BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Terentius Afer

ca. 190 - 159

 

Adelphoe

 

Actus V

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

[ S c a e n a   I ]

S y r u s   D e m e a

 

Syrus: Edepol, Syrisce, te curasti molliter

lauteque munus administrasti tuom:

765

abĭ. sed postquam intu' sum omnium rerum satur,

prodeambulare huc lubitum est. Demea: illud sis vide:

exemplum disciplin! Syrus: ecce autem hic adest

seněx noster. quid fit? quid tu es tristis? Demea: oh scelus!

Syrus: ohe iam! tu verba fundis hic, Sapientia?

770

 Demea: tun si meus esses, Syrus: dis quidem esses, Demea,

ac tuam rem constabilisses. Demea: exempla omnibus

curarem ut esses. Syrus: quăm ŏb rem? quid feci? Demea: rogas?

in ipsa turba atque in peccato maxumo,

quod vix sedatum satis est, potatis, scelus,

775

quasi re bene gesta. Syrus: sane nollem huc exitum.

 

_____

 

[ S c a e n a   I I ]

D r o m o   S y r u s   D e m e a

 

Dromo: Heus Syre, rogat te Ctesipho ut redeas. Syrus: abi. -

Demea: quid Ctesiphonem hic narrat? Syrus: nil. Demea: eho carnufex,

est Ctesipho intu'? Syrus: non est. Demea: quor hic nominat?

Syrus: est aliu' quidam, parasitaster paullulus:

780

nostin? Demea: iam scibo. Syrus: quid agi'? quŏ abis? Demea: mitte me.

Syrus: noli inquam. Demea: non manum abstines, mastigia?

an tibi iam mavis cerebrum dispergam hic? Syrus: abît. -

edepol comissatorem haud sane commodum,

praesertim Ctesiphoni! quid ego nunc agam?

785

nisi, dum haec silescunt turbae, interea in angulum

aliquo abeam atque edormiscam hoc villi: sic agam.

 

_____

 

[ S c a e n a   I I I ]

M i c i o   D e m e a

 

Micio: Parata a nobis sunt, ita ŭt dixi, Sostrata:

ubi vis . . quisnam a me pepulit tam graviter fores?

Demea: ei mihi! quid faciam? quid agam? quid clamem aut querar?

790

«o caelum, o terra, o maria Neptuni!» Micio: em tibi!

rescivit omnem rem: id nunc clamat: ilicet;

paratae lites: succurrendumst. Demea: eccum adest

communi' corruptela nostrum liberum.

Micio: tandem reprime iracundiam atque ad te redi.

795

 Demea: repressi redii, mitto maledicta omnia:

rěm ĭpsam putemu'. dictum hoc inter nos fuit

(ex tě adeo ortumst) ne tu curares meum

neve ego tuom? responde. Micio: factumst, non nego.

Demea: quor nunc apud te potat? quor recipis meum?

800

quor emis amicam, Micio? numqui minus

mihi idem ius aequomst esse? quid mecumst tibi?

quando ego tuom non curo, ne cura meum.

Micio: non aequom dici'. Demea: non? Micio: nam vetu' verbum hoc quidemst,

communia esse amicorum inter se omnia.

805

 Demea: facete! nunc demum istaec nata oratiost?

Micio: ausculta paucis nisi molestumst, Demea.

principio, si id te mordet, sumptum filii

quem faciunt, quaeso hoc facito tecum cogites:

tŭ ĭllos duo olim pro re tolerabas tua,

810

quod sati' putabas tua bona ambobus fore,

et me tum uxorem credidisti scilicet

ducturum. eandem illam rationem antiquam optine:

conserva quaere parce, fac quam plurumum

illis relinquas, gloriam tŭ ĭstam optine.

815

mea, quae praeter spem evenere, utantur sine.

de summa nil decedet: quod hĭnc accesserit

id de lucro putato esse omne. haec si voles

in animo vere cogitare, Demea,

et mihi et tibi et illis dempseris molestiam.

820

 Demea: mitto rem: consuetudinem amborum . . Micio: mane:

scio; istuc ibam. multa in homine, Demea,

signa insunt ex quibu' coniectura facile fit,

duo quŏm idem faciunt saepe, ut possis dicere

«hoc licet inpune facere huic, illi non licet»,

825

non quo dissimili' res sit sed quŏ ĭs qui facit.

quaě ego inesse illis video, ut confidam fore

ita ŭt volumu'. video [eos] sapere intellegere, in loco

vereri, inter se amare: scire est liberum

ingenium atque animum: quovis illos tu die

830

redducas. at enĭm metuas ně ăb re sint tamen

omissiores paullo. o noster Demea,

ad omnia alia aetate sapimus rectius;

solum unum hoc vitium adfert senectus hominibus:

adtentiores sumus ad rem omnes quam sat est:

835

quod ĭllos sat aetas acuet. Demea: ne nimium modo

bonae tuae istae nos rationes, Micio,

et tuos iste animus aequo' subvortat. Micio: tace:

non fiet. mitte iăm ĭstaec; da te hodie mihi:

exporge frontem. Demea: scilicet ita tempu' fert:

840

faciundumst. ceterum ego rus cras cum filio

cum primo luci ibo hinc. Micio: de nocte censeo:

hodie modo hilarum te face. Demea: et ĭstam psaltriam

una illuc mecum hinc abstraham. Micio: pugnaveris:

eŏ pacto prorsum illi adligaris filium.

845

modo facito ut illam serves. Demea: ego ĭstuc videro,

atque ibi favillae plena, fumi ac pollinis

coquendo sit faxo et molendo; praeter haec

meridie ipso faciam ut stipulam colligat:

tăm ěxcoctam reddam atque atram quam carbost. Micio: placet:

850

nunc mihi videre sapere. atque equidem filium

tum, etiam si nolit, cogam ut cŭm ĭlla una cubet.

Demea: derides? fortunatu's qui isto animo sies.

ego sentio . . Micio: ah pergisne? Demea: iam iam desino.

Micio: ĭ ěrgo intro, et quoi reist ei rei [hilarum] hunc sumamus diem.

 

_____

 

[ S c a e n a   I V ]

D e m e a

 

855

 Demea: Numquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fuit

quin res aetas usu' semper aliquid adportet novi,

aliquid moneat: ut ĭlla quae te scisse credas nescias,

et quae tibi putaris prima, in experiundo ut repudies.

quod nunc mi evenit; nam ego vitam duram quam vixi usque adhuc

860

iam decurso spatio omitto. id quăm ŏb rem? re ipsa repperi

facilitate nil esse homini meliu' neque clementia.

id ěsse verum ex mě ătque ex fratre quoivis facilest noscere.

ill' suam semper egit vitam in otio, in conviviis,

clemens placidu', nulli laedere os, adridere omnibus;

865

sibi vixit, sibi sumptum fecit: omnes bene dicunt, amant.

ego ĭlle agresti' saevo' tristi' parcu' truculentus tenax

duxi uxorem: quam ibi miseriam vidi! nati filii,

alia cura. heia autem, dum studeo illis ut quam plurumum

facerem, contrivi in quaerundo vitam atque aetatem meam:

870

nunc exacta aetate hoc fructi pro labore ab eis fero,

odium; ille alter sine labore patria potitur commoda.

illum amant, me fugitant; illi credunt consilia omnia,

illum diligunt, apud illum sunt ambo, ego desertu' sum;

illum ut vivat optant, meam autem mortem exspectant scilicet.

875

ita eos meŏ labore eductos maxumo hic fecit suos

paullo sumptu: miseriam omnem ego capio, hic potitur gaudia.

age age, nunciam experiamur contra ecquid ego possiem

blande dicere aut benigne facere, quando hoc provocat.

ego quoque a meis me amari et magni pendi postulo:

880

si id fit dando atque obsequendo, non posteriores feram.

deerit: id meă minime refert qui sum natu maxumus.

 

_____

 

[ S c a e n a   V ]

S y r u s   D e m e a

 

Syrus: Heus Demea, orat frater ne abeas longius.

Demea: quis homo? o Syre noster, salve: quid fit? quid agitur?

Syrus: recte. Demea: optumest. (iam nunc haec tria primum addidi

885

praeter naturam: «o noster, quid fit? quid agitur?»)

servom haud inliberalem praebes te et tibi

lubens bene faxim. Syrus: gratiam habeo. Demea: atqui, Syre,

hoc verumst et ĭpsa re experiere propediem.

 

_____

 

[ S c a e n a   V I ]

G e t a   D e m e a   < S y r u s >

 

Geta: Era, ego huc ad hos proviso quam mox virginem

890

accersant. sed ěccum Demeam. salvos sies.

Demea: o qui vocare? Geta: Geta. Demea: Geta, hominem maxumi

preti te esse hodie iudicavi animo meo.

năm ĭs mihi profectost servo' spectatus satis

quoi dominu' curaest, ita uti tibi sensi, Geta,

895

et tibi ob eam rem, siquid usus venerit,

lubens bene faxim. (meditor esse adfabilis,

et bene procedit.) Geta: bonus es quŏm haěc existumas.

Demea: paullatim plebem primulum facio meam.

 

_____

 

[ S c a e n a   V I I ]

A e s c h i n u s   D e m e a  S y r u s   G e t a

 

Aeschinus: Occidunt mequidem dum nimi' sanctas nuptias

900

studěnt facere: in adparando consumunt diem.

Demea: quid agitur, Aeschine? Aeschinus: ehěm, pater mi, tŭ hĭc eras?

Demea: tuos hercle vero et animo et natura pater,

qui tě amat plus quam hosce oculos. sed quor non domum

uxorem accersi'? Aeschinus: cupio; verum hoc mihi moraest,

905

tibicina et hymenaeum qui cantent. Demea: eho

vin tu huic seni auscultare? Aeschinus: quid? Demea: missa haec face,

hymenaeum turbas lampadas tibicinas,

atque hanc in horto maceriam iubě dirui

quantum potest: hac transfer: unam fac domum;

910

transduce et matrem et familiam omnem ad nos. Aeschinus: placet,

pater lepidissime. Demea: (euge! iam lepidus vocor.

fratri aedes fient perviae, turbam domum

adducet, [et] sumptu amittet multa: quid mea?

ego lepidus ineo gratiam. iubě nunciam

915

dinumeret illi Babylo viginti minas.)

Syre, cessas ire ac facere? Syrus: quid ago? Demea: dirue.

tu ĭllas abi et transduce. Geta: di tibi, Demea,

bene faciant, quom te video nostrae familiae

tăm ěx animo factum velle. Demea: dignos arbitror. -

920

quid tŭ ais? Aeschinus: sic opinor. Demea: multo rectiust

quăm ĭllam puerperam hac nunc duci per viam

aegrotam. Aeschinus: nil enĭm meliu' vidi, mi pater.

Demea: sic soleo. sed ěccum Micio egreditur foras.

 

_____

 

[ S c a e n a   V I I I ]

M i c i o   D e m e a   A e s c h i n u s

 

Micio: Iubět frater? ubi is est? tu[n] iubes hoc, Demea?

925

 Demea: ego vero iubeo et hac re et aliis omnibus

quam maxume unam facere nos hanc familiam,

colere adiuvare adiungere. Aeschinus: ita quaeso, pater.

Micio: haud aliter censeo. Demea: immo hercle ita nobis decet.

primum hui(u)s uxorist mater. Micio: est. quid postea?

930

 Demea: proba et modesta. Micio: ita aiunt. Demea: natu grandior.

Micio: sciŏ. Demea: parere iamdiu haec per annos non potest;

nec qui eam respiciat quisquam est: solast. Micio: quăm hĭc rem agit?

Demea: hanc te aequomst ducere, et te operam ut fiat dare.

Micio: me ducere autem? Demea: te. Mi.: me? De.: tě ĭnquam. Mi.: ineptis. De.: si tu sis homo,

935

hic faciat. Aeschinus: mi pater! Micio: quid tŭ aŭtem huic, asine, auscultas? Demea: nil agis:

fieri aliter non potest. Micio: deliras. Aeschinus: sine te exorem. mi pater.

Micio: insanis: aufer. Demea: age, da veniam filio. Micio: satĭn sanus es?

ego novo' maritus anno demum quinto et sexagensumo

fiam atque anum decrepitam ducam? idne estis auctores mihi?

940

 Aeschinus: fac<e>: promisi ego ĭllis. Micio: promisti autem? de te largitor, puer.

Demea: age, quid siquid te maius oret? Micio: quasi non hoc sit maxumum.

Demea: da veniam. Aeschinus: ne gravare. Demea: fac, promitte. Micio: non omittitis?

Aeschinus: non, nisi te exorem. Micio: vis est haec quidem. Demea: age prolixe, Micio.

Micio: etsi hoc mihi pravom ineptum absurdum atque alienum a vita mea

945

videtur, si vos tanto opere istuc volti', fiat. Aeschinus: bene facis.

merito tě amo. Demea: verum . . (quid ego dicam, hoc quom confit quod volo?)

Micio: quid nunc quod restat? Demea: Hegiō_est his cognatu' proxumus

adfini' nobis, pauper: bene nos aliquid facere illi decet.

Micio: quid facere? Demea: agellist hic sub urbe paullum quod locitas foras:

950

huic demu' qui fruatur. Micio: paullum id autemst? Demea: si multumst, tamen

faciundumst: pro patre huic est, bonus est, noster est; recte datur.

postremo non meum illud verbum facio quod tu, Micio,

bene et sapienter dixti dudum: «vitium commune omniumst

quod nimium ad rěm ĭn senecta adtenti sumus»? hanc maculam nos decet

955

effugere. et dictumst vere et re ipsa fieri oportet. Micio: gaudeo.

quid ĭstic? dabitur quando quidem hic volt. Aeschinus: mi pater!

Demea: nunc tu germanu's pariter animo et corpore.

(suo sibi gladio hunc iugulo.)

 

_____

 

[ S c a e n a   I X ]

S y r u s   D e m e a   M i c i o   A e s c h i n u s

 

                                   Syrus: Factumst quod iussisti, Demea.

Demea: frugi homo's. ergo edepol hodie meă quidem sententia

960

iudico Syrŭm fieri esse aequom liberum. Micio: istunc liberum?

quodnam ob factum? Demea: multa. Syrus: o noster Demea, edepol vir bonu's.

ego ĭstos vobis usque a pueris curavi ambo sedulo:

docui monui bene praecepi semper quae potui omnia.

Demea: res apparet. et quiděm porro haec, opsonare cum fide,

965

scortum adducere, adparare de die convivium:

non mediocris hominis haec sunt officia. Syrus: o lepidum caput!

Demea: postremo hodie in psaltria hac emunda hic adiutor fuit,

hic curavit: prodesse aequomst: alii meliores erunt.

denique hic volt fieri. Micio: vin tu hoc fieri? Aeschinus: cupio. Micio: si quidem hoc

970

volti': Syre, eho ăccede huc ad me: liber esto. Syrus: bene facis.

omnibu' gratiam habeo et seorsum tibi praeterea, Demea.

Demea: gaudeo. Aeschinus: et ego. Syrus: credo. utinam hoc perpetuom fiat gaudium,

Phrygiam ut uxorem meam una mecum videam liberam!

Demea: optumam quiděm mulierem. Syrus: et quiděm tuo nepoti hui(u)s filio

975

hodie prima mammam dedit haec. Demea: hercle vero serio,

siquidem prima dedit, haud dubiumst quin emitti aequom siet.

Micio: ob eam rem? Demea: ob eam. postremo a me argentum quantist sumito.

Syrus: di tibi, Demea, omnes semper omnia optata offerant!

Micio: Syre, processisti hodie pulchre. Demea: siquidem porro, Micio,

980

tu tuom officium facies atque huic aliquid paullum prae manu

dederis, unde utatur, reddet tibi cito. Micio: istoc vilius.

De.: frugi homost. Sy.: reddam hercle; da modo. Ae.: age, pater! Mi.: post consulam.

Demea: faciet. Syrus: o vir optume! Aeschinus: o pater mi festivissime!

Micio: quid ĭstuc? quae res tam repente mores mutavit tuos?

985

«quod prolubium? quaě ĭstaec subitast largitas?» Demea: dicam tibi:

ut id ŏstenderem, quod tě ĭsti facilem et festivom putant,

id non fieri ex vera vita neque adeo ex aequo et bono,

sed ěx adsentando indulgendo et largiendo, Micio.

nunc adeo si ob eam rem vobis mea vita invisa, Aeschine, est,

990

quia non iusta iniusta, prorsus omnia omnino obsequor,

missa facio: effundite emite, facite quod vobis lubet.

sed si [id] volti' potiu', quae vos propter adulescentiam

minu' videti', magis inpense cupiti', consulitis parum,

haec reprehendere et corrigere me et [ŏb]secundare in loco,

995

ecce me qui id faciam vobis. Aeschinus: tibi, pater, permittimus:

plus scis quid opu' factost. sed de fratre quid fiet? Demea: sino:

habeat: in ĭstac finem faciat. Micio: istuc recte. Cantor. plaudite!