BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Terentius Afer

ca. 190 - 159

 

Adelphoe

 

Actus III

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

[ S c a e n a   I ]

S o s t r a t a   C a n t h a r a

 

Sostrata: Obsecro, mea nutrix, quid nunc fiet? Canthara: quid fiet, rogas?

recte edepol spero. modo dolores, mea tu, occipiunt primulum:

290

iam nunc times, quasi numquam adfueris, numquam tute pepereris?

Sostrata: miseram me, neminem habeo (solae sumu'; Geta autem hic non adest)

nec quem ad obstetricem mittam, nec qui accersat Aeschinum.

Canthara: pol is quidem iăm hĭc aderit; nam numquam unum intermittit diem

quin semper veniat. Sostrata: solu' mearum miseriarumst remedium.

295

 Canthara: e re nata meliu' fieri haud potuit quam factumst, era,

quando vitium oblatumst, quod ad illum attinet potissimum,

talem, tali genere atque animo, natum ex tanta familia.

Sostrata: ita pol est ut dici': salvo' nobis deos quaeso ut siet.

 

_____

 

P. Terenti Afri Comoediae

Manuscriptum C scriptoris Hrodgarii et pictoris Adelrici

(ca. 820 p. Chr. n., Codex Vat. lat. 3868, vv. 299 sqq.)

 

[ S c a e n a   I I ]

G e t a   S o s t r a t a   C a n t h a r a

 

Geta: Nunc illud est quom, si omnia omnes sua consilia conferant

300

atque huic malo salutem quaerant, auxili nil adferant,

quod mihique eraeque filiaeque erilist. vae misero mihi!

tot res repente circumvallant se unde emergi non potest:

vis egestas iniustitia solitudo infamia.

hoccin saeclum! o scelera, o genera sacrilega, ŏ hominem inpium!

305

 Sostrata: me miseram, quidnam est quod sic video timidum et properantem Getam?

Geta: quem neque fides neque iusiurandum neque ĭllum misericordia

repressit neque reflexit neque quod partus instabat prope

quoi miserae indigne per vim vitium obtulerat. Sostrata: non intellego

satius quae loquitur. Canthara: propius obsecro accedamu', Sostrata. Geta: ah

310

me miserum, vix sum compos animi, ita ardeo iracundia.

nil est quod malim quăm ĭllam totam familiam darĭ mi obviam,

ut ego iram hanc in eos evomam omnem, dum aegritudo haec est recens.

satis mihi id habeam supplici dŭm illos ulciscar modo.

seni animam primum exstinguerem ipsi quĭ ĭllud produxit scelus;

315

tum autem Syrum inpulsorem, vah, quibus illum lacerarem modis!

sublime[m] medium primum arriperem et capite in terra statuerem,

ut cerebro dispergat viam;

adulescenti ipsi eriperem oculos, post haec praecipitem darem;

ceteros - ruerem agerem raperem tunderem et prosternerem.

320

sed cesso eram hoc malo inpertiri propere? Sostrata: revocemus: Geta. Geta: hem

quisqui's, sine me. Sostrata: ego sum Sostrata. Geta: ubi east? tě ĭpsam quaerito.

<Sostrata:> tě ěxspecto; oppido opportune te obtulisti mi obviam.

<Geta:> era . . Sostrata: quid est? quid trepidas? Ge.: ei mihi! Ca.: quid festinas, mi Geta?

animam recipe. Geta: prorsu' . . Sostrata: quid ĭstuc «prorsus» ergost? Geta: periimus;

325

actumst. Sostrata: eloquere obsecro te quid sit. Geta: iam . . Sostrata: quid «iam,» Geta?

Geta: Aeschinus . . Sostrata: quid is ergo? Geta: alienus est ab nostra familia. Sostrata: hem

perii. quare? Geta: amare occepit aliam. Sostrata: vae miserae mihi!

Geta: neque id ŏcculte fert, ab lenone ipsus eripuit palam.

Sostrata: satin hoc certumst? Geta: certum; hisce oculis egomet vidi, Sostrata. Sostrata: ah

330

me miseram! quid iam credas aut quoi credas? nostrumne Aeschinum,

nostram vitam omnium, in quo nostrae spes opesque omnes sitae

erant? qui sine hac iurabat se unum numquam victurum diem?

qui se in sui gremio positurum puerum dicebat patris,

ita obsecraturum ut liceret hanc sibi ŭxorem ducere?

335

 Geta: era, lacrumas mitte ac potiu' quod ad hanc rem opus est porro prospice:

patiamurne an narremu' quoipiam? Canthara: au au, mĭ homo, sanun es?

an hŏc proferendum tibi videtur esse? Geta: miquidem non placet.

iam primum illum alieno animo a nobis esse res ipsa indicat.

nunc si hoc palam proferimus ille infitias ibit, sat scio:

340

tua fama et gnatae vita in dubium veniet. tum si maxume

fateatur, quŏm amat aliam, non est utile hanc illi dari.

quapropter quoquo pacto tacitost opus. Sostrata: ah minime gentium:

non faciam. Ge.: quid ages? So.: proferam. Ca.: hem, mea Sostrata, vidě quam rem agis.

Sostrata: peiore res loco non potis est esse quam in quo nunc sitast.

345

primum indotatast; tum praeterea, quae secunda ei dos erat,

periit: pro virgini darĭ nuptum non potest. hoc relicuomst:

si infitias ibit, testi' mecum est anulus quem miserat.

postremo, quando ego consciā mihi sum a me culpam esse hanc procul

neque pretium neque rem ullam intercessisse illa aut me indignam, Geta,

350

experiar. Geta: quid ĭstic? cedo ut meliu' dicas. Sostrata: tu, quantum potes<t>,

abi ătque Hegioni cognato huiu' rem enarrato omnem ordine;

năm ĭs nostro Simulo fuit summus et nos coluit maxume.

Geta: năm hěrcle aliu' nemo respiciet nos. Sostrata: propera tu, mea Canthara,

curre, obstetricem accerse, ut quom opu' sit ne in mora nobis siet.

 

_____

 

[ S c a e n a   I I I ]

D e m e a   S y r u s   D r o m o

 

355

 Demea: Disperii! Ctesiphonem audivi filium

una fuisse in raptione cum Aeschino.

id misero restat mihi mali si illum potest,

quĭ aliquoi reist, etiam eum ăd nequitiem adducere.

ubi ego ĭllum quaeram? credo abductum in ganeum

360

aliquo: persuasit ille inpuru', sat scio.

sed ěccum Syrum ire video: hinc scibo iam ubi siet.

atque hercle hic de grege illost: si me senserit

eum quaeritare, numquam dicet carnufex.

non ostendam id me velle. Syrus: omnem rem modo seni

365

quo pacto haberet enarramus ordine:

nil quicquam vidi laetius. Demea: pro Iuppiter,

hominis stultitiam! Syrus: conlaudavit filium;

mihi, qui id dedissem consilium, egit gratias.

Demea: disrumpor! Syrus: argentum adnumeravit ilico;

370

dedit praeterea in sumptum dimidium minae;

id distributum sane est ex sententia. Demea: em

huic mandes siquid recte curatum velis!

Syrus: ehěm Demea, haud aspexeram te. quid agitur?

Demea: quid agatur? vostram nequeo mirari satis

375

rationem. Syrus: est hercle inepta, ne dicam dolo, atque

absurda. piscis ceteros purga, Dromo;

gongrum istum maxumum in aqua sinito ludere

tantisper: ubi ego venero, exossabitur;

priu' nolo. Demea: haecin flagitia! Syrus: miquidem non placent

380

et clamo saepe. salsamenta haec, Stephanio,

fac macerentur pulchre. Demea: di vostram fidem,

utrum studione id sibi habet an laudi putat

fore si perdiderit gnatum? vae misero mihi!

videre videor iam diem illum quom hinc egens

385

profugiet aliquo militatum. Syrus: o Demea,

istuc est sapere, non quod ante pedes modost

videre sed etiam illa quae futura sunt

prospicere. Demea: quid? ĭstaec iam penes vos psaltriast?

Syrus: ellam intus. Demea: eho ăn domist habituru'? Syrus: credo, ut est

390

dementia. Demea: haecin fieri! Syrus: inepta lenitas

patris et facilitas prava. Demea: fratri' me quidem

pudet pigetque. Syrus: nimium inter vos, Demea, ac

(non quia ades praesens dico hoc) pernimium interest.

tu quantu' quantu's nil nisi sapientia es,

395

ill' somnium. sineres vero illum tu tuom

facere haec? Demea: sinerem illum? aut non sex totis mensibus

prius olfecissem quăm ĭlle quicquam coeperet?

Syrus: vigilantiam tuam tu mihi narras? Demea: sic siet

modo ŭt nunc est quaeso. Syrus: ut quisque suŏm volt esse itast.

400

 Demea: quid eum? vidistin hodie? Syrus: tuomne filium?

(abigam hunc rus.) iamdudum aliquid ruri agere arbitror.

Demea: satĭn scis ibi esse? Syrus: oh qui egomet produxi. Demea: optumest:

metui ne haereret hic. Syrus: atque iratum admodum.

Demea: quid autem? Syrus: adortust iurgio fratrem apŭd forum

405

de psaltria ista[c]. Demea: ain vero? Syrus: vah nil reticuit.

năm ŭt numerabatur forte argentum, intervenit

homŏ de inproviso: coepit clamare «[o] Aeschine,

haecin flagitia facere te! haec te admittere

indigna genere nostro!» Demea: oh lacrumo gaudio!

410

 Syrus: «non tu hoc argentum perdi' sed vitam tuam.»

Demea: salvos sit! spero, est simili' maiorum suom. Syrus: hui!

Demea: Syre, praeceptorum plenust istorum ille. Syrus: phy!

domi habuit unde disceret. Demea: fit sedulo:

nil praetermitto; consuefacio; denique

415

inspicere, tamquam in speculum, in vitas omnium

iubeo atque ex aliis sumere exemplum sibi:

«hoc facito.» Syrus: recte sane. Demea: «hoc fugito.» Syrus: callide.

Demea: «hoc laudist.» Syrus: istaec res est. Demea: «hoc vitio datur.»

Syrus: probissime. Demea: porro autem . . Syrus: non hercle otiumst

420

nunc mi auscultandi. piscis ex sententia

nactus sum: î mihi ne corrumpantur cautiost.

nam id nobis tam flagitiumst quam illa, Demea,

non facere vobis quae modo dixti; et quod queo

conservis ad eundem istunc praecipio modum:

425

«hoc salsumst, hoc adustumst, hoc lautumst parum;

illud recte: iterum sic memento.» sedulo

moneo quae possum pro mea sapientia:

postremo, tamquam in speculum, in patinas, Demea,

inspicere iubeo et moneo quid facto usu' sit.

430

inepta haec esse nos quae facimus sentio;

verum quid facias? ut homost ita morem geras.

numquid vis? Demea: mentem vobis meliorem dari.

Syrus: tu rus hinc ibi'? Demea: recta. Syrus: nam quid tu hic agas,

ubi siquid bene praecipias nemo obtemperat? -

 

[Syrus abit.]

 

435

 Demea: ego vero hinc abeo, quando is quam ob rem huc veneram

rus abiit: illum curo unum, ille ad me attinet:

quando ita volt frater, de istoc ipse viderit.

sed quis ĭllic est procul quem video? estne Hegio

tribuli' noster? si sati' cerno is hěrclest. vaha

440

homo amicu' nobis iam inde a puero (o di boni,

ně ĭlliu' modĭ iam magna nobis civium

paenuriast), homo ăntiqua virtute ac fide!

haud cito mali quid ortum ex hoc sit publice.

quam gaudeo! ubi etiam huiu' generi' reliquias

445

restare video, [v]ah vivere etiam nunc lubet.

opperiar hominem hic ut salutem et conloquar.

 

_____

 

[ S c a e n a   I V ]

H e g i o   D e m e a   G e t a   ( P a m p h i l a )

 

Hegio: Pro dĭ ĭnmortales, facinus indignum, Geta!

quid narras! Geta: sic est factum. Hegio: ex illan familia

tăm ĭnliberale facinus esse ortum! [o] Aeschine,

450

pol haud paternum istuc dedisti. Demea: vidělicet

de psaltria hac audivit: id ĭlli nunc dolet

alieno, pater is nihili pendit. ei mihi!

utinam hic prope adesset alicubi atque audiret haec!

Hegio: nisi facient quaě ĭllos aequomst, haud sic auferent.

455

 Geta: in te spes omnis, Hegio, nobis sitast:

te solum habemu', tŭ ěs patronu', tu pater:

ille tibi moriens nos commendavit senex:

si deseris tu periimus. Hegio: cavě dixeris:

neque faciam neque me sati' pie posse arbitror.

460

 Demea: adibo. salvere Hegionem plurumum

iubeo. Hegio: oh te quaerebam ipsum: salve, Demea.

Demea: quid autem? Hegio: maior filius tuos Aeschinus,

quem fratri adoptandum dedisti, neque boni

neque liberalis functus officiumst viri.

465

 Demea: quid ĭstuc est? Hegio: nostrum amicum noras Simulum atque

aequalem. Demea: quidni? Hegio: filiam eius virginem

vitiavit. Demea: hem. Hegio: maně: nondum audisti, Demea,

quod est gravissimum. Demea: an quid est etiam amplius?

Hegio: vero amplius; nam hoc quiděm ferundum aliquo modost:

470

persuasit nox amor vinum adulescentia:

humanumst. ubi scit factum, ad matrem virginis

venit ipsus ultro lacrumans orans obsecrans

fidem dans, iurans sě ĭllam ducturum domum.

ignotumst tacitumst creditumst. virgo ex eo

475

compressu gravida factast (mensi' [hic] decumus est);

ill' bonu' vir nobis psaltriam, si dis placet,

paravit quicum vivat, illam deserit.

Demea: pro certo tŭ ĭstaec dici'? Hegio: mater virginis

in mediost, ipsa virgo, res ipsa, hic Geta

480

praeterea, ut captus[es]t servolorum, non malus

neque iners: alit illas, solus omnem familiam

sustentat: hunc abduce vinci, quaere rem.

Geta: immo hercle extorque, nisi ita factumst, Demea.

postremo non negabit: coram ipsum cedo.

485

 Demea: pudet: nec quid agam nec quid huic respondeam

scio. Parmeno: [intus] miseram me, differor doloribus!

Iuno Lucina, fer opem! serva me obsecro! Hegio: hem

numnam illa quaeso parturit? Geta: certe, Hegio. Hegio: em

illaec fidem nunc vostram inplorat, Demea:

490

quod vos vis cogit id voluntate impetret.

haec primum ut fiant deos quaeso ut vobis decet.

sin aliter animu' voster est, ego, Demea,

summa vi defendam hanc atque illum mortuom.

cognatu' mihi erat: una a pueris parvolis

495

sumus educ[a]ti; una semper militiae et domi

fuimus; paupertatem una pertulimus gravem.

quapropter nitar faciam experiar, denique

animam relinquam potiu' quăm ĭllas deseram.

quid mihi respondes? Demea: fratrem conveniam, Hegio;

499a

is quod mi de hac re dederit consilium id sequar.

500

 Hegio: sed, Demea, hoc tu facito cum animo cogites:

quam vos facillime agiti', quam estis maxume

potentes dites fortunati nobiles,

tam maxume vos aequo animo aequa noscere

oportet, si vos volti' perhiberi probos.

505

 Demea: redito: fient quae fieri aequomst omnia.

Hegio: decet te facere. Geta, duc me intro ad Sostratam. -

Demea: non mě ĭndicente haec fiunt: utinam hic sit modo

defunctum! verum nimia illaec licentia

profecto evadit in aliquod magnum malum.

510

ibo ac requiram fratrem ut in eum haec evomam.

 

_____

 

[ S c a e n a   V ]

H e g i o

 

Hegio: Bono animo fac sis, Sostrata, et ĭstam quod potes

fac consolere. ego Micionem, si apŭd forumst,

conveniam atque ut res gestast narrabo ordine:

sĭ est facturus ut sit officium suom,

515

faciat; sin aliter de hac re est ei(u)s sententia,

respondeat mi, ut quid agam quam primum sciam.