Titus Maccius Plautus
ca. 250 - 184
Amphitruo
Actus II
|
|
______________________________________________________________________________
|
|
Scaena II.Alcvmena. Amphitrvo. Sosia. [Thessala.]
| |
633 | Alcumena Satín parva rés est volúptatum in víta atque in aétate agúndapraequám quod moléstum est? ita cuíque comparátum est in aétate hominum; |
635 | ita dívis est plácitum, volúptatem ut maéror comés consequátur:quin íncommodí plus malíque ilico ádsit, boní si optigít quid.nam ego íd nunc expérior domo átque ipsa dé me sció, cui volúptasparúmper datást, dum virí mei míhi potéstas vidéndi fuitnoctem únam modo; átque is repénte abiit á me hinc ánte lucem. |
640 | sola híc mihi nunc vídeor, quia ílle hinc abést quem ego amó praeter omnes.plus aégri ex ábitu virí, quam ex advéntu volúptatis cépi. sed hóc me beátsaltém, quom perduéllis vicít et domúm laudis cómpos revénit:id sólacio est.absít, dum modó laude párta |
645 | domúm recipiát se; feram ét perferam úsqueabitum éius ánimo forti átque offirmáto, id módo si mercédisdatúr mi, ut meús victor vír belli clúeat.satis mi esse ducam.virtús praemium ést optimúm;virtús omnibús rebus ánteit profécto: |
650 | libértas salús vita rés et paréntes, patria ét prognátitutántur, servántur:virtús omnia ín sese habét, omnia ádsuntbona quém penest vírtus.Amphitruo Édepol me uxori éxoptatum crédo adventurúm domum, |
655 | quae me amat, quam contra amo, praesertim re gesta bene,victis hostibus: quos nemo posse superari ratust,eos auspicio meo atque ductu primo coetu vicimus.certe enim méd illi expectatum optato venturum scio.Sosia Quid? me non rere expectatum amicae venturum meae? |
660 | Alcumena Meus vir hic quidem est. Amph. Séquere hac tu me. Alcumena Nam quid ille revortiturqui dudum properare se aibat? án ille me temptat sciensatque id se volt experiri, suom abitum ut desiderem?ecastor med haud invita se domum recipit suam.Sosia Amphitruo, redire ad navem meliust nos. Amphitruo Qua gratia? |
665 | Sosia Quia domi daturus nemo est prandium advenientibus.Amphitruo Qui tibi nunc istuc in mentemst? Sosia Quia enim sero advenimus.Amphitruo Qui? Sosia Quia Alcumenam ante aedis stare saturam intellego.Amphitruo Gravidam ego illanc hic reliqui quóm abeo. Sosia Ei perii miser.Amphitruo Quid tibi est? Sosia Ad aquam praebendam commodum adveni domum, |
670 | decumo post mense, ut rationem te putare intellego.Amphitruo Bono animo es. Sosia Scin quam bono animo sim? si situlam cepero,numquam edepol tu mihi divini creduis post hunc diem,ní ego illi puteo, si occepso, ánimam omnem intertraxero.Amphitruo Sequere hac me modo; alium ego isti rei allegabo, ne time. |
675 | Alcumena Magis nunc <me> meum officium facere, si huic eam advorsum, arbitror.Amphitruo Amphitruo uxorem salutat laetus speratam suam,quam omnium Thebis vir unam esse optimam diiudicat,quamque adeo cives Thebani vero rumiferant probam.valuistin usque? exspectatun advenio? Sosia Haud vidi magis. |
680 | exspectatum eum salutat magis haud quicquam quam canem.Amphitruo Et quom te †gravidam et quom te pulchre plenam aspicio, gaudeo.Alcumena Obsecro ecastor, quid tu me deridiculi gratiasic salutas atque appellas, quasi dudum non viderisquasique nunc primum recipias te domum huc ex hostibus? |
685 | [atque me nunc proinde appellas quasi multo post videris?]Amphitruo Immo equidem te nisi nunc hodie nusquam vidi gentium.Alcumena Cur negas? Amphitruo Quia vera didici dicere. Alcumena Haud aequom facitqui quod didicit id dediscit. an periclitaminiquid animi habeam? sed quid huc vos revortimini tam cito? |
690 | an te auspicium commoratum est an tempestas continetqui non abiisti ad legiones, ita uti dudum dixeras?Amphitruo Dudum? quam dudum istuc factum est? Alcumena Temptas. iam dudum, modo.Amphitruo Qui istuc potis est fieri, quaeso, ut dicis: iam dudum, modo?Alcumena Quid enim censes? te ut deludam contra lusorem meum, |
695 | qui nunc primum te advenisse dicas, modo qui hinc abieris.Amphitruo Haec quidem deliramenta loquitur. Sosia Paulisper mane,dum edormiscat unum somnum. Amphitruo Quaene vigilans somniat?Alcumena Equidem ecastor vigilo, et vigilans id quod factum est fabulor.nam dudum ante lucem et istunc et te vidi. Amphitruo Quo in loco? |
700 | Alcumena Hic in aedibús ubi tu habitas. Amphitruo Numquam factum est. Sosia Non taces?quid si e portu navis huc nos dormientis detulit?Amphitruo Etiam tu quoque adsentaris húic? Sosia Quid vis fieri?non tu scis? Bacchae bacchanti si velis advorsarier,ex insana insaniorem facies, feriet saepius; |
705 | si obsequare, una resolvas plaga. Amphitruo At pol qui certa reshanc est obiurgare, quae me hódie advenientem domumnoluerit salutare. Sosia Inritabis crabrones. Amphitruo Tace.Alcumena, unum rogare te volo. Alcumena Quid vis roga.Amphitruo Num tibi aut stultitia accessit aut superat superbia? |
710 | Alcumena Qui istuc in mentemst tibi ex me, mi vir, percontarier?Amphitruo Quia salutare advenientem me solebas antidhac,appellare, itidem ut pudicae suos viros quae sunt solent.eo more expertem te factam adveniens offendi domi.Alcumena Ecastor equidem te certo heri advenientem ílico, |
715 | et salutavi et valuissesne usque exquisivi simul,mi vir, et manum prehendi et osculum tetuli tibi.Sosia Tun heri hunc salutavisti? Alcumena Et te quoque etiam, Sosia.Sosia Amphitruo, speravi ego istam tibi parituram filium;verum non est puero gravida. Amphitruo Quid igitur? Sosia Insania. |
720 | Alcumena Equidem sana sum et deos quaeso, ut salva pariam filium.verum tu malum mágnum habebis, si hic suom officium facit:ob istuc omen, ominator, capies quod te condecet.Sosia Enim vero praegnati oportet et malum et malum dari,ut quod obrodat sit, animo si male esse occeperit. |
725 | Amphitruo Tu me heri hic vidisti? Alcumena Ego, inquam, si vis decies dicere.Amphitruo In somnis fortasse. Alcumena Immo vígilans vigilantem. Amphitruo Ei misero mihi.Sosia Quid tibi est? Amphitruo Delirat uxor. Sosia Atra bili percita est.nulla res tam delirantis homines concinnat cito.Amphitruo Vbi primum tibi sensisti, mulier, impliciscier? |
730 | Alcumena Equidem ecastor sana et salva sum. Amphitruo Quor igitur praedicas,té heri me vidisse, qui hac noctu in portum advecti sumus?ibi cenavi atque ibi quievi in navi noctem perpetem,neque meum pedem huc íntuli etiam in aedis, ut cum exercituhinc profectus sum ad Teloboas hostis eosque ut vicimus. |
735 | Alcumena Immo mecum cenavisti et mecum cubuisti. Amphitruo Quid est?Alcumena Vera dico. Amphitruo Non de hac quidem hercle re; de áliis nescio.Alcumena Primulo diluculo abiisti ad legiones. Amphitruo Quo modo?Sosia Recte dicit, ut commeminit: somnium narrat tibi.sed, mulier, postquam experrecta es, te prodigiali Iovi |
740 | aut mola salsa hodie aut ture comprecatam oportuit.Alcumena Vae capiti tuó. Sosia Tua istuc refert – si curaveris.Alcumena Iterum iám hic in me inclementer dicit, atque id sine malo.Amphitruo Tace tu. tu dic: egone abs te abii hinc hodie cum diluculo?Alcumena Quis igitur nisi vos narravit mi, illi ut fuerit proelium? |
745 | Amphitruo An etiam id tu scis? Alcumena Quippe qui éx te audivi, ut urbem maximamexpugnavisses regemque Pterelam tute occideris.Amphitruo Egone istuc dixi? Alcumena Tute istic, etiam adstante hoc Sosia.Amphitruo Audivistin tu me narrare haec hodie? Sosia Vbi ego audiverim?Amphitruo Hanc roga. Sosia Me quidem praesente numquam factum est, quod sciam. |
750 | Alcumena Mirum quin te adversus dicat. Amphitruo Sosia, age me huc aspice.Sosia Specto. Amphitruo Vera volo loqui te, nolo adsentari mihi.audivistin tu hodie me illi dicere ea quae illa autumat?Sosia Quaeso edepol, num tu quoque etiam insanis, quom id me interrogas,qui ipsus equidem nunc primum istanc tecum conspicio simul? |
755 | Amphitruo Quid nunc, mulier? audin illum? Alcumena Ego véro, ac falsum dicere.Amphitruo Neque tu illi neque mihi viro ipsi credis? Alcumena Eo fit quia mihiplurimum credo et scio istaec facta proinde ut proloquor.Amphitruo Tun me heri advenisse dicis? Alcumena Tun te abiisse hodie hinc negas?Amphitruo Nego enim vero, et me advenire nunc primum aio ad te domum. |
760 | Alcumena Obsecro, etiamne hoc negabis, te auream pateram mihidédisse dono hodié, qua te illi donatum esse dixeras?Amphitruo Neque edepol dedi neque dixi; verum ita animatus fuiitaque nunc sum, ut ea te patera donem. sed quis istúc tibidixit? Alcumena Ego equidem ex te audivi et ex tua accepi manu |
765 | pateram. Amphitruo Mane, mane, obsecro te. nimis demiror, Sosia,qui illaec illic me donatum esse aurea patera sciat,nisi tu dudum hanc convenisti et narravisti haec omnia.Sosia Neque edepol ego dixi neque istam vidi nisi tecum simul.Amphitruo Quid hoc sit hominis? Alcumena Vin proferri pateram? Amphitruo Proferri volo. |
770 | Alcumena Fiat. <heus> tu, Thessala, intus pateram proferto foras,qua hódie meus vir donavit me. Amphitruo Secede huc tu, Sosia,enim vero illud praeter alia mira miror maxime,si haec habet páteram illam. Sosia An etiam credis id, quae in hac cistellulatuo signo obsignata fertur? Amphitruo Salvom signum est? Sosia Inspice. |
775 | Amphitruo Recte, ita est ut obsignavi. Sosia Quaeso, quin tu istanc iubespro cerrita circumferri? Amphitruo Edepol qui facto est opus;nam haec quidem edepol laruarum plenast. Alcumena Quid verbis opust?em tibi pateram, eccam. Amphitruo Cedo mi. Alcumena Age aspice huc sis nunciamtu qui quae facta infitiare; quem égo iam hic convincam palam. |
780 | estne haec patera, qua donatu's illi? Amphitruo Summe Iuppiter,quid ego video? haec ea est profecto patera. perii, Sosia.Sosia Aut pol haec praestigiatrix multo mulier maxima estaut pateram hic inesse oportet. Amphitruo Agedum, exsolve cistulam.Sosia Quid ego istam exsolvam? obsignatast recte, res gesta est bene: |
785 | tu peperisti Ámphitruonem, ego alium peperi Sosiam;nunc si patera pateram peperit, omnes congeminavimus.Amphitruo Certum est aperire atque inspicere. Sosia Vide sis signi quid siet,ne posterius in me culpam conferas. Amphitruo Aperi modo;nam haec quidem nos delirantis facere dictis postulat. |
790 | Alcumena Vnde haec igitur est nisi abs te quae mihi dono data est?Amphitruo Opus mi est istuc exquisito. Sosia Iuppiter, pro Iuppiter.Amphitruo Quid tibi est? Sosia Hic patera nulla in cistulast. Amphitruo Quid ego audio?Sosia Id quod verúmst. Amphitruo At cum cruciatu iam, nisi apparet, tuo.Alcumena Haec quidem apparet. Amphitruo Quis igitur tibi dedit? Alcumena Qui me rogat. |
795 | Sosia Me captas, quia tute ab navi clanculum huc alia viapraecucurristi, atque hinc pateram tute exemisti atque eamhuic dedisti, post hanc rursum óbsignasti clanculum.Amphitruo Ei mihi, iam tu quoque huius adiuvas insaniam?ain heri nos advenisse huc? Alcumena Aio, adveniensque ilico |
800 | me salutavisti, et ego te, et osculum tetuli tibi.Sosia Iam illud non placet principium de osculo. Amphitruo Perge exsequi.Alcumena Lavisti. Amphitruo Quid postquam lavi? Alcumena Accubuisti. Sosia Euge optime.nunc exquire. Amphitruo Ne interpella. perge porro dicere.Alcumena Cena adposita est; cenavisti mecum, ego accubui simul. |
805 | Amphitruo In eodem lectó? Alcumena In eodem. Sosia Ei, non placet convivium.Amphitruo Sine modo argumenta dicat. quid postquam cenavimus?Alcumena Te dormitare aibas; mensa ablata est, cubitum hinc abiimus.Amphitruo Vbi tu cubuisti? Alcumena In eodem lectó tecum una in cubiculo.Amphitruo Perdidisti. Sosia Quid tibi est? Amphitruo Haec me modo ad mortem dedit. |
810 | Alcumena Quid iam, amabo? Amphitruo Ne me appella. Sosia Quid tibi est? Amphitruo Perii miser,quia pudicitiae huius vitium me hinc absente est additum.Alcumena Obsecro ecastor, cur istuc, mi vir, ex ted audio?Amphitruo Vir ego tuos sim? ne me appella, falsa, falso nomine.Sosia Haeret haec res, si quidem haec iam mulier facta est ex viro. |
815 | Alcumena Quid ego feci, qua istaec propter dicta dicantur mihi?Amphitruo Tute edictas facta tua, ex me quaeris quid deliqueris.Alcumena Quid ego tibi deliqui, si, cui nupta sum, tecum fui?Amphitruo Tun mecum fueris? quid illac impudente audacius?saltem, tute si pudoris egeas, sumas mutuom. |
820 | Alcumena Istuc facinus, quod tu insimulas, nostro generi non decet.tu si me inpudicitiai captas, capere non potes.Amphitruo Pro di immortales, cognoscin tu me saltem, Sosia?Sosia Propemodum. Amphitruo Cenavin ego heri in navi in portu Persico?Alcumena Mihi quoque adsunt testes, qui illud quod ego dicam adsentiant. |
825 | Sosia Nescio quid istúc negoti dicam, nisi si quispiam estAmphitruó alius, qui forte ted hinc absenti tamentuam rem curet teque absente hic munus fungatur tuom.nam quod de illo subditivo Sosia mirum nimis,certe de istoc Amphitruone iam alterum mirum est magis. |
830 | Amphitruo Nescio quis praestigiator hanc frustratur mulierem.Alcumena Per supremi regis regnum iuro et matrem familiasIunonem, quam me vereri et metuere est par maxume,ut mi extra unum te mortalis nemo corpus corporecontigit, quo me impudicam faceret. Amphitruo Vera istaec velim. |
835 | Alcumena Vera dico, sed nequiquam, quoniam non vis credere.Amphitruo Mulier es, audacter iuras. Alcumena Quae non deliquit, decetaudacem esse, confidenter pro se et proterve loqui.Amphitruo Satis audacter. Alcumena Vt pudicam decet. Amphitruo †In verbis probas.Alcumena Non ego illam mihi dotem duco esse, quae dos dicitur, |
840 | sed pudicitiam et pudorem et sedatum cupidinem,deum metum, parentum amorem et cognatum concordiam,tibi morigera atque ut munifica sim bonis, prosim probis.Sosia Ne ista edepol, si haec vera loquitur, examussim est optima.Amphitruo Delenitus sum profecto ita, ut me qui sim nesciam. |
845 | Sosia Amphitruo es profecto, cave sis ne tu te usu perduis:ita nunc homines immutantur, postquam peregre advenimus.Amphitruo Mulier, istam rem inquisitam certum est non amittere.Alcumena Edepol me libente facies. Amphitruo Quid ais? responde mihi,quid si adduco tuom cognatum húc a navi Naucratem, |
850 | qui mecum una vectust una navi, atque is si denegatfacta quae tu facta dicis, quid tibi aequom est fieri?numquid causam dicis, quin te hoc multem matrimonio?Alcumena Si deliqui, nulla causa est. Amphitruo Convenit. tu, Sosia,duc hos intro. ego huc ab navi mecum adducam Naucratem. – |
855 | Sosia Nunc quidem praeter nos nemo est. dic mihi verum serio:ecquis alius Sosia intust, qui mei similis siet?Alcumena Abin hinc a me dignus domino servos? Sosia Abeo, si iubes. –Alcumena Nimis ecastor facinus mirum est, qui illi conlibitum sietmeo viro sic me insimulare falso facinus tam malum. |
860 | quidquid est, iam ex Naucrate cognato id cognoscam meo. – |