Terentius Afer
ca. 190 - 159
|
Andria
Prologus
|
___________________________________________________
|
|
Poeta quom primum animum ad scribendum adpulit,id sibi negoti credidit solum dari,populo ut placerent quas fecisset fabulas.verum aliter evenire multo intellegit; | |
5 | nam in prologis scribundis operam abutitur,non qui argumentum narret sed qui malevoliveteris poetae maledictis respondeat.nunc quam rem vitio dent quaeso animum adtendite.Menander fecit Andriam et Perinthiam. |
10 | qui utramvis recte norit ambas noverit:non ita dissimili sunt argumento, [s]et tamendissimili oratione sunt factae ac stilo.quae convenere in Andriam ex Perinthiafatetur transtulisse atque usum pro suis. |
15 | id ĭsti vituperant factum atque in eo disputantcontaminari non decere fabulas.faciuntne intellegendo ut nil intellegant?qui quom hunc accusant, Naevium Plautum Enniumaccusant quos hic noster auctores habet, |
20 | quorum aemulari exoptat neglegentiampotius quam istorum obscuram diligentiam.de(h)inc ut quiescant porro moneo et desinantmale dicere, malefacta ne noscant sua.favete, adeste aequo animo et rem cognoscite, |
25 | ut pernoscatis ecquid spei sit relicuom,posthac quas faciet de integro comoedias,spectandae an exigendae sint vobis prius. |