BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Terentius Afer

ca. 190 - 159

 

Adelphoe

 

Actus IV

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

[ S c a e n a   I ]

C t e s i p h o   S y r u s

 

Ct.: Ain patrem hinc abisse rus? Sy.: iamdudum. Ct.: dic sodes. Sy.: apŭd villamst:

nunc quom maxume operis aliquid facere credo. Ctesipho: utinam quidem!

quod cum salute ei(u)s fiat, ita se defetigarit velim

520

ut triduo hoc perpetuo prorsum e lecto nequeat surgere.

Syrus: ita fiat, et ĭstoc siqui potis est rectiūs. Ctesipho: ita; nam hunc diem

misere nimi' cupio, ut coepi, perpetuom in laetitia degere.

et ĭllud rus nulla alia causa tam male odi nisi quia propest:

quod si abesset longius,

525

priu' nox oppressisset illi quam huc revorti posset iterum.

nunc ubi me illi[c] non videbit, iăm hŭc recurret, sat scio:

rogitabit mě ubi fuerim: «ego hodie toto non vidi die.»

quid dicam? Sy.: nilne in mentemst? Ct.: numquam quicquam. Sy.: tanto nequior.

cliens amicus hospes nemost vobis? Ctesipho: sunt: quid postea?

530

 Syrus: hisce opera ut data sit? Ctesipho: quae non data sit? non potest fieri. Syrus: potest.

Ctesipho: interdius; sed si hic pernocto, causae quid dicam, Syre?

Syrus: vah quam vellem etiam noctu amicis operam mos esset dari!

quin tu otiosus esto: ego illi(u)s sensum pulchre calleo.

quom fervit maxume, tam placidum quăm ovem reddo. Ctesipho: quomodo?

535

 Syrus: laudarier te audit lubenter: facio te apud illum deum;

virtutes narro. Ctesipho: meăs? Syrus: tuas: homini ilico lacrumae cadunt

quasi puero gaudio. em tibi autem! Ctesipho: quidnamst? Syrus: lupus in fabula.

Ct.: pater est? Sy.: ipsust. Ct.: Syre, quid agimu'? Sy.: fuge modo intro; ego videro.

Ctesipho: siquid rogabit, nusquam tu me: audistin? Syrus: potin ut desinas?

 

_____

 

[ S c a e n a   I I ]

D e m e a   C t e s i p h o   S y r u s

 

540

 Demea: Ně ego homŏ sum infelix: primum fratrem nusquam invenio gentium;

praeterea autem, dŭm ĭllum quaero, a villa mercennarium

vidi: is filium negat esse rure. nec quid agam scio.

Ct.:Syre. Sy.:quid est? Ct.: men quaerit? Sy.: verum. Ct.: perii. Sy.: quin tu animo bono es.

Demea: quid hŏc, malum, infelicitatis? nequeo sati' decernere;

545

nisi me credo huic esse natum rei, ferundis miseriis.

primu' sentio mala nostra, primu' rescisco omnia,

primu' porro obnuntio, aegre solu' siquid fit fero.

Syrus: rideo hunc: primum ait se scire: is solu' nescit omnia.

Demea: nunc redeo, si forte frater redierit viso. Ctesipho: Syre,

550

obsecro vidě ně ĭlle huc prorsu' se inruat. Syrus: etiam taces?

ego cavebo. Ctesipho: numquam hercle ego hodie istuc committam tibi;

nam me iăm ĭn cellam aliquam cŭm ĭlla concludam: id tutissimumst.

Syrus: age, tamen ego hŭnc amovebo. - Demea: sed ěccum sceleratum Syrum.

Syrus: non hercle hic qui volt durare quisquam, si sic fit, potest.

555

scire equidem volŏ quot mihi sint domini: quaě haěc est miseria?

Demea: quid ĭlle gannit? quid volt? quid ais, bone vir? est frater domi?

Syrus: quid, malum, «bone vir» mihi narras? equidem perii. Demea: quid tibist?

Syrus: rogitas? Ctesipho me pugnis miserum et istam psaltriam

usque occidit. Demea: hem quid narras? Syrus: em vide ŭt discidit labrum.

560

 De.:quăm ŏb rem?Sy.:mě ĭnpulsore hanc emptam esse ait.De.:non tu eum rus hinc modo

produxe aibas? Syrus: factum; verum venit post insaniens:

nil pepercit. non puduisse verberare hominem senem!

quem ego modŏ puerum tantillum in manibu' gestavi meis.

Demea: laudo: Ctesipho, patrissas: abĭ, virum te iudico.

565

 Syrus: laudas? ně ĭlle continebit posthac, si sapiet, manus.

Demea: fortiter! Syrus: perquam, quia miseram mulierem et me servolum,

qui referire non audebam, vicit: hui perfortiter.

Demea: non potuit melius. iděm quod ego sentit tě ěsse huic rei caput.

sed ěstne frater intu'? Syrus: non est. Demea: ubi ĭllum inveniam cogito.

570

 Syrus: scio ubi sit, verum hodie numquam monstrabo. Demea: hem quid ais? Syrus: ita.

Demea: dimminuetur tibi quidem iam cerebrum. Syrus: at nomen nescio

illi(u)s homini', sed locum novi ubi sit. Demea: dic ergo locum.

Syrus: nostin porticum apŭd macellum hanc deorsum? Demea: quidni noverim?

Syrus: praeterito hac recta platea sursŭm: ubi eŏ veneris,

575

clivo' deorsum vorsum est: hac te praecipitato. postea

est ad hanc manum sacellum: ibi angiportum propter est.

De.: quodnam? Sy.: illi[c] ubi etiam caprificu' magna est. De.: novi. Sy.: hac pergito.

Demea: id quidem angiportum non est pervium. Syrus: verum hercle. vah

censen hominem me esse? erravi: in porticum rursum redi:

580

sane hac multo propius ibis et minŏr est erratio.

scin Cratini hui(u)s ditis aedis? Demea: scio. Syrus: ubi eas praeterieris,

ad sinistram hac recta platea, ubi ad Dianae veneris,

ito ad dextram; priu' quam ad portam venias, apud ipsum lacum

est pistrilla et exadvorsum fabrica: ibist. Demea: quid ibĭ facit?

585

 Syrus: lectulos - in sole - ilignis pedibu' faciundos dedit.

Demea: ubi poteti' vos: bene sane. sed cesso ad eum pergere? -

Syrus: i sane: ego te exercebo hodie, ut dignus es, silicernium.

Aeschinus odiose cessat: prandium corrumpitur;

Ctesipho autem in amorest totus. ego iam prospiciam mihi:

590

nam iăm abibo atque unum quicquid, quod quidem erĭt bellissimum,

carpam et cyathos sorbilans paullatim hunc producam diem.

 

_____

 

[ S c a e n a   I I I ]

M i c i o   H e g i o

 

Micio: Ego in hac re nil reperio quăm ŏb rem lauder tanto opere, Hegio:

meum officium facio, quod peccatum a nobis ortumst corrigo.

nisi si me in illo credidisti esse hominum numero qui ita putant,

595

sibi fieri iniuriam ultro si quam fecere ipsi expostules,

et ultro accusant. id quia non est a me factum agi' gratias?

Hegio: ah minime: numquam te aliter atque es in animum induxi meum.

sed quaeso ut una mecum ad matrem virginis eăs, Micio,

atque istaec eadem quae mihi dixti tute dicas mulieri:

600

suspicionem hanc propter fratrem ei(u)s esse et illam psaltriam.

Micio: si ita aequom censes aut si ita opus est facto, eamu'. Hegio: bene facis:

năm et illi<c> animum iam relevabi', quae dolore ac miseria

tabescit, et tuo officio fueri' functu'. sed si aliter putas,

egomet narrabo quae mihi dixti. Micio: immo ego ibo. Hegio: bene facis.

605

omnes, quibu' res sunt minu' secundae, mage sunt nescioquo modo

suspiciosi; ad contumeliam omnia accipiunt magis;

propter suam inpotentiam se semper credunt claudier.

quapropter tě ĭpsum purgare ipsi coram placabilius est.

Micio: et recte et verum dici'. Hegio: sequere me ergo hac intro. Micio: maxume.

 

_____

 

[ S c a e n a   I V ]

A e s c h i n u s

 

610

                  Aeschinus: Discrucior animi:

610a

hocin de inproviso mali mihi obicĭ tantum

ut neque quid me faciam nec quid agam certu' siem!

membra metu debilia sunt; animu' timore obstipuit;

pectore consistere nil consilĭ quit.

613a

vah

quo modo mě ěx hac expediam turba?

615

tanta nunc suspiciŏ de me incidit neque ea inmerito:

616/7

Sostrata credit mihi me psaltriam hănc emisse; id anus mi indicium fecit.

ăm ut hĭnc forte ad obstetricem erat missa, ubi vidi, ilico

accedo, rogito Pamphilā quid agat, iam partus adsiet,

620

 eon obstetricem accersat. illa exclamat «abi abi iam, Aeschine,

sati' diŭ dedisti verba, sat adhuc tua nos frustratast fides.»

«hem quid ĭstuc obsecro» inquam «est?» «valeas, habeas illam quae placet.»

sensi ilico id ĭllas suspicari, sed me reprehendi tamen

nequid de fratre garrulae illi dicerem ac fieret palam.

625

nunc quid faciam? dicam fratris esse hanc? quod minimest opus

usquam ecferri. ac mitto: fieri potis est ut nequa exeat:

ipsum id metuo ut credant. tot concurrunt veri similia:

egomet rapui ipse, egomet solvi argentum, ad mě ăbductast domum.

haec adeo meă culpa fateor fieri: non me hanc rem patri,

630

utut erat gesta, indicasse. exorassem ut eam ducerem.

cessatum usque adhuc est: iam porro, Aeschine, expergiscere!

nunc hoc primumst: ad ĭllas ibo ut purgem me; accedam ad fores.

perii! horresco semper ubi pultare hasce occipio miser.

heus heus Aeschinus ego sum: aperite aliquis actutum ostium.

635

prodit nescioquis: concedam huc.

 

_____

 

[ S c a e n a   V ]

M i c i o   A e s c h i n u s

 

                  Micio: Ita uti dixi, Sostrata,

facite; ego Aeschinum conveniam, ut quomodo acta haec sunt sciat.

sed quis ostium hic pultavit? Aeschinus: pater hercle est: perii. Micio: Aeschine,

Aeschinus: quid huĭc hic negotist? Micio: tune has pepulisti fores?

(tacět. quor non ludo hunc aliquantisper? melius est,

640

quandoquidem hoc numquam mihi ĭpse voluit credere.)

nil mihi respondes? Aeschinus: non equidem istas, quod sciam.

Micio: ita? nam mirabar quid hĭc negoti esset tibi.

(erubuit: salva res est.) Aeschinus: dic sodes, pater,

tibi vero quid ĭstic est rei? Micio: nil mihi quidem.

645

amicu' quidam me a foro abduxit modo

huc - advocatum sibi. Aeschinus: quid? Micio: ego dicam tibi:

habitant hic quaedam mulieres pauperculae;

ut opinor, eas non nosse te, et certo scio,

neque enĭm diu huc migrarunt. Aeschinus: quid tum postea?

650

 Micio: virgo est cum matre. Aeschinus: perge. Micio: haec virgo orbast patre;

hic meus amicus illi genere est proxumus:

huic leges cogunt nubere hanc. Aeschinus: perii! Micio: quid est?

Aeschinus: nil: recte: perge. Micio: is venit ut secum avehat,

nam habitat Mileti. Aeschinus: hem virginem ut secum avehat?

655

 Micio: sic est. Aeschinus: Miletum usque obsecro? Micio: ita. Aeschinus: animo malest.

quid ĭpsae? quid aiunt? Micio: quid ĭllas censes? nil enim.

commenta mater est esse ex alio viro

nescioquo puerum natum, neque eum nominat;

priorem esse illum, non oportere huic dari.

660

 Aeschinus: eho nonne haec iusta tibi videntur postea?

Micio: non. Aeschinus: obsecro non? an ĭllam hinc abducet, pater?

Micio: quid ĭllam nĭ ăbducat? Aeschinus: factum a vobis duriter

inmisericorditerque atque etiam, si est, pater,

dicendum magis aperte, inliberaliter.

665

 Micio: quăm ŏb rem? Aeschinus: rogas me? quid ĭlli tandem creditis

fore animi misero quĭ ĭllam consuevit prior,

qui infelix haud scio an ĭllam misere nunc amet,

quom hanc sibi videbit praesens praesenti eripi,

abduci ab oculis? facinus indignum, pater!

670

 Micio: qua ratione istuc? quis despondit? quis dedit?

quoi quando nupsit? auctor his rebus quis est?

quor duxit alienam? Aeschinus: an sedere oportuit

domĭ virginem tam grandem dum cognatus huc

illim veniret exspectantem? haec, mi pater,

675

te dicere aequom fuit et id defendere.

Micio: ridiculum! advorsumne illum causam dicerem

quoi veneram advocatu'? sed quid ĭsta, Aeschine,

nostra? aut quid nobis cum illis? abeamus. quid est?

quid lacrumas? Aeschinus: pater, obsecro, ausculta. Micio: Aeschine, audivi omnia

680

et scio; nam tě amo, quo mage quaě agi' curae sunt mihi.

Aeschinus: ita velim me promerentem ames dum vivas, mi pater,

ut me hoc delictum admisisse in me, id mihi vehementer dolet

et me tuĭ pudet. Micio: credo hercle, nam ingenium novi tuom

liberale; sed vereor ne indiligens nimium sies.

685

in qua civitate tandem te arbitrare vivere?

virginem vitiasti quam te non ius fuerat tangere.

iăm ĭd peccatum primum sane magnum, at humanum tamen:

fecere alii saepe item boni. at postquam id ěvenit, cedo

numquid circumspexti? aut numquid tute prospexti tibi

690

quid fieret, qua fieret? si te mi ipsum puduit proloqui,

qua resciscerem? haec dum dubitas, menses abierunt decem.

prodidisti te et ĭllam miseram et gnatum, quod quidem ĭn te fuit.

quid? credebas dormienti haec tibi confecturos deos?

et ĭllam sine tua opera in cubiculum iri deductum domum?

695

nolim ceterarum rerum te socordem eodem modo.

bono animo es, duces uxorem. Ae.: hem. Mi.: bono animo es inquam. Ae.: pater,

obsecro, nunc ludi' tu mē? Micio: ego te? quăm ŏb rem? Aeschinus: nescio:

quia tam misere hoc esse cupio verum, eo vereor magis.

Micio: abĭ domum ac deos conprecare ut uxorem accersas: abi.

700

 Ae.: quid? iăm ŭxorem? Mi.: iam. Ae.: iam? Mi.: iam quantum potest. Ae.: di me, pater,

omnes oderint ni mage te quam oculos nunc ego amo meos.

Mi.: quid? quam illam? Ae.: aeque. Mi.: perbenigne. Ae.: quid? ĭlle ubist Milesius?

Micio: periit abiit navem escendit. sed quor cessas? Aeschinus: abĭ, pater,

tu potius deos conprecare; nam tibi eos certo scio,

705

quo vir melior multo es quăm ego, obtemperaturos magis.

Micio: ego eo intro ut quae opu' sunt parentur: tu fac ŭt dixi, si sapis. -  

Aeschinus: quid hŏc est negoti? hoc est patrem esse aut hoc est filium esse?

si frater aut sodalis esset, qui mage morem gereret?

hic non amandus, hicine non gestandus in sinust? hem.

710

itaque adeo magnam mi iniicit sua commoditate curam

ně ĭnprudens forte faciam quod nolit: sciens cavebo.

sed cesso ire intro, ne morae meis nuptiis egomet siem?

 

_____

 

P. Terenti Afri Comoediae

Manuscriptum C scriptoris Hrodgarii et pictoris Adelrici

(ca. 820 p. Chr. n., Codex Vat. lat. 3868, fol. 60v, vv. 707-722)

 

[ S c a e n a   V I ]

D e m e a

 

Demea: Defessu' sum ambulando: ut, Syre, te cum tua

monstratione magnu' perdat Iuppiter!

715

perreptavi usque omne oppidum: ad portam, ad lacum,

quo non? neque ĭlli fabrica ulla erat nec fratrem homo

vidisse se aibat quisquam. nunc vero domi

certum obsidere est usque donec redierit.

 

_____

 

[ S c a e n a   V I I ]

M i c i o   D e m e a

 

Micio: Ibo, illis dicam nullam esse in nobis moram.

720

 Demea: sed ěccum ipsum. te iamdudum quaero, Micio.

Micio: quidnam? Demea: fero alia flagitia ad te ingentia

boni illi(u)s adulescentis. Micio: ecce autem! Demea: nova,

capitalia. Micio: ohe iam. Demea: ah nescis qui vir sit. Micio: scio.

Demea: ah stulte, tu de psaltria me somnias

725

agere: hoc peccatum in virginemst civem. Micio: scio.

Demea: oho scis et patere? Micio: quidni patiar? Demea: dic mihi,

non clamas? non insanis? Micio: non: malim quidem . .

Demea: puěr natust. Micio: di bene vortant! Demea: virgo nil habet.

Micio: audivi. Demea: et ducenda indotatast. Micio: scilicet.

730

 Demea: quid nunc futurumst? Micio: id enĭm quod res ipsa fert:

illinc huc transferetur virgo. Demea: o Iuppiter,

istocin pacto oportet? Micio: quid faciam amplius?

Demea: quid facias? si non ipsa re tibi ĭstuc dolet,

simulare certe est homini'. Micio: quin iam virginem

735

despondi; res compositast; fiunt nuptiae;

dempsi metum omnem: haec mage sunt homini'. Demea: ceterum

placet tibi factum, Micio? Micio: non, si queam

mutare. nunc quom non queo, animo aequo fero.

ita vitast hominum quasi quom ludas tesseris:

740

si illud quod maxume opus est iactu non cadit,

illud quod cecidit forte, id arte ut corrigas.

Demea: corrector! nemp' tua arte viginti minae

pro psaltria periere: quae quantum potest

aliquo abiciundast, si non pretio at gratiis.

745

 Micio: neque est neque illam sane studeo vendere.

Demea: quid igitur facies? Micio: domi erit. Demea: pro divom fidem!

meretrix et materfamilias una in domo?

Micio: quor non? Demea: sanum te credis esse? Micio: equidem arbitror.

Demea: ita me dĭ ament, ut video tuam ego ineptiam,

750

facturum credo ut habeas quicum cantites.

Micio: quor non? Demea: et nova nupta eadem haec discet? Micio: scilicet.

Demea: tŭ ĭnter eas restim ductans saltabis? Micio: probe.

Demea: probe? Micio: et tu nobiscum una, si opu' sit. Demea: ei mihi!

non te haec pudent? Micio: iam vero omitte, Demea,

755

tuam istanc iracundiam atque ita uti decet

hilarum ac lubentem fac te gnati in nuptiis.

ego hos convenio, post huc redeo. - Demea: o Iuppiter,

hancin vitam! hoscin mores! hanc dementiam!

uxor sine dote veniet; intu' psaltriast;

760

domu' sumptuosa; adulescens luxu perditus;

senex delirans. ipsa si cupiat Salus,

servare prorsu' non potest hanc familiam.