BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Publius Vergilius Maro

70 - 19 a. Chr. n.

 

Georgicon libri IV

 

Liber III

 

___________________________________________________

 

 

 

Vergilius Romanus

 

 

Liber tertius

 

Te quoque, magna Pales, et te memorande canemus

pastor ab Amphryso, vos, silvae amnesque Lycaei.

cetera, quae vacuas tenuissent carmine mentes,

omnia iam vulgata: quis aut Eurysthea durum

5

aut inlaudati nescit Busiridis aras?

cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos

Hippodameque umeroque Pelops insignis eburno,

acer equis? temptanda via est, qua me quoque possim

tollere humo victorque virum volitare per ora.

10

primus ego in patriam mecum, modo vita supersit,

Aonio rediens deducam vertice Musas;

primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas,

et viridi in campo templum de marmore ponam

propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat

15

Mincius et tenera praetexit harundine ripas.

in medio mihi Caesar erit templumque tenebit:

illi victor ego et Tyrio conspectus in ostro

centum quadriiugos agitabo ad flumina currus.

cuncta mihi Alpheum linquens lucosque Molorchi

20

cursibus et crudo decernet Graecia caestu.

ipse caput tonsae foliis ornatus olivae

dona feram. iam nunc sollemnis ducere pompas

ad delubra iuvat caesosque videre iuvencos,

vel scaena ut versis discedat frontibus utque

25

purpurea intexti tollant aulaea Britanni.

in foribus pugnam ex auro solidoque elephanto

Gangaridum faciam victorisque arma Quirini,

atque hic undantem bello magnumque fluentem

Nilum ac navali surgentis aere columnas.

30

addam urbes Asiae domitas pulsumque Niphaten

fidentemque fuga Parthum versisque sagittis;

et duo rapta manu diverso ex hoste tropaea

bisque triumphatas utroque ab litore gentis.

stabunt et Parii lapides, spirantia signa,

35

Assaraci proles demissaeque ab Iove gentis

nomina, Trosque parens et Troiae Cynthius auctor.

Invidia infelix Furias amnemque severum

Cocyti metuet tortosque Ixionis anguis

immanemque rotam et non exsuperabile saxum.

40

interea Dryadum silvas saltusque sequamur

intactos, tua, Maecenas, haud mollia iussa:

te sine nil altum mens incohat. en age segnis

rumpe moras; vocat ingenti clamore Cithaeron

Taygetique canes domitrixque Epidaurus equorum,

45

et vox adsensu nemorum ingeminata remugit.

mox tamen ardentis accingar dicere pugnas

Caesaris et nomen fama tot ferre per annos,

Tithoni prima quot abest ab origine Caesar.

 

Seu quis Olympiacae miratus praemia palmae

50

pascit equos, seu quis fortis ad aratra iuvencos,

corpora praecipue matrum legat. optima torvae

forma bovis cui turpe caput, cui plurima cervix,

et crurum tenus a mento palearia pendent;

tum longo nullus lateri modus: omnia magna,

55

pes etiam, et camuris hirtae sub cornibus aures.

nec mihi displiceat maculis insignis et albo,

aut iuga detrectans interdumque aspera cornu

et faciem tauro propior, quaeque ardua tota

et gradiens ima verrit vestigia cauda.

60

aetas Lucinam iustosque pati hymenaeos

desinit ante decem, post quattuor incipit annos;

cetera nec feturae habilis nec fortis aratris.

interea, superat gregibus dum laeta iuventas,

solve mares; mitte in Venerem pecuaria primus,

65

atque aliam ex alia generando suffice prolem.

optima quaeque dies miseris mortalibus aevi

prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus

et labor, et durae rapit inclementia mortis.

70

semper erunt quarum mutari corpora malis:

semper enim refice ac, ne post amissa requiras,

ante veni et subolem armento sortire quotannis.

 

Nec non et pecori est idem dilectus equino:

tu modo, quos in spem statues summittere gentis,

praecipuum iam inde a teneris impende laborem.

75

continuo pecoris generosi pullus in arvis

altius ingreditur et mollia crura reponit;

primus et ire viam et fluvios temptare minacis

audet et ignoto sese committere ponti,

nec vanos horret strepitus. illi ardua cervix

80

argutumque caput, brevis alvus obesaque terga,

luxuriatque toris animosum pectus. honesti

spadices glaucique, color deterrimus albis

et gilvo. tum, si qua sonum procul arma dedere,

stare loco nescit, micat auribus et tremit artus,

85

collectumque premens voluit sub naribus ignem.

densa iuba, et dextro iactata recumbit in armo;

at duplex agitur per lumbos spina, cavatque

tellurem et solido graviter sonat ungula cornu.

talis Amyclaei domitus Pollucis habenis

90

Cyllarus et, quorum Grai meminere poetae,

Martis equi biiuges et magni currus Achilli.

talis et ipse iubam cervice effundit equina

coniugis adventu pernix Saturnus, et altum

Pelion hinnitu fugiens implevit acuto.

 

95

Hunc quoque, ubi aut morbo gravis aut iam segnior annis

deficit, abde domo, nec turpi ignosce senectae.

frigidus in Venerem senior, frustraque laborem

ingratum trahit, et, si quando ad proelia ventum est,

ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis,

100

incassum furit. ergo animos aevumque notabis

praecipue: hinc alias artis prolemque parentum

et quis cuique dolor victo, quae gloria palmae.

nonne vides, cum praecipiti certamine campum

corripuere, ruuntque effusi carcere currus,

105

cum spes adrectae iuvenum, exsultantiaque haurit

corda pavor pulsans? illi instant verbere torto

et proni dant lora, volat vi fervidus axis;

iamque humiles iamque elati sublime videntur

aëra per vacuum ferri atque adsurgere in auras.

110

nec mora nec requies; at fulvae nimbus harenae

tollitur, umescunt spumis flatuque sequentum:

tantus amor laudum, tantae est victoria curae.

primus Ericthonius currus et quattuor ausus

iungere equos rapidusque rotis insistere victor.

115

frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere

impositi dorso, atque equitem docuere sub armis

insultare solo et gressus glomerare superbos.

aequus uterque labor, aeque iuvenemque magistri

exquirunt calidumque animis et cursibus acrem,

120

quamvis saepe fuga versos ille egerit hostis

et patriam Epirum referat fortisque Mycenas,

Neptunique ipsa deducat origine gentem.

 

His animadversis instant sub tempus et omnis

impendunt curas denso distendere pingui,

125

quem legere ducem et pecori dixere maritum,

florentisque secant herbas fluviosque ministrant

farraque, ne blando nequeat superesse labori

invalidique patrum referant ieiunia nati.

ipsa autem macie tenuant armenta volentes,

130

atque, ubi concubitus primos iam nota voluptas

sollicitat, frondesque negant et fontibus arcent.

saepe etiam cursu quatiunt et sole fatigant,

cum graviter tunsis gemit area frugibus, et cum

surgentem ad Zephyrum paleae iactantur inanes.

135

hoc faciunt, nimio ne luxu obtunsior usus

sit genitali arvo et sulcos oblimet inertis,

sed rapiat sitiens Venerem interiusque recondat.

 

Rursus cura patrum cadere et succedere matrum

incipit. exactis gravidae cum mensibus errant,

140

non illas gravibus quisquam iuga ducere plaustris,

non saltu superare viam sit passus et acri

carpere prata fuga fluviosque innare rapacis.

saltibus in vacuis pascunt et plena secundum

flumina, muscus ubi et viridissima gramine ripa,

145

speluncaeque tegant et saxea procubet umbra.

 

Vergilius Vaticanus

 

est lucos Silari circa ilicibusque virentem

plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo

Romanum est, oestrum Grai vertere vocantes,

asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis

150

diffugiunt armenta; furit mugitibus aether

concussus silvaeque et sicci ripa Tanagri.

hoc quondam monstro horribilis exercuit iras

Inachiae Iuno pestem meditata iuvencae.

hunc quoque (nam mediis fervoribus acrior instat)

155

arcebis gravido pecori, armentaque pasces

sole recens orto aut noctem ducentibus astris.

 

Post partum cura in vitulos traducitur omnis;

continuoque notas et nomina gentis inurunt,

et quos aut pecori malint summittere habendo

160

aut aris servare sacros aut scindere terram

et campum horrentem fractis invertere glaebis.

 

Vergilius Vaticanus

 

cetera pascuntur viridis armenta per herbas:

tu quos ad studium atque usum formabis agrestem

iam vitulos hortare viamque insiste domandi,

165

dum faciles animi iuvenum, dum mobilis aetas.

ac primum laxos tenui de vimine circlos

cervici subnecte; dehinc, ubi libera colla

servitio adsuerint, ipsis e torquibus aptos

iunge pares, et coge gradum conferre iuvencos;

170

atque illis iam saepe rotae ducantur inanes

per terram, et summo vestigia pulvere signent.

post valido nitens sub pondere faginus axis

instrepat, et iunctos temo trahat aereus orbis.

interea pubi indomitae non gramina tantum

175

nec vescas salicum frondes ulvamque palustrem,

sed frumenta manu carpes sata; nec tibi fetae

more patrum nivea implebunt mulctraria vaccae,

sed tota in dulcis consument ubera natos.

 

Sin ad bella magis studium turmasque ferocis,

180

aut Alphea rotis praelabi flumina Pisae

et Iovis in luco currus agitare volantis,

primus equi labor est animos atque arma videre

bellantum lituosque pati, tractuque gementem

ferre rotam et stabulo frenos audire sonantis;

185

tum magis atque magis blandis gaudere magistri

laudibus et plausae sonitum cervicis amare.

atque haec iam primo depulsus ab ubere matris

audeat, inque vicem det mollibus ora capistris

invalidus etiamque tremens, etiam inscius aevi.

190

at tribus exactis ubi quarta accesserit aestas,

carpere mox gyrum incipiat gradibusque sonare

compositis, sinuetque alterna volumina crurum,

sitque laboranti similis; tum cursibus auras

tum vocet, ac per aperta volans ceu liber habenis

195

aequora vix summa vestigia ponat harena:

qualis Hyperboreis Aquilo cum densus ab oris

incubuit, Scythiaeque hiemes atque arida differt

nubila; tum segetes altae campique natantes

lenibus horrescunt flabris, summaeque sonorem

200

dant silvae, longique urgent ad litora fluctus;

ille volat simul arva fuga simul aequora verrens.

hinc vel ad Elei metas et maxima campi

sudabit spatia et spumas aget ore cruentas,

Belgica vel molli melius feret esseda collo.

205

tum demum crassa magnum farragine corpus

crescere iam domitis sinito; namque ante domandum

ingentis tollent animos, prensique negabunt

verbera lenta pati et duris parere lupatis.

 

Vergilius Vaticanus

 

Sed non ulla magis viris industria firmat

210

quam Venerem et caeci stimulos avertere amoris,

sive boum sive est cui gratior usus equorum.

atque ideo tauros procul atque in sola relegant

pascua post montem oppositum et trans flumina lata,

aut intus clausos satura ad praesepia servant.

215

carpit enim viris paulatim uritque videndo

femina, nec nemorum patitur meminisse nec herbae

dulcibus illa quidem inlecebris, et saepe superbos

cornibus inter se subigit decernere amantis.

pascitur in magna Sila formosa iuvenca:

220

illi alternantes multa vi proelia miscent

vulneribus crebris; lavit ater corpora sanguis,

versaque in obnixos urgentur cornua vasto

cum gemitu; reboant silvaeque et longus Olympus.

nec mos bellantis una stabulare, sed alter

225

victus abit longeque ignotis exsulat oris,

multa gemens ignominiam plagasque superbi

victoris, tum quos amisit inultus amores,

et stabula aspectans regnis excessit avitis.

ergo omni cura viris exercet et inter

230

dura iacet pernox instrato saxa cubili

frondibus hirsutis et carice pastus acuta,

et temptat sese atque irasci in cornua discit

arboris obnixus trunco, ventosque lacessit

ictibus, et sparsa ad pugnam proludit harena.

235

post ubi collectum robur viresque refectae,

signa movet praecepsque oblitum fertur in hostem:

fluctus uti medio coepit cum albescere ponto,

longius ex altoque sinum trahit, utque volutus

ad terras immane sonat per saxa neque ipso

240

monte minor procumbit, at ima exaestuat unda

verticibus nigramque alte subiectat harenam.

 

Omne adeo genus in terris hominumque ferarumque

et genus aequoreum, pecudes pictaeque volucres,

in furias ignemque ruunt: amor omnibus idem.

245

tempore non alio catulorum oblita leaena

saevior erravit campis, nec funera vulgo

tam multa informes ursi stragemque dedere

per silvas; tum saevus aper, tum pessima tigris;

heu male tum Libyae solis erratur in agris.

250

nonne vides ut tota tremor pertemptet equorum

corpora, si tantum notas odor attulit auras?

ac neque eos iam frena virum neque verbera saeva,

non scopuli rupesque cavae atque obiecta retardant

flumina correptosque unda torquentia montis.

255

ipse ruit dentesque Sabellicus exacuit sus

et pede prosubigit terram, fricat arbore costas

atque hinc atque illinc umeros ad vulnera durat.

quid iuvenis, magnum cui versat in ossibus ignem

durus amor? nempe abruptis turbata procellis

260

nocte natat caeca serus freta, quem super ingens

porta tonat caeli, et scopulis inlisa reclamant

aequora; nec miseri possunt revocare parentes,

nec moritura super crudeli funere virgo.

quid lynces Bacchi variae et genus acre luporum

265

atque canum? quid quae imbelles dant proelia cervi?

scilicet ante omnis furor est insignis equarum;

et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci

Potniades malis membra absumpsere quadrigae.

illas ducit amor trans Gargara transque sonantem

270

Ascanium; superant montis et flumina tranant.

continuoque avidis ubi subdita flamma medullis

(vere magis, quia vere calor redit ossibus), illae

ore omnes versae in Zephyrum stant rupibus altis,

exceptantque levis auras, et saepe sine ullis

275

coniugiis vento gravidae (mirabile dictu)

saxa per et scopulos et depressas convallis

diffugiunt, non, Eure, tuos neque solis ad ortus,

in Borean Caurumque, aut unde nigerrimus Auster

nascitur et pluvio contristat frigore caelum.

280

hic demum, hippomanes vero quod nomine dicunt

pastores, lentum destillat ab inguine virus,

hippomanes, quod saepe malae legere novercae

miscueruntque herbas et non innoxia verba.

 

Sed fugit interea, fugit inreparabile tempus,

285

singula dum capti circumvectamur amore.

hoc satis armentis: superat pars altera curae,

lanigeros agitare greges hirtasque capellas;

hic labor, hinc laudem fortes sperate coloni.

nec sum animi dubius verbis ea vincere magnum

290

quam sit et angustis hunc addere rebus honorem;

sed me Parnasi deserta per ardua dulcis

raptat amor; iuvat ire iugis, qua nulla priorum

Castaliam molli devertitur orbita clivo.

nunc, veneranda Pales, magno nunc ore sonandum.

 

295

Incipiens stabulis edico in mollibus herbam

carpere ovis, dum mox frondosa reducitur aestas,

et multa duram stipula filicumque maniplis

sternere subter humum, glacies ne frigida laedat

molle pecus scabiemque ferat turpisque podagras.

300

post hinc digressus iubeo frondentia capris

arbuta sufficere et fluvios praebere recentis,

et stabula a ventis hiberno opponere soli

ad medium conversa diem, cum frigidus olim

iam cadit extremoque inrorat Aquarius anno.

305

hae quoque non cura nobis leviore tuendae,

nec minor usus erit, quamvis Milesia magno

vellera mutentur Tyrios incocta rubores.

densior hinc suboles, hinc largi copia lactis;

quam magis exhausto spumaverit ubere mulctra,

310

laeta magis pressis manabunt flumina mammis.

nec minus interea barbas incanaque menta

Cinyphii tondent hirci saetasque comantis

usum in castrorum et miseris velamina nautis.

pascuntur vero silvas et summa Lycaei,

315

horrentisque rubos et amantis ardua dumos,

atque ipsae memores redeunt in tecta suosque

ducunt et gravido superant vix ubere limen.

ergo omni studio glaciem ventosque nivalis,

quo minor est illis curae mortalis egestas,

320

avertes, victumque feres et virgea laetus

pabula, nec tota claudes faenilia bruma.

 

At vero Zephyris cum laeta vocantibus aestas

in saltus utrumque gregem atque in pascua mittet,

Luciferi primo cum sidere frigida rura

325

carpamus, dum mane novum, dum gramina canent,

et ros in tenera pecori gratissimus herba.

 

Vergilius Vaticanus

 

inde ubi quarta sitim caeli collegerit hora

et cantu querulae rumpent arbusta cicadae,

ad puteos aut alta greges ad stagna iubebo

330

currentem ilignis potare canalibus undam;

aestibus at mediis umbrosam exquirere vallem,

sicubi magna Iovis antiquo robore quercus

ingentis tendat ramos, aut sicubi nigrum

ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra;

335

tum tenuis dare rursus aquas et pascere rursus

solis ad occasum, cum frigidus aëra Vesper

temperat, et saltus reficit iam roscida luna,

litoraque alcyonen resonant, acalanthida dumi.

 

Quid tibi pastores Libyae, quid pascua versu

340

prosequar et raris habitata mapalia tectis?

saepe diem noctemque et totum ex ordine mensem

pascitur itque pecus longa in deserta sine ullis

hospitiis: tantum campi iacet. omnia secum

armentarius Afer agit, tectumque laremque

345

armaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram;

non secus ac patriis acer Romanus in armis

iniusto sub fasce viam cum carpit, et hosti

ante exspectatum positis stat in agmine castris.

 

At non qua Scythiae gentes Maeotiaque unda,

350

turbidus et torquens flaventis Hister harenas,

quaque redit medium Rhodope porrecta sub axem.

illic clausa tenent stabulis armenta, neque ullae

aut herbae campo apparent aut arbore frondes;

sed iacet aggeribus niveis informis et alto

355

terra gelu late septemque adsurgit in ulnas.

semper hiems, semper spirantes frigora Cauri;

tum Sol pallentis haud umquam discutit umbras,

nec cum invectus equis altum petit aethera, nec cum

praecipitem Oceani rubro lavit aequore currum.

360

concrescunt subitae currenti in flumine crustae,

undaque iam tergo ferratos sustinet orbis,

puppibus illa prius, patulis nunc hospita plaustris;

aeraque dissiliunt vulgo, vestesque rigescunt

indutae, caeduntque securibus umida vina,

365

et totae solidam in glaciem vertere lacunae,

stiriaque impexis induruit horrida barbis.

interea toto non setius aëre ningit:

intereunt pecudes, stant circumfusa pruinis

corpora magna boum, confertoque agmine cervi

370

torpent mole nova et summis vix cornibus exstant.

hos non immissis canibus, non cassibus ullis

puniceaeve agitant pavidos formidine pennae,

sed frustra oppositum trudentis pectore montem

comminus obtruncant ferro graviterque rudentis

375

caedunt et magno laeti clamore reportant.

ipsi in defossis specubus secura sub alta

otia agunt terra, congestaque robora totasque

advolvere focis ulmos ignique dedere.

hic noctem ludo ducunt, et pocula laeti

380

fermento atque acidis imitantur vitea sorbis.

talis Hyperboreo Septem subiecta trioni

gens effrena virum Riphaeo tunditur Euro

et pecudum fulvis velatur corpora saetis.

 

Si tibi lanitium curae, primum aspera silva

385

lappaeque tribolique absint; fuge pabula laeta;

continuoque greges villis lege mollibus albos.

illum autem, quamvis aries sit candidus ipse,

nigra subest udo tantum cui lingua palato,

reice, ne maculis infuscet vellera pullis

390

nascentum, plenoque alium circumspice campo.

munere sic niveo lanae, si credere dignum est,

Pan deus Arcadiae captam te, Luna, fefellit

in nemora alta vocans; nec tu aspernata vocantem.

 

At cui lactis amor, cytisum lotosque frequentis

395

ipse manu salsasque ferat praesepibus herbas:

hinc et amant fluvios magis, et magis ubera tendunt

et salis occultum referunt in lacte saporem.

multi etiam excretos prohibent a matribus haedos,

primaque ferratis praefigunt ora capistris.

400

quod surgente die mulsere horisque diurnis,

nocte premunt; quod iam tenebris et sole cadente,

sub lucem: exportant calathis (adit oppida pastor),

aut parco sale contingunt hiemique reponunt.

 

Nec tibi cura canum fuerit postrema, sed una

405

velocis Spartae catulos acremque Molossum

pasce sero pingui. numquam custodibus illis

nocturnum stabulis furem incursusque luporum

aut impacatos a tergo horrebis Hiberos.

saepe etiam cursu timidos agitabis onagros,

410

et canibus leporem, canibus venabere dammas;

saepe volutabris pulsos silvestribus apros

latratu turbabis agens, montisque per altos

ingentem clamore premes ad retia cervum.

 

Disce et odoratam stabulis accendere cedrum

415

galbaneoque agitare gravis nidore chelydros.

saepe sub immotis praesepibus aut mala tactu

vipera delituit caelumque exterrita fugit,

aut tecto adsuetus coluber succedere et umbrae

(pestis acerba boum) pecorique aspergere virus

420

fovit humum. cape saxa manu, cape robora, pastor,

tollentemque minas et sibila colla tumentem

deice! iamque fuga timidum caput abdidit alte,

cum medii nexus extremaeque agmina caudae

solvuntur, tardosque trahit sinus ultimus orbis.

425

est etiam ille malus Calabris in saltibus anguis

squamea convolvens sublato pectore terga

atque notis longam maculosus grandibus alvum,

qui, dum amnes ulli rumpuntur fontibus et dum

vere madent udo terrae ac pluvialibus Austris,

430

stagna colit ripisque habitans hic piscibus atram

improbus ingluviem ranisque loquacibus explet;

postquam exusta palus terraeque ardore dehiscunt,

exsilit in siccum, et flammantia lumina torquens

saevit agris asperque siti atque exterritus aestu.

435

ne mihi tum mollis sub divo carpere somnos

neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas,

cum positis novus exuviis nitidusque iuventa

volvitur, aut catulos tectis aut ova relinquens,

arduus ad solem et linguis micat ore trisulcis.

 

440

Morborum quoque te causas et signa docebo.

turpis ovis temptat scabies, ubi frigidus imber

altius ad vivum persedit et horrida cano

bruma gelu, vel cum tonsis inlotus adhaesit

sudor, et hirsuti secuerunt corpora vepres.

445

dulcibus idcirco fluviis pecus omne magistri

perfundunt, udisque aries in gurgite villis

mersatur, missusque secundo defluit amni;

aut tonsum tristi contingunt corpus amurca

et spumas miscent argenti vivaque sulpura

450

Idaeasque pices et pinguis unguine ceras

scillamque elleborosque gravis nigrumque bitumen.

non tamen ulla magis praesens fortuna laborum est

quam si quis ferro potuit rescindere summum

ulceris os: alitur vitium vivitque tegendo,

455

dum medicas adhibere manus ad vulnera pastor

abnegat et meliora deos sedet omina poscens.

quin etiam, ima dolor balantum lapsus ad ossa

cum furit atque artus depascitur arida febris,

profuit incensos aestus avertere et inter

460

ima ferire pedis salientem sanguine venam,

Bisaltae quo more solent acerque Gelonus,

cum fugit in Rhodopen atque in deserta Getarum,

et lac concretum cum sanguine potat equino.

quam procul aut molli succedere saepius umbrae

465

videris aut summas carpentem ignavius herbas

extremamque sequi, aut medio procumbere campo

pascentem et serae solam decedere nocti -

continuo culpam ferro compesce, priusquam

dira per incautum serpant contagia vulgus.

470

non tam creber agens hiemem ruit aequore turbo

quam multae pecudum pestes. nec singula morbi

corpora corripiunt, sed tota aestiva repente,

spemque gregemque simul cunctamque ab origine gentem.

tum sciat, aërias Alpis et Norica si quis

475

castella in tumulis et Iapydis arva Timavi

nunc quoque post tanto videat, desertaque regna

pastorum et longe saltus lateque vacantis.

 

Hic quondam morbo caeli miseranda coorta est

tempestas totoque autumni incanduit aestu

480

et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum,

corrupitque lacus, infecit pabula tabo.

nec via mortis erat simplex; sed ubi ignea venis

omnibus acta sitis miseros adduxerat artus,

rursus abundabat fluidus liquor omniaque in se

485

ossa minutatim morbo conlapsa trahebat.

saepe in honore deum medio stans hostia ad aram,

lanea dum nivea circumdatur infula vitta,

inter cunctantis cecidit moribunda ministros;

aut si quam ferro mactaverat ante sacerdos,

490

inde neque impositis ardent altaria fibris,

nec responsa potest consultus reddere vates,

ac vix suppositi tinguntur sanguine cultri

summaque ieiuna sanie infuscatur harena.

hinc laetis vituli vulgo moriuntur in herbis

495

et dulcis animas plena ad praesepia reddunt;

hinc canibus blandis rabies venit, et quatit aegros

tussis anhela sues ac faucibus angit obesis.

labitur infelix studiorum atque immemor herbae

victor equus fontisque avertitur et pede terram

500

crebra ferit; demissae aures, incertus ibidem

sudor et ille quidem morituris frigidus; aret

pellis et ad tactum tractanti dura resistit.

haec ante exitium primis dant signa diebus:

sin in processu coepit crudescere morbus,

505

tum vero ardentes oculi atque attractus ab alto

spiritus, interdum gemitu gravis, imaque longo

ilia singultu tendunt, it naribus ater

sanguis, et obsessas fauces premit aspera lingua.

profuit inserto latices infundere cornu

510

Lenaeos; ea visa salus morientibus una.

mox erat hoc ipsum exitio, furiisque refecti

ardebant, ipsique suos iam morte sub aegra

(di meliora piis, erroremque hostibus illum!)

discissos nudis laniabant dentibus artus.

515

ecce autem duro fumans sub vomere taurus

concidit et mixtum spumis vomit ore cruorem

extremosque ciet gemitus. it tristis arator

maerentem abiungens fraterna morte iuvencum,

atque opere in medio defixa reliquit aratra.

520

non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt

prata movere animum, non qui per saxa volutus

purior electro campum petit amnis; at ima

solvuntur latera, atque oculos stupor urget inertis

ad terramque fluit devexo pondere cervix.

525

quid labor aut benefacta iuvant? quid vomere terras

invertisse gravis? atqui non Massica Bacchi

munera, non illis epulae nocuere repostae:

frondibus et victu pascuntur simplicis herbae,

pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu

530

flumina, nec somnos abrumpit cura salubris.

tempore non alio dicunt regionibus illis

quaesitas ad sacra boves Iunonis et uris

imparibus ductos alta ad donaria currus.

ergo aegre rastris terram rimantur, et ipsis

535

unguibus infodiunt fruges, montisque per altos

contenta cervice trahunt stridentia plaustra.

non lupus insidias explorat ovilia circum

nec gregibus nocturnus obambulat: acrior illum

cura domat; timidi dammae cervique fugaces

540

nunc interque canes et circum tecta vagantur.

iam maris immensi prolem et genus omne natantum

litore in extremo ceu naufraga corpora fluctus

proluit; insolitae fugiunt in flumina phocae.

interit et curvis frustra defensa latebris

545

vipera et attoniti squamis astantibus hydri.

ipsis est aër avibus non aequus, et illae

praecipites alta vitam sub nube relinquunt.

praeterea iam nec mutari pabula refert,

quaesitaeque nocent artes; cessere magistri,

550

Phillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus.

saevit et in lucem Stygiis emissa tenebris

pallida Tisiphone Morbos agit ante Metumque,

inque dies avidum surgens caput altius effert.

balatu pecorum et crebris mugitibus amnes

555

arentesque sonant ripae collesque supini.

iamque catervatim dat stragem atque aggerat ipsis

in stabulis turpi dilapsa cadavera tabo,

donec humo tegere ac foveis abscondere discunt.

nam neque erat coriis usus, nec viscera quisquam

560

aut undis abolere potest aut vincere flamma;

ne tondere quidem morbo inluvieque peresa

vellera nec telas possunt attingere putris;

verum etiam invisos si quis temptarat amictus,

ardentes papulae atque immundus olentia sudor

565

membra sequebatur, nec longo deinde moranti

tempore contactos artus sacer ignis edebat.