes.sane pol ĭlla temulentast mulier et temeraria |
230 | nec sati' digna quoi committas primo partu mulierem.tamen eam adducam? inportunitatem spectate aniculaequia compotrix eius est. di, date facultatem obsecrohuic pariundi atque illi in aliis potiu' peccandi locum.sed quidnam Pamphilum exanimatum video? vereor quid siet. |
235 | opperiar, ut sciam num quid nam haec turba tristitiae adferat._____[ S c a e n a V ]P a m p h i l u s M y s i sPa. Hocciněst humanum factu aut inceptu? hoccin[est] officium patris?My. quid ĭllud est? Pa. pro deum fidem quid ěst, si haec non contumeliast?uxorem decrerat dare sese mi hodie: nonne oportuitpraescisse me ante? nonne priu' communicatum oportuit? |
240 | My. miseram me, quod verbum audio!Pa. quid? Chremes, qui denegarat se commissurum mihignatam suam uxorem, id mutavit quia me inmutatum videt?itane obstinate operam dat ut me a Glycerio miserum abstrahat?quod si fit pereo funditus. |
245 | adeon hominem esse invenustum aut infelicem quemquam ut ego sum!pro deum atque hominum fidem!nullon ego Chremeti' pacto adfinitatem effugere potero?quot modis contemptu' spretu'! facta transacta omnia. hemrepudiatu' repetor. quăm ŏb rem? nisi si id est quod suspicor: |
250 | aliquid monstri alunt: ea quoniam nemini obtrudi potest,itur ad me. My. oratio haec me miseram exanimavit metu.Pa. nam quid ego dicam de patre? ahtantamne rem tam neglegenter agere! praeteriens modomi apŭd forum «uxor tibi ducendast, Pamphile, hodie» inquit: «para, |
255 | abĭ domum.» id mihi visust dicere «abĭ cito ac suspende te.»obstipui. censen me verbum potuisse ullum proloqui? autullam causam, ineptam saltem falsam iniquam? obmutui.quod si ego rescissem id priu', quid facerem siquis nunc me roget:aliquid facerem ut hoc ne facerem. sed nunc quid primum exsequar? |
260 | tot me inpediunt curae, quae meum animum divorsae trahunt:amŏr, misericordia huiu', nuptiarum sollicitatio,tum patri' pudor, qui me tam leni passus est animo usque adhucquae meo quomque animo lubitumst facere. eine ego ut ădvorser? ei mihi!incertumst quid agam. My. misera timeo «incertum» hoc quorsus accidat. |
265 | sed nunc peropust aut hunc cum ipsa aut de illa aliquid me advorsum hunc loqui:dum in dubiost animu', paullo momento huc vel ĭlluc impellitur.Pa. quis hĭc loquitur? Mysis, salve. My. o salve, Pamphilē. Pa. quid agit? My. rogas?laborat e dolore atque ex hoc misera sollicitast, diemquia olim in hunc sunt constitutae nuptiae. tum autem hoc timet, |
270 | ne deseras se. Pa. hem egone istuc conari queam?egŏn propter me illam decipi miseram sinam,quae mihi suom animum atque omnem vitam credidit,quam ego animo egregie caram pro uxore habuerim?bene et pudice ei(u)s doctum atque eductum sinam |
275 | coactum egestate ingenium inmutarier?non faciam. My. haud verear si in te solo sit situm;sed vĭm ŭt queas ferre. Pa. adeon me ignavom putas,adeon porro ingratum aut inhumanum aut ferum,ut neque me consuetudo neque amor neque pudor |
280 | commoveat neque commoneat ut servem fidem?My. unum hoc scio, hanc meritam esse ut memor esses sui.Pa. memor essem? o Mysis Mysis, etiam nunc mihiscripta illa dicta sunt in animo Chrysidisde Glycerio. iam ferme moriens me vocat: |
285 | accessi; vos semotae: nos soli: incipit«mi Pamphile, huiu' formam atque aetatem vides,nec clam te est quăm ĭlli nunc utraeque inutileset ad pudĭcitiam et ad rem tutandam sient.quod ego per hanc te dexteram [oro] et genium tuom, |
290 | per tuăm fidem perque huiu' solitudinemte obtestor ne abs te hanc segreges neu deseras.si te in germani fratri' dilexi locosive haec te solum semper fecit maxumiseu tibi morigera fuit in rebus omnibus, |
295 | te isti virum do, amicum tutorem patrem;bona nostra haec tibi permitto et tuăe mando fide[i].»hanc mi in manum dat; mors continuo ipsam occupat.accepi: acceptam servabo. My. ita spero quidem.Pa. sed quor tu abis ab ĭlla? My. obstetricem accerso. Pa. propera. atque audin? |
300 | verbum unum cavě de nuptiis, ne ad morbum hoc etiam . . My. teneo. |