Terentius Afer
ca. 190 - 159
Andria
Actus II
|
|
______________________________________________________________________________
|
|
[ S c a e n a I ]C h a r i n u s B y r r i a P a m p h i l u sCh. Quid ais, Byrria? datŭrne illa Pamphilo hodie nuptum? By. sic est.Ch. qui scis? By. apŭd forum modo ě Davo audivi. Ch. vae misero mihi!ut animus in spe atque in timore usque ant(e)hac attentus fuit,ita, postquam adempta spes est, lassu' cura confectus stupet. | |
305 | By. quaeso edepol, Charine, quoniam non potest id fieri quod vis,id velis quod possit. Ch. nil volo aliud nisi Philumenam. By. ahquanto satiust te id dare operam qui istum amorem ex animo amoveas [tuo],quam id loqui quo mage lubido frustra incendatur tua!Ch. facile omnes quom valemu' recta consilia aegrotis damus. |
310 | tu si hic sis aliter sentias. By. age age, ut lubet. Ch. sed Pamphilumvideo. omnia experiri certumst priu' quam pereo. By. quid hic agit?Ch. ipsum hunc orabo, huic supplicabo, amorem huic narrabo meum:credo impetrabo ut aliquot saltem nuptiis prodat dies:interea fiet aliquid, spero. By. id «aliquid» nil est. Ch. Byrria, |
315 | quid tibi videtur? adeon ad eum? By. quidni? si nil impetres,ut te arbitretur sibi paratum moechum, si illam duxerit.Ch. abĭn hinc in malam rem cum suspicione istac, scelus?Pa. Charinum video. salve. Ch. o salve, Pamphile:ad te advenio spem salutem auxilium consilium expetens. |
320 | Pa. neque pol consili locum habeo neque ad auxilium copiam.sed ĭstuc quidnamst? Ch. hodie uxorem ducis? Pa. aiunt. Ch. Pamphile,si id facis, hodie postremum me vides. Pa. quid ita? Ch. ei mihi,vereor dicere: huic dic quaeso, Byrria. By. ego dicam. Pa. quid est?By. sponsam hic tuam amat. Pa. ně ĭste haud mecum sentit. eho dum dic mihi: |
325 | num quid nam ampliu' tibi cŭm ĭlla fuit, Charine? Ch. ah[a], Pamphile,nil. Pa. quam vellem! Ch. nunc te per amicitiam et per amorem obsecro,principio ut ne ducas. Pa. dabo equidem operam. Ch. sed si id non potestaut tibi nuptiae hae sunt cordi, Pa. cordi! Ch. saltem aliquot diesprofer, dum proficiscor aliquo ne videam. Pa. audi nunciam: |
330 | ego, Charine, ne utiquam officium liberi esse hominis puto,quom is nil mereat, postulare id gratiae adponi sibi.nuptias effugere ego istas malo quam tu adipiscier.Ch. reddidisti animum. Pa. nunc siquid potěs aut tŭ aŭt hic Byrria,facite fingite invenite efficite qui detur tibi; |
335 | ego id agam mihi qui ne detur. Ch. sat habeo. Pa. Davom optumevideo, quoi(u)s consilio fretu' sum. Ch. at tu hercle haud quicquam mihi,nisi ea quae nil opu' sunt scire. fugin hinc? By. ego vero ac lubens._____[ S c a e n a I I ]D a v o s C h a r i n u s P a m p h i l u sDa. Di boni, boni quid porto? sed ubi ĭnveniam Pamphilum,ut metum in quo nunc est adimam atque expleam animum gaudio? |
340 | Ch. laetus est nescioquid. Pa. nil est: nondum haec rescivit mala.Da. quem ego nunc credo, si iam audierit sibi paratas nuptias . .Ch. audin tu illum? Da. toto me oppido exanimatum quaerere.sed ubi quaeram? quo nunc primum intendam? Ch. cessas conloqui?Da. habeo. Pa. Dave, ades resiste. Da. quis homost, qui me . . ? o Pamphile, |
345 | te ipsum quaero. eugae, Charine! ambo opportune: vos volo.Pa. Dave, perii. Da. quin tu hoc audi. Ch. interii. Da. quid timeas scio.Pa. mea quidem hercle certe in dubio vitast. Da. et quid tu, scio.Pa. nuptiae mi . . Da. etsi scio? Pa. hodie . . Da. obtundis, tam etsi intellego?id paves ne ducas tŭ ĭllam; tŭ aŭtem ut ducas. Ch. rem tenes. |
350 | Pa. istuc ipsum. Da. atque istuc ipsum nil periclist: me vide.Pa. obsecro te, quam primum hoc me libera miserum metu. Da. emlibero: uxorem tibi non dat iam Chremes. Pa. qui scis? Da. scio.tuo' pater modo me prehendit: ait tibi uxorem darehodie, item alia multa quae nunc non est narrandi locus. |
355 | continuo ad te properans percurro ad forum ut dicam haec tibi.ubi te non invenio ibi escendo in quendam excelsum locum,circumspicio: nusquam. forte ibi huiu' video Byrriam;rogŏ: negat vidisse. mihi molestum; quid agam cogito.redeunti interea ex ipsa re mi incidit suspicio «hem |
360 | paullulum opsoni; ipsu' tristis; de inproviso nuptiae:non cohaerent.» Pa. quorsu' nam istuc? Da. ego me continuo ad Chremem.quom illo advenio, solitudo ante ostium: iam id gaudeo.Ch. recte dici'. Pa. perge. Da. maneo. interea intro ire neminemvideo, exire neminem; matronam nullam in aedibus, |
365 | nil ornati, nil tumulti: accessi; intro aspexi. Pa. scio:magnum signum. Da. num videntur convenire haec nuptiis?Pa. non opinor, Dave. Da. «opinor» narras? non recte accipis:certa res est. etiam puerum inde abiens conveni Chremi:holera et pisciculos minutos fer[r]e obolo in cenam seni. |
370 | Ch. liberatu' sum hodie, Dave, tua opera. Da. ac nullus quidem.Ch. quid ita? nempe huic prorsus illam non dat. Da. ridiculum caput,quasi necesse sit, si huic non dat, tě ĭllam uxorem ducere,nisi vides, nisi senis amicos oras ambis. Ch. bene mones:ibo, etsi hercle saepe iam me spes haec frustratast. vale._____[ S c a e n a I I I ]P a m p h i l u s D a v o s |
375 | Pa. Quid igitur sibi volt pater? quor simulat? Da. ego dicam tibi.si id suscenseat nunc quia non det tibi uxorem Chremes,ipsu' sibi esse iniuriu' videatur, neque id iniuria,priu' quam tuom ut sese habeat animum ad nuptias perspexerit:sed si tu negaris ducere, ibi culpam in te transferet: |
380 | tŭm ĭllae turbae fient. Pa. quidvis patiar. Da. pater est, Pamphile:difficilest. tum haec solast mulier. dictum [ac] factum inveneritaliquam causam quam ob rem eiciat oppido. Pa. eiciat? Da. cito.Pa. cedo igitur quid faciam, Dave? Da. dic te ducturum. Pa. hem. Da. quid est?Pa. egŏn dicam? Da. quor non? Pa. numquam faciam. Da. ne nega. |
385 | Pa. suadere noli. Da. ex ea re quid fiat vide.Pa. ut ab illa excludar, hoc concludar. Da. non itast.nempe hoc sic esse opinor: dicturum patrem«ducas volo hodie uxorem»; tu «ducam» inquies:cedo quid iurgabit tecum? hic reddes omnia. |
390 | quae nunc sunt certa [ei] consilia, incerta ut sientsine ŏmni periclo. nam hoc haud dubiumst quin Chremestibi non det gnatam; nec tu ea causa minuerishaec quae facis, ne is mutet suam sententiam.patri dic velle, ut, quom velit, tibi iure irasci non queat. |
395 | nam quod tu speres «propulsabo facile uxorem his moribus;dabĭt nemo»: inveniet inopem potiu' quam te corrumpi sinat.sed si te aequo animo ferre accipiet, neglegentem feceris;aliam otiosu' quaeret: interea aliquid acciderit boni.Pa. ităn credis? Da. haud dubium id quidemst. Pa. vidě quo me inducas. Da. quin taces? |
400 | Pa. dicam. puerum autem ne resciscat mi esse ex illa cautiost;nam pollicitus sum suscepturum. Da. o facinus audax! Pa. hanc fidemsibi me obsecravit, qui se sciret non deserturum, ut darem.Da. curabitur. sed pater adest. cavě te esse tristem sentiat._____[ S c a e n a I V ]S i m o D a v o s P a m p h i l u sSi. Reviso quid agant aut quid captent consili. |
405 | Da. hic nunc non dubitat quin te ducturum neges.venit meditatus alicunde ex solo loco:orationem sperat invenisse sequi differat te: proin tu fac apud te ut sies.Pa. modo ŭt possim, Dave! Da. crede inquam hoc mihi, Pamphile, |
410 | numquam hodie tecum commutaturum patremunum esse verbum, si te dices ducere._____[ S c a e n a V ]B y r r i a S i m o D a v o s P a m p h i l u sBy. Eru' me relictis rebu' iussit Pamphilumhodie observare, ut quid ageret de nuptiisscirem: id propterea nunc hunc venientem sequor. |
415 | ipsum adeo praesto video cum Davo: hoc agam.Si. utrumque adesse video. Da. em serva. Si. Pamphile.Da. quasi de inproviso respice ad eum. Pa. ehem pater.Da. probe. Si. hodie uxorem ducas, ut dixi, volo.By. nunc nostrae timeo parti quid hĭc respondeat. |
420 | Pa. neque ĭstic neque alibi tibi erit usquam in me mora. By. hem.Da. obmutuit. By. quid dixit? Si. facis ut te decet,quom istuc quod postulo impetro cum gratia.Da. sum verus? By. eru', quantum audio, uxore excidit.Si. i nunciam intro, ne in mora, quom opu' sit, sies. |
425 | Pa. eo. - By. nullane in re esse quoiquam homini fidem!verum illud verbumst, volgo quod dici solet,omnis sibi malle melius esse quam alteri.ego illam vidi: virginem forma bonamemini videri: quo aequior sum Pamphilo, |
430 | si se illam in somnis quam illum amplecti maluit.renuntiabo, ut pro hoc malo mihi det malum._____[ S c a e n a V I ]D a v o s S i m oDa. Hic nunc me credit aliquam sibi fallaciamportare et ea me hic restitisse gratia.Si. quid Davo' narrat? Da. aeque quicquam nunc quidem. |
435 | Si. nilne? hem. Da. nil prorsus. Si. atqui exspectabam quidem.Da. praeter spem evenit, sentio: hoc male habet virum.Si. potin es mihi verum dicerē? Da. nil facilius.Si. nŭm ĭlli molestae quidpiam haec sunt nuptiaepropter hŭiusce hospitai consuetudinem? |
440 | Da. nil hercle; aut, si adeo, biduist aut triduihaec sollicitudo: nosti? deinde desinet.etenim ipsu' secum eam rem reputavit via.Si. laudo. Da. dum licitumst ei dumque aetas tulit,amavit; tum id clam: cavit ne umquam infamiae |
445 | ea res sibi esset, ut virum fortem decet.nunc uxore opus est: animum ad uxorem adpulit.Si. subtristi' visus est esse aliquantum mihi.Da. nil propter hanc rem, sed ěst quod suscenset tibi.Si. quidnamst? Da. puerilest. Si. quid id est? Da. nil. Si. quin dic, quid est? |
450 | Da. ait nimium parce facere sumptum. Si. mene? Da. te.«vix» inquit «drachumis est opsonatum decem:non filio videtur uxorem dare.quem» inquit «vocabo ad cenam meorum aequaliumpotissumum nunc?» et, quod dicendum hic siet, |
455 | tu quoque perparce nimium: non laudo. Si. tace.Da. commovi. Si. ego istaec recte ut fiant videro.quidnam hoc est rei? quid hĭc volt veterator sibi?nam si hic malist quicquam, ěm ĭllic est huic rei caput. |