Titus Maccius Plautus
ca. 250 - 184
Amphitruo
Actus III
|
|
______________________________________________________________________________
|
|
Scaena IV.Mercvrivs.
| |
984 | Mercurius Concédite atque abscédite omnes, dé via decédite, |
985 | nec quísquam tam audax fúat homo, qui óbviam obsistát mihi.nam mihi quidem hercle qui minus liceat deo minitarierpopulo, ni decedat mihi, quam servolo in comoediis?ille návem salvam nuntiat aut irati adventum senis:ego sum Iovi dicto audiens, eius iussu nunc huc me adfero. |
990 | quam ob rem mihi magis par est via decedere et concedere.pater vocat me, eum sequor, eius dicto imperio sum audiens;ut filium bonum patri esse oportet, itidem ego sum patri.amanti subparasitor, hortor, adsto, admoneo, gaudeo.si quid patri volup est, voluptas ea mi multo maxumast. |
995 | amat: sapit; recte facit, animo quando obsequitur suo,quod omnis homines facere oportet, dum id modo fiat bono.nunc Amphitruonem volt deludi meus pater: faxo probeiam hic deludetur, spectatores, vobis inspectantibus.capiam coronam mi in caput, adsimulabo me esse ebrium; |
1000 | atque illuc sursum escendero: inde optume aspellam virumde supero, cum huc accesserit; faciam ut sit madidus sobrius.deinde illi actutum sufferet suos servos poenas Sosia:eum fécisse ille hodie arguet quae ego feceró hic. quid mea?meo me aéquomst morigerum patri, eius studio servire addecet. |
1005 | sed eccum Amphitruonem, advenit; iam ille hic deludetur probe,siquidém vos voltis auscultando operam dare.ibo intro, ornatum capiam qui potis decet;dein susum ascendam in tectum, ut illum hinc prohibeam. |