Terentius Afer
ca. 190 - 159
Adelphoe
Actus II
|
|
______________________________________________________________________________
|
|
[ S c a e n a I ]S a n n i o A e s c h i n u s ( B a c c h i s ) P a r m e n o | |
155 | Sannio: Obsecro, populares, ferte misero atque innocenti auxilium,subvenite inopi. Aeschinus: otiose: nunciam ilico hic consiste.quid respectas? nil periclist: numquam dum ego adero hic te tanget.Sannio: ego ĭstam invitis omnibus.Aeschinus: quamquamst scelestu' non committet hodie umquam iterum ut vapulet. |
160 | Sannio: Aeschine, audi ne te ignarum fuisse dicas meorum morum:leno ego sum. Aeschinus: scio. Sannio: at ita ut usquam fuit fide quisquam optuma.tu quod te posteriu' purges hanc iniuriam mi nollefactam esse, hui(u)s non faciam. crede hoc, ego meum ius persequarneque tu verbis solves umquam quod mihi re male feceris. |
165 | novi ego vostra haec: «nollem factum: iusiurandum dabitur te esseindignum iniuria hac» - indignis quom egomet sim acceptus modis.Aeschinus: abĭ prae strenue ac forěs aperi. Sannio: ceterum hoc nihili facis?Aeschinus: ĭ ĭntro nunciăm. Sannio: enĭm non sinam. Aeschinus: accede illuc, Parmeno(nimium istoc abisti), hic propter hunc adsiste: em sic volo. |
170 | cavě nunciam oculos a meĭs oculis quoquam demoveas tuosne mora sit, si innuerim, quin pugnu' continuo in mala haereat.Sannio: istuc volo ergo ipsum experiri. Aeschinus: em serva. Parmeno: omitte mulierem.Sannio: o facinus indignum! Aeschinus: geminabit nisi caves. Sannio: ei, miseriam!Aeschinus: non innueram; verum in ĭstam partem potiu' peccato tamen. |
175 | i nunciam. - Sannio: quid hŏc reist? regnumne, Aeschine, hic tu possides?Aeschinus: si possiderem, ornatus esses ex tuis virtutibus.Sannio: quid tibi rei mecumst? Aeschinus: nil. Sa.: quid? nostin qui sim? Ae.: non desidero.Sannio: tetigin tuĭ quicquam? Aeschinus: si attigisses, ferres infortunium.Sannio: qui tibi magis licet meam habere pro qua ego argentum dedi? |
180 | responde. Aeschinus: ante aedis non fecisse erĭt melius hic convicium;nam si molestu' pergis esse, iam intro abripiere atque ibiusque ad necem operiere loris. Sannio: loris liber? Aeschinus: sic erit.Sannio: ŏ hominem inpurum! hicin libertatem aiunt esse aequam omnibus?Aeschinus: si sati' iam debacchatus es, leno, audi si vis nunciam. |
185 | Sannio: egŏn debacchatu' sum autem an tŭ ĭn me? Ae.: mitte ista atque ad rem redi.Sannio: quam rem? quo redeam? Aeschinus: iamne me vis dicere id quod ăd te attinet?Sannio: cupio, modo aequi aliquid. Aeschinus: vah leno iniqua me non volt loqui.Sannio: leno sum, fateor, pernicies communis adulescentium,periuru', pesti'; taměn tibi a me nulla est orta iniuria. |
190 | Aeschinus: nam hercle etiam hoc restat. Sannio: illuc quaeso redĭ quo coepisti, Aeschine.Aeschinus: minis viginti tŭ ĭllam emisti (quae res tibi vortat male!):argenti tantum dabitur. Sannio: quid si ego tibi ĭllam nolo vendere?coges me? Aeschinus: minime. Sannio: namque id metui. Ae.: neque vendundam censeoquae liberast; nam ego liberali illam adsero causa manu. |
195 | nunc vide utrum vis, argentum accipere an causam meditari tuam.delibera hoc dum ego redeo, leno.
|
200 | homini misero plus quingentos colaphos infregit mihi.verum enĭm quando bene promeruit, fiat: suom ius postulat.age, iam cupio si modo ărgentum reddat. sed ego hŏc hariolor:ubi me dixero dare tanti, testis faciet ilicovendidisse me; dě ărgento - somnium: «mox; cras redi.» |
205 | id quoque possum ferre si modo reddat, quamquam iniuriumst.verum cogito id quod res est: quando eum quaestum occeperis,accipiunda et mussitanda iniuria adulescentiumst.sed nemo dabit - : frustra egomet mecum has rationes puto.
|
210 | bene dicat secum esse actum. - quid ĭstuc, Sanniost quod te audionescioquid concertasse cŭm ero? Sannio: numquam vidi iniquiuscertationem comparatam quam haec hodie inter nos fuit:ego vapulando, ill' verberando, usque ambo defessi sumus.Syrus: tua culpa. Sannio: quid agerem? Syrus: adulescenti morem gestum oportuit. |
215 | Sannio: qui potui meliu' quĭ hodie usque os praebui? Syrus: age, scis quid loquar:pecuniam in loco neglegere maxumum interdumst lucrum. huimetuisti, si nunc de tuo iure concessisses paullulum atqueadulescenti esses morigeratus, hominum homo stultissime,ne non tibi istuc feneraret? Sannio:ego spem pretio non emo. |
220 | Syrus: numquam rem facies: abĭ, nescis inescare homines, Sannio.Sannio: credo istuc melius esse; verum ego numquam adeo astutus fuiquin quidquid possem mallem auferre potius in praesentia.Syrus: age, novi tuom animum: quasi iam usquam tibi sint viginti minaedum huic obsequare; praeterea autem te aiunt proficisci Cyprum. Sannio: hem. |
225 | Syrus: coemisse hinc quaě ĭlluc veheres multa, navem conductam: hoc, scio,animu' tibi pendet. ubi ĭllinc, spero, redieris tamen, hoc ages.Sannio: nusquam pedem! perii hercle: hac illi spě hŏc inceperunt. Syrus: timet:inieci scrupulum homini. Sannio: o scelera: illuc videut in ĭpso articulo oppressit. emptae mulieres |
230 | complures et item hinc alia quae porto Cyprum.nisi eo ad mercatum venio, damnum maxumumst.nunc si hoc omittō - , actum agam ubi ĭllinc rediero;nil est; refrixerit res - «nunc demum venis?quor passu's? ubi eras?» - ut sit satius perdere |
235 | quăm hĭc nunc manere tam diu aut tum persequi.Syrus: iamne enumerasti quot ăd te rediturum putes?Sannio: hoccin ĭllo dignumst? hoccin incipere Aeschinum,per ŏppressionem ut hanc mi eripere postulet!Syrus: labascit: unum hoc habeo. vidě si sati' placet: |
240 | potius quam venias in periclum, Sannio,servesne an perdas totum, dividuom face;minas decem conradet alicunde. Sannio: ei mihi,etiam de sorte nunc venio in dubium miser?pudet nil? omnis dentis labefecit mihi, |
245 | praeterea colaphis tuber est totum caput:etiam insuper defraudet? nusquam abeo. Syrus: ut lubet.numquid vis quin abeam? Sannio: immo hercle hoc quaeso, Syre:utut haec sunt acta, potiu' quam litis sequar,meum mihi reddatur saltem quanti emptast, Syre. |
250 | sciŏ te non usum ante(h)ac amicitia mea:memorem me dices esse et gratum. Syrus: sedulofaciam. sed Ctesiphonem video: laetus estdě amica. Sannio: quid quod te oro? Syrus: paullisper mane.
|
255 | verum enĭmvero id demum iuvat si quem aequomst facere is bene facit.o frater, frater, quid ego nunc te laudem? sati' certo scio,numquam ita magnifice quicquam dicam id virtus quin superet tua.itaque unam hanc rem mě habere praeter alios praecipuam arbitror,fratrem, hominem neminem esse primarum artium mage principem. |
260 | Syrus: o Ctesipho. Ct.: o Syre, Aeschinūs ubĭst? Sy.: ellum, te exspectat domi. Ct.: hem.Syrus: quid ěst? Ctesipho: quid sit? illi(u)s opera, Syre, nunc vivo. festivom caput;quin omnia sibi post putarit esse prae meo commodo;maledicta famam meum laborem et peccatum in se transtulit.nil pote supra. quidnam fori' crepuit? Syrus: maně mane: ipse exit foras.
|
265 | Aeschinus: Ubi est ill' sacrilegus? Sannio: me quaerit. num quid nam ecfert? occidi:nil video. Aeschinus: ehem opportune: te ipsum quaero: quid fit, Ctesipho?in tutost omni' res: omitte vero tristitiem tuam.Ctesipho: ego ĭllam hercle vero omitto quiquidem te habeam fratrem: o mi Aeschine,o mi germane! ah vereor coram in os te laudare amplius, |
270 | ne id adsentandi mage quam quo habeam gratum facere existumes.Aeschinus: age, inepte, quasi nunc non norimu' nos inter nos, Ctesipho.hoc mihi dolet, nos paene sero scisse et paene in eum locumredisse ut, si omnes cuperent, nil tibi possent auxiliarier.Ctesipho: pudebat. Aeschinus: ah stultitiast istaec, non pudor. tăm ŏb parvolam |
275 | rem paene e patria! turpe dictu. deos quaeso ut ĭstaec prohibeant.Ctesipho: peccavi. Aeschinus: quid ait tandem nobis Sannio? Syrus: iam mitis est.Aeschinus: ego ad forum ibo ut hunc absolvam; tŭ ĭntro ad illam, Ctesipho.Sannio: Syre, insta. Syrus: eamu'; namque hic properat in Cyprum. Sa.: ne tam quidemquam vis: etiam maneo otiosus hic. Syrus: reddetur; ne time. |
280 | Sannio: at ut omne reddat. Syrus: omne reddet; tacě modo ac sequere hac. Sa.: sequor. -Ct.:heus heus Syre.Sy.:em quid ěst?Ct.:obsecro hercle te, hominem istum inpurissimumquam primum absolvitote ne, si magis irritatus siet,aliqua ad patrem hoc permanet atque ego tum perpetuo perierim.Syrus: non fiet; bono animo esto; tu cŭm ĭlla intu' te oblecta interim |
285 | et lectulos iubě sterni nobis et parari cetera.ego iam transacta re convortam me domum cum opsonio.Ctesipho: ita quaeso. quando hoc bene successit, hilare[m] hunc sumamus diem. |