Titus Maccius Plautus
ca. 250 - 184
Amphitruo
Actus V
|
|
______________________________________________________________________________
|
|
Scaena I.Bromia. Amphitrvo.
| |
1053 | Bromia Spes átque opes vitaé meae iacént sepultae in pectore,neque ullast confidentia iam in corde, quin amiserim; |
1055 | ita mihi videntur omnia, mare terra caelum, consequi,iam ut opprimar, ut enicer. me miseram, quid agam nescio.ita tanta mira in aedibus sunt facta. vae miserae mihi,animo malest, aquam velim. corrupta sum atque absumpta sum.caput dolet, neque audio, nec oculis prospicio satis, |
1060 | nec me miserior femina est neque ulla videatur magis.ita erae meae hodie contigit. nam ubi parturit, deos síbi invocat,strepitús, crepitus, sonitús, tonitrus: ut subito, ut propere, ut valide tonuit!ubi quísque institerat, cóncidit crepitu. íbi nescio quis máxumavóce exclamat: «Alcumena, adest auxilium, ne time: |
1065 | et tibi et tuis propitius caeli cultor advenit.exsúrgite» inquit «qui terrore meo occidistis prae metu.»ut iácui, exsurgo. ardére censui aédis, ita tum cónfulgebant.íbi me inclamat Álcumena; iam éa res me horrore ádficit,erílis praevertít metus: accúrro, ut sciscam quíd velit. |
1070 | atque illam geminos filios pueros peperisse conspicor;neque nostrum quisquam sensimus, quom peperit, neque providimus.séd quid hoc? quis hic ést senex, qui ante aédis nostras síc iacet?numnam húnc percussit Iúppiter?credo édepol, nam, pro Iúppiter, sepúltust quasi sit mórtuos. |
1075 | ibo et cognoscam, quisquis est. Amphitruo híc quidem <est> érus meus.Amphítruo. Amph. Perii. Brom. Súrge. Amph. Interii. Brom. Cédo manum. Amph. Quis mé tenet?Br. Tua Bromia ancilla. Am. Totus timeo, íta me increpuit Iuppiter.nec secus est, quasi si ab Acherunte veniam. sed quid tu forasegressa es? Brom. Eadem nos formido timidas terrore impulit |
1080 | in aedibus, tu ubi habitas. nimia mira vidi. vae mihi,Amphitruo, íta mihi animus etiam nunc abest. Amphitruo Agedum expedi:scin me tuom esse erum Amphitruonem? Bromia Scio. Amphitruo Vide etiam nunc. Bromia Scio.Amphitruo Haec sola sanam mentem gestat meorum familiarium.Brom. Immo omnes sani sunt profecto. Amphitruo At me uxor insanum facit |
1085 | suis foedis factis. Brom. At ego faciam, tu idem ut aliter praedices,Ámphitruo, piam et pudicam ésse tuam uxorem ut scias.de ea re signa atque argumenta paucis verbis eloquar.omnium primum: Alcumena geminos peperit filios.Amphitruo Ain tu, geminos? Bromia Geminos. Amphitruo Di me servant. Bromia Sine me dicere, |
1090 | ut scias tibi tuaeque uxori deos esse omnis propitios.Amphitruo Loquere. Brom. Postquam parturire hodie uxor occepit tua,ubi utero exorti dolores, ut solent puerperaeinvocat deos immortales, ut sibi auxilium ferant,manibus puris, capite operto. íbi continuo contonat |
1095 | sonitu maxumo; aedes primo ruere rebamur tuas.aedes totae confulgebant tuae, quasi essent aureae.Amphitruo Quaeso absolvito hinc me extemplo, quando satis deluseris.quid fit deinde? Brom. Dum haec aguntur, interea uxorem tuamneque gementem neque plorantem nostrum quisquam audivimus; |
1100 | ita profecto sine dolore peperit. Amphitruo Iam istuc gaudeo,utut erga me merita est. Brom. Mitte ista atque haec quae dicam accipe.postquam peperit, pueros lavere iussit nos. occepimus.sed puer ille quém ego lavi, ut magnust et multum valet!neque eum quisquam colligare quivit incunabulis. |
1105 | Amphitruo Nimia mira memoras; si istaec vera sunt, divinitusnon metuo quin méae uxori latae suppetiae sient.Brom. Magis iam faxo mira dices. postquam in cunas conditust,devolant angues iubati deorsum in impluvium duomaximi: continuo extollunt ambo capita. Amphitruo Ei mihi. |
1110 | Brom. Ne pave. sed angues oculis omnis circumvisere.postquam pueros conspicati, pergunt ad cunas citi.ego cunas recessim rursum vorsum trahere et ducere,metuens pueris, mihi formidans; tantoque angues acriuspersequi. postquam conspexit angues ille alter puer, |
1115 | citus e cunis exilit, facit recta in anguis impetum:alterum altera prehendit eos manu perniciter.Amphitruo Mira memoras, nimis formidolosum facinus praedicas;nam mihi horror membra misero percipit dictis tuis.quid fit deinde? porro loquere. Brom. Puer ambo angues enicat. |
1120 | dum haec aguntur, voce clara exclamat uxorem tuam –Amphitruo Quis homo? Bromia Summus imperator divom atque hominum Iuppiter.is se dixit cum Alcumena clam consuetum cubitibus,eumque filium suom esse qui illos angues vicerit;alterum tuom esse dixit puerum. Amphitruo Pol me haud paenitet, |
1125 | si licet boni dimidium mihi dividere cum Iove.abi domum, iube vasa pura actutum adornari mihi,ut Iovis supremi multis hostiis pacem expetam.ego Teresiam coniectorem ádvocabo et consulamquid faciundum censeat; simul hanc rem ut facta est eloquar. |
1130 | sed quid hoc? quam valide tonuit. di, obsecro vostram fidem. |