BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Publius Vergilius Maro

70 - 19 a. Chr. n.

 

Georgicon libri IV

 

Textus:

P. Vergili Maronis opera

ed. R. A. B. Mynors, Oxford 1969

 

___________________________________________________

 

 

 

Liber primus

Quid faciat laetas segetes, quae sidera servet

agricola, ut facilem terram proscindat aratro,

semina quo iacienda modo cultusque locorum,

edocet et messes magno cum faenore reddi.

 

Liber secundus

Hactenus arvorum cultus et sidera caeli,

pampineas canit inde comas collisque virentis

discriptasque locis vites et dona Lyaei,

atque oleae ramos pomorum et condere fetus.

 

Liber tertius

Teque, Pales, et te, pastor memorande per orbem,

et pecorum cultus et gramine pascua laeta,

quis habitent armenta locis stabulentur et agni,

omnia divino monstravit carmine vates.

 

Liber quartus

Protinus aërii mellis redolentia regna

Hyblaeas et opes alveorum et cerea texta

quique apti flores examina quaeque legenda

indicat humentisque favos, caelestia dona.