Publius Vergilius Maro
70 - 19 a. Chr. n.
|
Georgicon libri IV
Liber II
|
___________________________________________________
|
|
Liber secundus
Hactenus arvorum cultus et sidera caeli;nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecumvirgulta et prolem tarde crescentis olivae.huc, pater o Lenaee: tuis hic omnia plena | |
5 | muneribus, tibi pampineo gravidus autumnofloret ager, spumat plenis vindemia labris;huc, pater o Lenaee, veni, nudataque mustotinge novo mecum dereptis crura coturnis.Principio arboribus varia est natura creandis. |
10 | namque aliae nullis hominum cogentibus ipsaesponte sua veniunt camposque et flumina latecurva tenent, ut molle siler lentaeque genistae,populus et glauca canentia fronde salicta;pars autem posito surgunt de semine, ut altae |
15 | castaneae, nemorumque Iovi quae maxima frondetaesculus, atque habitae Grais oracula quercus.pullulat ab radice aliis densissima silva,ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurusparva sub ingenti matris se subicit umbra. |
20 | hos natura modos primum dedit, his genus omnesilvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum.Sunt alii, quos ipse via sibi repperit usus:hic plantas tenero abscindens de corpore matrumdeposuit sulcis, hic stirpes obruit arvo, |
25 | quadrifidasque sudes et acuto robore vallos.silvarumque aliae pressos propaginis arcusexspectant et viva sua plantaria terra;nil radicis egent aliae summumque putatorhaud dubitat terrae referens mandare cacumen. |
30 | quin et caudicibus sectis (mirabile dictu)truditur e sicco radix oleagina ligno;et saepe alterius ramos impune videmusvertere in alterius, mutatamque insita malaferre pirum et prunis lapidosa rubescere corna. |
35 | Quare agite o proprios generatim discite cultus,agricolae, fructusque feros mollite colendo,neu segnes iaceant terrae. iuvat Ismara Bacchoconserere atque olea magnum vestire Taburnum.tuque ades inceptumque una decurre laborem, |
40 | o decus, o famae merito pars maxima nostrae,Maecenas, pelagoque volans da vela patenti.non ego cuncta meis amplecti versibus opto,non, mihi si linguae centum sint oraque centum,ferrea vox. ades et primi lege litoris oram; |
45 | in manibus terrae. non hic te carmine fictoatque per ambages et longa exorsa tenebo.Sponte sua quae se tollunt in luminis oras,infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt;quippe solo natura subest. tamen haec quoque, si quis |
50 | inserat aut scrobibus mandet mutata subactis,exuerint silvestrem animum, cultuque frequentiin quascumque voles artis haud tarda sequentur.nec non et, sterilis quae stirpibus exit ab imis,hoc faciat, vacuos si sit digesta per agros; |
55 | nunc altae frondes et rami matris opacantcrescentique adimunt fetus uruntque ferentem.iam quae seminibus iactis se sustulit arbos,tarda venit seris factura nepotibus umbram,pomaque degenerant sucos oblita priores |
60 | et turpis avibus praedam fert uva racemos.scilicet omnibus est labor impendendus, et omnescogendae in sulcum ac multa mercede domandae.sed truncis oleae melius, propagine vitesrespondent, solido Paphiae de robore myrtus, |
65 | plantis edurae coryli. nascuntur et ingensfraxinus Herculeaeque arbos umbrosa coronae,Chaoniique patris glandes; etiam ardua palmanascitur et casus abies visura marinos.inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida, |
70 | et steriles platani malos gessere valentis,castaneae fagos; ornusque incanuit alboflore piri glandemque sues fregere sub ulmis.Nec modus inserere atque oculos imponere simplex.nam qua se medio trudunt de cortice gemmae |
75 | et tenuis rumpunt tunicas, angustus in ipsofit nodo sinus; huc aliena ex arbore germenincludunt udoque docent inolescere libro.aut rursum enodes trunci resecantur, et altefinditur in solidum cuneis via, deinde feraces |
80 | plantae immittuntur: nec longum tempus, et ingensexiit ad caelum ramis felicibus arbos,miratastque novas frondes et non sua poma.Praeterea genus haud unum nec fortibus ulmisnec salici lotoque neque Idaeis cyparissis, |
85 | nec pingues unam in faciem nascuntur olivae,orchades et radii et amara pausia baca,pomaque et Alcinoi silvae, nec surculus idemCrustumiis Syriisque piris gravibusque volemis.non eadem arboribus pendet vindemia nostris |
90 | quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos;sunt Thasiae vites, sunt et Mareotides albae,pinguibus hae terris habiles, levioribus illae,et passo psithia utilior tenuisque lageostemptatura pedes olim vincturaque linguam, |
95 | purpureae praeciaeque et, quo te carmine dicam,Rhaetica? nec cellis ideo contende Falernis.sunt et Aminneae vites, firmissima vina,Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus,argitisque minor, cui non certaverit ulla |
100 | aut tantum fluere aut totidem durare per annos.non ego te, dis et mensis accepta secundis,transierim, Rhodia, et tumidis, bumaste, racemis.sed neque quam multae species nec nomina quae sintest numerus, neque enim numero comprendere refert; |
105 | quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idemdicere quam multae Zephyro turbentur harenaeaut, ubi navigiis violentior incidit Eurus,nosse quot Ionii veniant ad litora fluctus.Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt. |
110 | fluminibus salices crassisque paludibus alninascuntur, steriles saxosis montibus orni;litora myrtetis laetissima; denique apertosBacchus amat collis, Aquilonem et frigora taxi.aspice et extremis domitum cultoribus orbem |
115 | Eoasque domos Arabum pictosque Gelonos:divisae arboribus patriae. sola India nigrumfert hebenum, solis est turea virga Sabaeis.quid tibi odorato referam sudantia lignobalsamaque et bacas semper frondentis acanthi? |
120 | quid nemora Aethiopum molli canentia lana,velleraque ut foliis depectant tenuia Seres?aut quos Oceano propior gerit India lucos,extremi sinus orbis, ubi aëra vincere summumarboris haud ullae iactu potuere sagittae? - |
125 | et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris.Media fert tristis sucos tardumque saporemfelicis mali, quo non praesentius ullum,pocula si quando saevae infecere novercae,[miscueruntque herbas et non innoxia verba,] |
130 | auxilium venit ac membris agit atra venena.ipsa ingens arbos faciemque simillima lauro,et, si non alium late iactaret odorem,laurus erat: folia haud ullis labentia ventis,flos ad prima tenax; animas et olentia Medi |
135 | ora fovent illo et senibus medicantur anhelis.Sed neque Medorum silvae, ditissima terra,nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermuslaudibus Italiae certent, non Bactra neque Inditotaque turiferis Panchaia pinguis harenis. |
140 | haec loca non tauri spirantes naribus igneminvertere satis immanis dentibus hydri,nec galeis densisque virum seges horruit hastis;sed gravidae fruges et Bacchi Massicus umorimplevere; tenent oleae armentaque laeta. |
145 | hinc bellator equus campo sese arduus infert,hinc albi, Clitumne, greges et maxima taurusvictima, saepe tuo perfusi flumine sacro,Romanos ad templa deum duxere triumphos.hic ver adsiduum atque alienis mensibus aestas: |
150 | bis gravidae pecudes, bis pomis utilis arbos.at rabidae tigres absunt et saeva leonumsemina, nec miseros fallunt aconita legentis,nec rapit immensos orbis per humum neque tantosquameus in spiram tractu se colligit anguis. |
155 | adde tot egregias urbes operumque laborem,tot congesta manu praeruptis oppida saxisfluminaque antiquos subter labentia muros.an mare quod supra memorem, quodque adluit infra?anne lacus tantos? te, Lari maxime, teque, |
160 | fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino?an memorem portus Lucrinoque addita claustraatque indignatum magnis stridoribus aequor,Iulia qua ponto longe sonat unda refusoTyrrhenusque fretis immittitur aestus Avernis? |
165 | haec eadem argenti rivos aerisque metallaostendit venis atque auro plurima fluxit.haec genus acre virum, Marsos pubemque Sabellamadsuetumque malo Ligurem Volscosque verutosextulit, haec Decios Marios magnosque Camillos, |
170 | Scipiadas duros bello et te, maxime Caesar,qui nunc extremis Asiae iam victor in orisimbellem avertis Romanis arcibus Indum.salve, magna parens frugum, Saturnia tellus,magna virum: tibi res antiquae laudis et artem |
175 | ingredior sanctos ausus recludere fontis,Ascraeumque cano Romana per oppida carmen.Nunc locus arvorum ingeniis, quae robora cuique,quis color et quae sit rebus natura ferendis.difficiles primum terrae collesque maligni, |
180 | tenuis ubi argilla et dumosis calculus arvis,Palladia gaudent silva vivacis olivae:indicio est tractu surgens oleaster eodemplurimus et strati bacis silvestribus agri.at quae pinguis humus dulcique uligine laeta, |
185 | quique frequens herbis et fertilis ubere campus,qualem saepe cava montis convalle solemusdespicere (huc summis liquuntur rupibus amnesfelicemque trahunt limum), quique editus Austroet filicem curvis invisam pascit aratris: |
190 | hic tibi praevalidas olim multoque fluentissufficiet Baccho vitis, hic fertilis uvae,hic laticis, qualem pateris libamus et auro,inflavit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras,lancibus et pandis fumantia reddimus exta. |
195 | sin armenta magis studium vitulosque tueriaut ovium fetum aut urentis culta capellas,saltus et saturi petito longinqua Tarenti,et qualem infelix amisit Mantua campumpascentem niveos herboso flumine cycnos: |
200 | non liquidi gregibus fontes, non gramina deerunt,et quantum longis carpent armenta diebusexigua tantum gelidus ros nocte reponet.nigra fere et presso pinguis sub vomere terraet cui putre solum (namque hoc imitamur arando), |
205 | optima frumentis: non ullo ex aequore cernesplura domum tardis decedere plaustra iuvencis;aut unde iratus silvam devexit aratoret nemora evertit multos ignava per annos,antiquasque domos avium cum stirpibus imis |
210 | eruit; illae altum nidis petiere relictis,at rudis enituit impulso vomere campus.nam ieiuna quidem clivosi glarea rurisvix humilis apibus casias roremque ministrat;et tofus scaber et nigris exesa chelydris |
215 | creta negant alios aeque serpentibus agrosdulcem ferre cibum et curvas praebere latebras.quae tenuem exhalat nebulam fumosque volucris,et bibit umorem et, cum vult, ex se ipsa remittit,quaeque suo semper viridi se gramine vestit |
220 | nec scabie et salsa laedit robigine ferrum,illa tibi laetis intexet vitibus ulmos,illa ferax oleo est, illam experiere colendoet facilem pecori et patientem vomeris unci.talem dives arat Capua et vicina Vesaevo |
225 | ora iugo et vacuis Clanius non aequus Acerris.Nunc quo quamque modo possis cognoscere dicam.rara sit an supra morem si densa requires(altera frumentis quoniam favet, altera Baccho,densa magis Cereri, rarissima quaeque Lyaeo), |
230 | ante locum capies oculis, alteque iubebisin solido puteum demitti, omnemque reponesrursus humum et pedibus summas aequabis harenas.si deerunt, rarum pecorique et vitibus almisaptius uber erit; sin in sua posse negabunt |
235 | ire loca et scrobibus superabit terra repletis,spissus ager: glaebas cunctantis crassaque tergaexspecta et validis terram proscinde iuvencis.salsa autem tellus et quae perhibetur amara(frugibus infelix ea, nec mansuescit arando |
240 | nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat)tale dabit specimen. tu spisso vimine qualoscolaque prelorum fumosis deripe tectis;huc ager ille malus dulcesque a fontibus undaead plenum calcentur: aqua eluctabitur omnis |
245 | scilicet et grandes ibunt per vimina guttae;at sapor indicium faciet manifestus et oratristia temptantum sensu torquebit amaro.pinguis item quae sit tellus, hoc denique pactodiscimus: haud unquam manibus iactata fatiscit, |
250 | sed picis in morem ad digitos lentescit habendo.umida maiores herbas alit, ipsaque iustolaetior. a, nimium ne sit mihi fertilis illa,nec se praevalidam primis ostendat aristis!quae gravis est ipso tacitam se pondere prodit, |
255 | quaeque levis. promptum est oculis praediscere nigram,et quis cui color. at sceleratum exquirere frigusdifficile est: piceae tantum taxique nocentesinterdum aut hederae pandunt vestigia nigrae.His animadversis terram multo ante memento |
260 | excoquere et magnos scrobibus concidere montis,ante supinatas Aquiloni ostendere glaebasquam laetum infodias vitis genus. optima putriarva solo: id venti curant gelidaeque pruinaeet labefacta movens robustus iugera fossor. |
265 | at si quos haud ulla viros vigilantia fugit,ante locum similem exquirunt, ubi prima pareturarboribus seges et quo mox digesta feratur,mutatam ignorent subito ne semina matrem.quin etiam caeli regionem in cortice signant, |
270 | ut, quo quaeque modo steterit, qua parte caloresaustrinos tulerit, quae terga obverterit axi,restituant: adeo in teneris consuescere multum est.collibus an plano melius sit ponere vitem,quaere prius. si pinguis agros metabere campi, |
275 | densa sere (in denso non segnior ubere Bacchus);sin tumulis acclive solum collisque supinos,indulge ordinibus; nec setius omnis in unguemarboribus positis secto via limite quadret:ut saepe ingenti bello cum longa cohortis |
280 | explicuit legio et campo stetit agmen aperto,derectaeque acies ac late fluctuat omnisaere renidenti tellus, necdum horrida miscentproelia, sed dubius mediis Mars errat in armis.omnia sint paribus numeris dimensa viarum, |
285 | non animum modo uti pascat prospectus inanem,sed quia non aliter viris dabit omnibus aequasterra, neque in vacuum poterunt se extendere rami.Forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras.ausim vel tenui vitem committere sulco; |
290 | altior ac penitus terrae defigitur arbos,aesculus in primis, quae quantum vertice ad aurasaetherias, tantum radice in Tartara tendit.ergo non hiemes illam, non flabra neque imbresconvellunt: immota manet multosque nepotes, |
295 | multa virum volvens durando saecula vincit,tum fortis late ramos et bracchia tendenshuc illuc media ipsa ingentem sustinet umbram.Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem,neve inter vitis corylum sere, neve flagella |
300 | summa pete aut summa defringe ex arbore plantas(tantus amor terrae), neu ferro laede retunsosemina, neve oleae silvestris insere truncos.nam saepe incautis pastoribus excidit ignis,qui furtim pingui primum sub cortice tectus |
305 | robora comprendit, frondesque elapsus in altasingentem caelo sonitum dedit; inde secutusper ramos victor perque alta cacumina regnat,et totum involvit flammis nemus et ruit atramad caelum picea crassus caligine nubem, |
310 | praesertim si tempestas a vertice silvisincubuit, glomeratque ferens incendia ventus.hoc ubi, non a stirpe valent caesaeque revertipossunt atque ima similes revirescere terra;infelix superat foliis oleaster amaris. |
315 | Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctortellurem Borea rigidam spirante movere.rura gelu tum claudit hiems, nec semine iactoconcretam patitur radicem adfigere terrae.optima vinetis satio, cum vere rubenti |
320 | candida venit avis longis invisa colubris,prima vel autumni sub frigora, cum rapidus Solnondum hiemem contingit equis, iam praeterit aestas.ver adeo frondi nemorum, ver utile silvis,vere tument terrae et genitalia semina poscunt. |
325 | tum pater omnipotens fecundis imbribus Aetherconiugis in gremium laetae descendit, et omnismagnus alit magno commixtus corpore fetus.avia tum resonant avibus virgulta canoris,et Venerem certis repetunt armenta diebus; |
330 | parturit almus ager Zephyrique tepentibus aurislaxant arva sinus; superat tener omnibus umor,inque novos soles audent se gramina tutocredere, nec metuit surgentis pampinus Austrosaut actum caelo magnis Aquilonibus imbrem, |
335 | sed trudit gemmas et frondes explicat omnis.non alios prima crescentis origine mundiinluxisse dies aliumve habuisse tenoremcrediderim: ver illud erat, ver magnus agebatorbis et hibernis parcebant flatibus Euri, |
340 | cum primae lucem pecudes hausere, virumqueterrea progenies duris caput extulit arvis,immissaeque ferae silvis et sidera caelo.nec res hunc tenerae possent perferre laborem,si non tanta quies iret frigusque caloremque |
345 | inter, et exciperet caeli indulgentia terras.Quod superest, quaecumque premes virgulta per agrossparge fimo pingui et multa memor occule terra,aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas;inter enim labentur aquae, tenuisque subibit |
350 | halitus, atque animos tollent sata. iamque repertiqui saxo super atque ingentis pondere testaeurgerent: hoc effusos munimen ad imbris,hoc, ubi hiulca siti findit Canis aestifer arva.Seminibus positis superest diducere terram |
355 | saepius ad capita et duros iactare bidentis,aut presso exercere solum sub vomere et ipsaflectere luctantis inter vineta iuvencos;tum levis calamos et rasae hastilia virgaefraxineasque aptare sudes furcasque valentis, |
360 | viribus eniti quarum et contemnere ventosadsuescant summasque sequi tabulata per ulmos.Ac dum prima novis adolescit frondibus aetas,parcendum teneris, et dum se laetus ad auraspalmes agit laxis per purum immissus habenis, |
365 | ipsa acie nondum falcis temptanda, sed unciscarpendae manibus frondes interque legendae.inde ubi iam validis amplexae stirpibus ulmosexierint, tum stringe comas, tum bracchia tonde(ante reformidant ferrum), tum denique dura |
370 | exerce imperia et ramos compesce fluentis.Texendae saepes etiam et pecus omne tenendum,praecipue dum frons tenera imprudensque laborum;cui super indignas hiemes solemque potentemsilvestres uri adsidue capreaeque sequaces |
375 | inludunt, pascuntur oves avidaeque iuvencae.frigora nec tantum cana concreta pruinaaut gravis incumbens scopulis arentibus aestas,quantum illi nocuere greges durique venenumdentis et admorsu signata in stirpe cicatrix. |
380 | non aliam ob culpam Baccho caper omnibus ariscaeditur et veteres ineunt proscaenia ludi,praemiaque ingeniis pagos et compita circumThesidae posuere, atque inter pocula laetimollibus in pratis unctos saluere per utres |
385 | nec non Ausonii, Troia gens missa, coloniversibus incomptis ludunt risuque soluto,oraque corticibus sumunt horrenda cavatis,et te, Bacche, vocant per carmina laeta, tibiqueoscilla ex alta suspendunt mollia pinu. |
390 | hinc omnis largo pubescit vinea fetu,complentur vallesque cavae saltusque profundiet quocumque deus circum caput egit honestum.ergo rite suum Baccho dicemus honoremcarminibus patriis lancesque et liba feremus, |
395 | et ductus cornu stabit sacer hircus ad arampinguiaque in veribus torrebimus exta colurnis.Est etiam ille labor curandis vitibus alter,cui numquam exhausti satis est: namque omne quotannisterque quaterque solum scindendum glaebaque versis |
400 | aeternum frangenda bidentibus, omne levandumfronde nemus. redit agricolis labor actus in orbem,atque in se sua per vestigia volvitur annus.ac iam olim, seras posuit cum vinea frondesfrigidus et silvis Aquilo decussit honorem, |
405 | iam tum acer curas venientem extendit in annumrusticus, et curvo Saturni dente relictampersequitur vitem attondens fingitque putando.primus humum fodito, primus devecta crematosarmenta, et vallos primus sub tecta referto; |
410 | postremus metito. bis vitibus ingruit umbra,bis segetem densis obducunt sentibus herbae;durus uterque labor: laudato ingentia rura,exiguum colito. nec non etiam aspera rustivimina per silvam et ripis fluvialis harundo |
415 | caeditur, incultique exercet cura salicti.iam vinctae vites, iam falcem arbusta reponunt,iam canit effectos extremus vinitor antes;sollicitanda tamen tellus pulvisque movenduset iam maturis metuendus Iuppiter uvis. |
420 | Contra non ulla est oleis cultura, neque illaeprocurvam exspectant falcem rastrosque tenacis,cum semel haeserunt arvis aurasque tulerunt;ipsa satis tellus, cum dente recluditur unco,sufficit umorem et gravidas, cum vomere, fruges. |
425 | hoc pinguem et placitam Paci nutritor olivam.Poma quoque, ut primum truncos sensere valentiset viris habuere suas, ad sidera raptimvi propria nituntur opisque haud indiga nostrae.nec minus interea fetu nemus omne gravescit, |
430 | sanguineisque inculta rubent aviaria bacis.tondentur cytisi, taedas silva alta ministrat,pascunturque ignes nocturni et lumina fundunt.et dubitant homines serere atque impendere curam?quid maiora sequar? salices humilesque genistae, |
435 | aut illae pecori frondem aut pastoribus umbramsufficiunt saepemque satis et pabula melli.et iuvat undantem buxo spectare CytorumNaryciaeque picis lucos, iuvat arva viderenon rastris, hominum non ulli obnoxia curae. |
440 | ipsae Caucasio steriles in vertice silvae,quas animosi Euri adsidue franguntque feruntque,dant alios aliae fetus, dant utile lignumnavigiis pinus, domibus cedrumque cupressosque;hinc radios trivere rotis, hinc tympana plaustris |
445 | agricolae, et pandas ratibus posuere carinas.viminibus salices fecundae, frondibus ulmi,at myrtus validis hastilibus et bona bellocornus; Ituraeos taxi torquentur in arcus.nec tiliae leves aut torno rasile buxum |
450 | non formam accipiunt ferroque cavantur acuto,nec non et torrentem undam levis innatat alnusmissa Pado, nec non et apes examina conduntcorticibusque cavis vitiosaeque ilicis alvo.quid memorandum aeque Baccheia dona tulerunt? |
455 | Bacchus et ad culpam causas dedit; ille furentisCentauros leto domuit, Rhoecumque Pholumqueet magno Hylaeum Lapithis cratere minantem.O fortunatos nimium, sua si bona norint,agricolas! quibus ipsa procul discordibus armis |
460 | fundit humo facilem victum iustissima tellus.si non ingentem foribus domus alta superbismane salutantum totis vomit aedibus undam,nec varios inhiant pulchra testudine postisinlusasque auro vestis Ephyreiaque aera, |
465 | alba neque Assyrio fucatur lana veneno,nec casia liquidi corrumpitur usus olivi;at secura quies et nescia fallere vita,dives opum variarum, at latis otia fundis,speluncae vivique lacus, at frigida tempe |
470 | mugitusque boum mollesque sub arbore somninon absunt; illic saltus ac lustra ferarumet patiens operum exiguoque adsueta iuventus,sacra deum sanctique patres; extrema per illosIustitia excedens terris vestigia fecit. |
475 | Me vero primum dulces ante omnia Musae,quarum sacra fero ingenti percussus amore,accipiant caelique vias et sidera monstrent,defectus solis varios lunaeque labores;unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant |
480 | obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant,quid tantum Oceano properent se tingere soleshiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.sin has ne possim naturae accedere partisfrigidus obstiterit circum praecordia sanguis, |
485 | rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes,flumina amem silvasque inglorius. o ubi campiSpercheosque et virginibus bacchata LacaenisTaygeta! o qui me gelidis convallibus Haemisistat, et ingenti ramorum protegat umbra! |
490 | felix qui potuit rerum cognoscere causasatque metus omnis et inexorabile fatumsubiecit pedibus strepitumque Acherontis avari:fortunatus et ille deos qui novit agrestisPanaque Silvanumque senem Nymphasque sorores. |
495 | illum non populi fasces, non purpura regumflexit et infidos agitans discordia fratres,aut coniurato descendens Dacus ab Histro,non res Romanae perituraque regna; neque illeaut doluit miserans inopem aut invidit habenti. |
500 | quos rami fructus, quos ipsa volentia rurasponte tulere sua, carpsit, nec ferrea iurainsanumque forum aut populi tabularia vidit.sollicitant alii remis freta caeca, ruuntquein ferrum, penetrant aulas et limina regum; |
505 | hic petit excidiis urbem miserosque penatis,ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro;condit opes alius defossoque incubat auro;hic stupet attonitus rostris, hunc plausus hiantemper cuneos geminatus enim plebisque patrumque |
510 | corripuit; gaudent perfusi sanguine fratrum,exsilioque domos et dulcia limina mutantatque alio patriam quaerunt sub sole iacentem.agricola incurvo terram dimovit aratro:hic anni labor, hinc patriam parvosque nepotes |
515 | sustinet, hinc armenta boum meritosque iuvencos.nec requies, quin aut pomis exuberet annusaut fetu pecorum aut Cerealis mergite culmi,proventuque oneret sulcos atque horrea vincat.venit hiems: teritur Sicyonia baca trapetis, |
520 | glande sues laeti redeunt, dant arbuta silvae;et varios ponit fetus autumnus, et altemitis in apricis coquitur vindemia saxis.interea dulces pendent circum oscula nati,casta pudicitiam servat domus, ubera vaccae |
525 | lactea demittunt, pinguesque in gramine laetointer se adversis luctantur cornibus haedi.ipse dies agitat festos fususque per herbam,ignis ubi in medio et socii cratera coronant,te libans, Lenaee, vocat pecorisque magistris |
530 | velocis iaculi certamina ponit in ulmo,corporaque agresti nudant praedura palaestra.hanc olim veteres vitam coluere Sabini,hanc Remus et frater; sic fortis Etruria crevitscilicet et rerum facta est pulcherrima Roma, |
535 | septemque una sibi muro circumdedit arces.ante etiam sceptrum Dictaei regis et anteimpia quam caesis gens est epulata iuvencis,aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat;necdum etiam audierant inflari classica, necdum |
540 | impositos duris crepitare incudibus ensis.Sed nos immensum spatiis confecimus aequor,et iam tempus equum fumantia solvere colla. |