BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Titus Maccius Plautus

ca. 250 - 184

 

Amphitruo

 

Actus III

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

Scaena I.

Ivppiter.

 

861

Iuppiter Ego sum ille Amphitruo, cui est servos Sosia,

idem Mercurius qui fit, quando commodumst,

in superiore quí habito cenaculo,

qui interdum fio Iuppiter, quando lubet;

865

huc autem quom extemplo adventum adporto, ilico

Amphitruo fio et vestitum immuto meum.

nunc huc honoris vostri venio gratia,

ne hanc incohatam transigam comoediam;

simul Alcumenae, quam vir insontem probri

870

Amphitruo accusat, veni ut auxilium feram:

nam mea sit culpa, quod egomet contraxerim,

si id Alcumenae innocenti expetat.

nunc Amphitruonem memet, út occepi semel,

esse adsimulabo, atque in horum familiam

875

frustrationem hodie iniciam maxumam;

post igitur demum faciam res fiat palam

atque Alcumenae in tempore auxilium feram

faciamque ut uno fetu et quod gravida est viro

et me quod gravidast pariat sine doloribus.

880

Mercurium iussi me continuo consequi,

si quid vellem imperare. nunc hanc adloquar.