BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Titus Maccius Plautus

ca. 250 - 184

 

Amphitruo

 

Actus IV

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

Scaena II.

Mercvrivs. Amphitrvo.

 

1021

Merc. Quís ad fores est? Am. Égo sum. M. Quid ego sum. Am. Íta loquor. M. Tibi Iúppiter

dique omnes irati certo sunt, qui sic frangas fores.

Amphitruo Quo modo? Mercurius Eo modo, ut profecto vivas aetatem miser.

Amphitruo Sosia. Mercurius Ita, sum Sosia, nisi me esse oblitum existimas.

1025

quid nunc vis? Amphitruo Sceleste, at etiam quid velim, id tu me rogas?

Mercurius Ita, rogo. paene effregisti, fatue, foribus cardines.

an foris censebas nobis publicitus praeberier?

quid me aspectas, stolide? quid nunc vis tibi? aut quis tu es homo?

Amphitruo Verbero, etiam quis ego sim me rogitas, ulmorum Acheruns?

1030

quem pol ego hodie ob istaec dicta faciam ferventem flagris.

Mercurius Prodigum te fuisse oportet olim in adulescentia.

Amphitruo Quidum? Mercurius Quia senecta aetate á me mendicas malum.

Amphitruo Cum cruciatu tuo istaec hodie, verna, verba funditas.

Mercurius Sacrufico ego tibi. Amphitruo Qui? Mercurius Quia enim te macto infortunio.

 

Non. 342M

[fr.1]

Amphitruo At ego te cruce et cruciatu mactabo, mastigia.

Non. 354M

[fr.2]

(Mercurius) Érus Amphitruo<st> occupatus.

Prisc. GL 2.564K

[fr.3]

(Mercurius) abiendi nunc tibi etiam occasiost.

Non. 543M

[fr.4]

(Mercurius) Optimo iure infringatur aula cineris in caput.

Non. 543M

[fr.5]

(Mercurius) Ne tu postules matulam unam tibi aquae ínfundi in caput.

Non. 44M

[fr.6]

(Mercurius) Laruatu's. edepol hominem miserum. medicum quaerita.

Non. 105M

[fr.7]

(Alcumena) Exiúravisti te mihi dixe per iocum.

Non. 44M, 247M

[fr.8]

(Alcumena) Quaeso advenienti morbo medicari iube:

tu certe aut laruatus aut cerritus es.

Non. 237M

[fr.9]

(Alcumena) Nisi hoc ita factum est, proinde ut factum esse autumo,

non causam dico quin vero insimules probri

Non. 182M

[fr.10]

(Amphitruo) Cuius? quaé me absente corpus volgavit suom.

Non. 473M

[fr.11]

(Amphitruo) Quíd minitabas te facturum, si istas pepulissem fores?

Prisc. GL 2.168K, 2.321K

[fr.12]

(Amphitruo) Ibi scrobes ecfodito <tu> plus sexagenos in die.

Serv. A. 8.127

[fr.13]

(Amphitruo) Noli pessimo precari.

Non. 233M

[fr.14]

(Blepharo) animam comprime

Non. 453M

[fr.15]

(Iuppiter) Mánifestum hunc optorto collo teneo furem flagiti.

Non. 331M

[fr.16]

(Amphitruo) Immo ego hunc, Thebani cives, qui domi uxorem meam

impudicitia impedivit, teneo, thensaurum stupri.

Non. 454M

[fr.17]

(Amphitruo) Nilne te pudet, sceleste, populi in conspectum ingredi?

Gloss. Plaut.

[fr.18]

(Amphitruo) clandestino

Non. 285M

[fr.19]

(Amphitruo sive Iuppiter) Qui nequeas nostrorum uter sit Amphitruo decernere.