Titus Maccius Plautus
ca. 250 - 184
Amphitruo
Actus IV
|
|
______________________________________________________________________________
|
|
Scaena I.Amphitrvo.
| |
1009 | Amphitruo Naúcratem quem cónvenire vólui, in navi nón erat, |
1010 | neque domi neque in urbe invenio quemquam qui illum viderit.nam omnis plateas perreptavi, gymnasia et myropolia;apud emporium atque in macello, ín palaestra atque in foro,in medicinis, in tonstrinis, apud omnis aedis sacrassum defessus quaeritando: nusquam invenio Naucratem. |
1015 | nunc domum ibo atque ex uxore hánc rem pergam exquirere,quis fuerit quem propter corpus suom stupri compleverit.nam me, quam illam quaestionem inquisitam hodie amittere,mortuom satiust. sed aedis occluserunt. eugepae,pariter hoc fit atque ut alia facta sunt. feriam foris. |
1020 | aperite hoc. heus, ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium? |