BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Titus Maccius Plautus

ca. 250 - 184

 

Amphitruo

 

Actus I

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

Scaena III.

Ivppiter. Alcvmena. Mercvrivs.

 

499

Iuppiter Béne vale, Alcumena, cura rem communem, quod facis;

500

atque inperce quaeso: menses iam tibi esse actos vides.

mihi necesse est ire hinc; verum quod erit natum tollito.

Alcvmena Quid istuc est, mi vir, negoti, quod tu tam subito domo

abeas? Iuppiter Edepol haud quod tui me neque domi distaedeat;

sed ubi summus imperator non adest ad exercitum,

505

citius quod non facto est usus fit quam quod facto est opus.

Mercurius Nimis hic scitust sycophanta, qui quidem meus sit pater.

observatote <eum>, quam blande mulieri palpabitur.

Alcumena Ecastor te experior quanti facias uxorem tuam.

Iuppiter Satin habes, si feminarum nulla est quam aeque diligam?

510

Mercurius Edepol ne illa si istis rebus te sciat operam dare,

ego faxim ted Amphitruonem esse malis, quam Iovem.

Alcumena Experiri istuc mavellem me quam mi memorarier.

prius abis quam lectus ubi cubuisti concaluit locus.

heri venisti media nocte, nunc abis. hocin placet?

515

Mercurius Accedam atque hanc appellabo et subparasitabor patri.

numquam edepol quemquam mortalem credo ego uxorem suam

sic ecflictim amare, proinde ut hic te ecflictim deperit.

Iuppiter Carnufex, non ego te novi? ábin e conspectu meo?

quid tibi hanc curatio est rem, verbero, aut muttitio?

520

quoii ego iam hoc scipione – Alcumena Ah noli. Iuppiter Muttito modo.

Mercurius Nequiter paene expedivit prima parasitatio.

Iuppiter Verum quod tu dicis, mea uxor, non te mi irasci decet.

clanculum abii a legione: operam hanc subrupui tibi,

ex me primo <ut> prima scires, rem ut gessissem publicam.

525

ea tibi omnia enarravi. nisi te amarem plurimum,

non facerem. Mercurius Facitne ut dixi? timidam palpo percutit.

Iuppiter Nunc, ne legio persentiscat, clam illuc redeundum est mihi,

ne me uxorem praevertisse dicant prae re publica.

Alcumena Lacrimantem ex abitu concinnas tu tuam uxorem. Iuppiter Tace,

530

ne corrumpe oculos, redibo actutum. Alcumena Id actutum diu est.

Iuppiter Non ego te hic lubens relinquo neque abeo abs te. Alcumena Sentio,

nam qua nocte ad me venisti, eadem abis. Iuppiter Cur me tenes?

tempus <est>: exire ex urbe prius quam lucescat volo.

nunc tibi hanc pateram, quae dono mi illi ob virtutem data est,

535

Pterela rex qui potitavit, quem ego mea occidi manu,

Alcumena, tibi condono. Alcumena Facis ut alias res soles.

ecastor condignum donum, qualest qui donum dedit.

Mercurius Immo sic: condignum donum, qualest cui dono datumst.

Juppiter Pergin autem? nonne ego possum, furcifer, te perdere?

540

Alcumena Noli amabo, Amphitruo, irasci Sosiae causa mea.

Iuppiter Faciam ita ut vis. Mercurius Ex amore hic admodum quam saevos est.

Iuppiter Numquid vis? Amphitruo Vt quom absim mé ames, me tuam te absente tamen.

Mercurius Eamus, Amphitruo. lucescit hoc iam. Iuppiter Abi prae, Sosia,

iam ego sequar. numquid vis? Amphitruo Etiam: ut actutum advenias. Iuppiter Licet,

545

prius tuá opinione híc adero: bonum ánimum habe. –

nunc te, nox, quae me mansisti, mitto uti cedas die,

ut mortalis inlucescat luce clara et candida.

atque quanto, nox, fuisti longior hac proxuma,

tanto brevior dies ut fiat faciam, ut aeque disparet.

550

sed dies e nocte accedat. ibo et Mercurium sequar. –