Titus Maccius Plautus
ca. 250 - 184
Amphitruo
Actus V
|
|
______________________________________________________________________________
|
|
Scaena II.Amphitrvo. Ivppiter.
| |
1131 | Iuppiter Bono ánimo es, adsum auxílio, Amphitruo, tíbi et tuis:nihil est quod timeas. hariolos, haruspicesmitte omnes; quae futura et quae facta eloquar,multo adeo melius quam illi, quom sum Iuppiter. |
1135 | primum omnium Alcumenae usuram corporiscepi, et concubitu gravidam feci filio.tu gravidam item fecisti, cúm in exercitumprofectu's: uno partu duos peperit simul.eorum alter, nostro qui est susceptus semine, |
1140 | suis factis te immortali adficiet gloria.tu cum Alcumena uxore antiquam in gratiamredi: haud promeruit quam ob rem vitio vorteres;mea vi subactast facere. ego in caelum migro. – |