Titus Maccius Plautus
ca. 250 - 184
Amphitruo
Actus III
|
|
______________________________________________________________________________
|
|
Scaena II.Alcvmena. Ivppiter.
| |
882 | Alcumena Durare nequeo in aedibus. ita me probri,stupri, dedecoris a viro argutam meo!ea quae sunt facta infecta ut reddat clamitat, |
885 | quae neque sunt facta neque ego in me admisi arguit;atque id me susque deque esse habituram putat.non edepol faciam, neque me perpetiar probrifalso insimulatam, quin ego illum aut deseramaut sátis faciat mi ille átque adiuret insuper, |
890 | nolle esse dicta quae in me insontem protulit.Iuppiter Faciundum est mi illud, fieri quód illaec postulat,si me illam amantem ad sese studeam recipere,quando ego quod feci, id factum Amphitruoni offuitatque illi dudum meus amor negotium |
895 | insonti exhibuit, nunc autem insonti mihiillius ira in hanc et male dicta expetent.Alcumena Sed eccum video qui me miseram arguitstupri, dedecoris. Iuppiter Te volo, uxor, conloqui.quo te avortisti? *** Alcumena Ita ingenium meumst: |
900 | inimicos semper osa sum optuerier.Iuppiter Heia autem inimicos? Alcumena Sic est, vera praedico;nisi etiam hoc falso dici insimulaturus es.Iuppiter Nimis iracunda es. Alcumena Potin ut abstineas manum?nam certo, si sis sanus aut sapias satis, |
905 | quam tu impudicam esse arbitrere et praedices,cum ea tú sermonem nec ioco nec seriotibi habeas, nisi sis stultior stultissimo.Iuppiter Si dixi, nihilo magis es, neque ego esse arbitror,et id huc revorti uti me purgarem tibi. |
910 | nam numquam quicquam meo animo fuit aegrius,quam postquam audivi ted esse iratam mihi.cur dixisti? inquies. ego expediam tibi.non edepol quo te esse impudicam crederem;verum periclitatus súm animum tuom, |
915 | quid faceres et quo pacto id ferre induceres.equidem ioco illa dixeram dudum tibi,ridiculi causa. vél hunc rogato Sosiam.Alcumena Quin huc adducis meum cognatum Naucratem,testem quem dudum te adducturum dixeras, |
920 | te huc non venisse? Iuppiter Si quid dictum est per iocum,non aequom est id te serio praevortier.Alcumena Ego illúd scio quam doluerit cordi meo.Iuppiter Per dexteram tuam te, Alcumena, oro obsecro,da mihi hanc veniam, ignosce, irata ne sies. |
925 | Alcumena Ego istaec feci verba virtute irrita;nunc, quando factis me impudicis abstini,ab impudicis dictis avorti volo.valeas, tibi habeas res tuas, reddas meas.iuben mi íre comites? Iuppiter Sanan es? Alcumena Si non iubes, |
930 | ibo egomet; comitem mihi Pudicitiam duxero.†Iuppiter Mane. arbitratu tuo ius iurandum dabo,me meam pudicam esse uxorem arbitrarier.id ego si fallo, tum te, summe Iuppiter,quaeso, Amphitruoni ut semper iratus sies. |
935 | Alcumena A, propitius sit potius. Iuppiter Confido fore;nam ius iurandum verum te advorsum dedi.iam nunc irata non es? Alcumena Non sum. Iuppiter Bene facis.nam in hominum aetate multa eveniunt huius modi:capiunt voluptátes, capiunt rursum miserias; |
940 | irae interveniunt, redeunt rursum in gratiam.verum irae si quae forte eveniunt huius modiinter eos, rursum si reventum in gratiam est,bis tanto amici sunt inter se quam prius.Alcumena Primum cavisse oportuit ne diceres, |
945 | verum eadem si isdem purgas mi, patiunda sunt.Iuppiter Iube véro vasa pura adornari mihi,ut quae ápud legionem vota vovi, si domumrediissem salvos, ea ego exsolvam omnia.Alcumena Ego istuc curabo. Iuppiter Evocate huc Sosiam; |
950 | gubernatorem qui in mea navi fuitBlepharonem arcessat, qui nobiscum prandeat.is adeo *** inpransus ludificabitur,cum ego Amphitruonem collo hinc obstricto traham.Alcumena Mirum quid solus secum secreto ille agat. |
955 | atque aperiuntur aedes. exit Sosia. |