BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Titus Maccius Plautus

ca. 250 - 184

 

Amphitruo

 

Actus I

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

Scaena II.

Mercvrivs.

 

463

Mercurius Bene próspere hoc hodie operis processit mihi:

amovi a foribus maximam molestiam,

465

patri ut liceret tuto illam amplexarier.

iam ille illuc ad erum cum Amphitruonem advenerit,

narrabit servom hinc sese a foribus Sosiam

amovisse; ille adeo illum mentiri sibi

credet, neque credet huc profectum, ut iusserat.

470

erroris ambo ego illos et dementiae

complebo atque omnem Amphitruonis familiam,

adeo usque, satietatem dum capiet pater

illius quám amat. igitur demum omnes scient

quae facta. denique Alcumenam Iuppiter

475

redigét antiquam coniugi in concordiam.

nam Amphitruo actutum uxori turbas conciet

atque insimulabit eam probri; tum meus pater

eam séditionem illi in tranquillum conferet.

nunc de Alcumena dudum quod dixi minus,

480

hodie illa pariet filios geminos duos

alter decumo post mense nascetur puer

quam seminatust, alter mense septumo;

eorum Ámphitruonis alter est, alter Iovis:

verum minori puero maior est pater,

485

minor maiori. iamne hoc scitis quid siet?

sed Alcumenae huius honoris gratia

pater curavit uno ut fetu fieret,

uno ut labore absolvat aerumnas duas.

[et ne in suspicione ponatur stupri

490

et clandestina ut celetur consuetio.]

quamquam, ut iam dudum dixi, resciscet tamen

Amphitruo rem omnem. quid igitur? nemo id probro

profecto ducet Alcumenae; nam deum

non par videtur facere, delictum suom

495

suamque ut culpam expetere in mortalem ut sinat.

orationem comprimam: crepuit foris.

Amphitruo subditivos eccum exit foras

cum Alcumena uxore usuraria.