Publius Vergilius Maro
70 - 19 a. Chr. n.
|
Eclogae vel bucolica
Ecloga VI
|
___________________________________________________
|
|
Ecloga sextaAd Varum.
Prima Syracosio dignata est ludere versunostra, neque erubuit silvas habitare Thalia.cum canerem reges et proelia, Cynthius auremvellit et admonuit: «pastorem, Tityre, pinguis | |
5 | pascere oportet ovis, deductum dicere carmen.»nunc ego - namque super tibi erunt, qui dicere laudes,Vare, tuas cupiant et tristia condere bella -agrestem tenui meditabor harundine musam.non iniussa cano. si quis tamen haec quoque, si quis |
10 | captus amore leget: te nostrae, Vare, myricae,te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ulla est,quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.
Pergite, Pierides. Chromis et Mnasylus in antroSilenum pueri somno videre iacentem, |
15 | inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho;serta procul, tantum capiti delapsa, iacebant,et gravis attrita pendebat cantharus ansa.adgressi - nam saepe senex spe carminis amboluserat - iniciunt ipsis ex vincula sertis. |
20 | addit se sociam timidisque supervenit Aegle,Aegle, Naiadum pulcherrima, iamque videntisanguineis frontem moris et tempora pingit.ille dolum ridens: «quo vincula nectitis?» inquit.«solvite me, pueri; satis est potuisse videri. |
25 | carmina quae vultis cognoscite; carmina vobis,huic aliud mercedis erit.» simul incipit ipse.tum vero in numerum Faunosque ferasque videresludere, tum rigidas motare cacumina quercus;nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes, |
30 | nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea.namque canebat, uti magnum per inane coactasemina terrarumque animaeque marisque fuissentet liquidi simul ignis; ut his exordia primisomnia et ipse tener mundi concreverit orbis; |
35 | tum durare solum et discludere Nerea pontocoeperit et rerum paulatim sumere formas;iamque novum terrae stupeant lucescere solem,altius atque cadant summotis nubibus imbres,incipiant silvae cum primum surgere, cumque |
40 | rara per ignaros errent animalia montis.hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna,Caucasiasque refert volucres, furtumque Promethei.his adiungit, Hylan nautae quo fonte relictumclamassent, ut litus «Hyla, Hyla» omne sonaret; |
45 | et fortunatam, si numquam armenta fuissent,Pasiphaen nivei solatur amore iuvenci.a virgo infelix, quae te dementia cepit!Proetides implerunt falsis mugitibus agros,at non tam turpis pecudum tamen ulla secuta |
50 | concubitus, quamvis collo timuisset aratrum,et saepe in levi quaesisset cornua fronte.a virgo infelix, tu nunc in montibus erras:ille latus niveum molli fultus hyacintho,ilice sub nigra pallentis ruminat herbas, |
55 | aut aliquam in magno sequitur grege. «claudite Nymphae,Dictaeae Nymphae, nemorum iam claudite saltus,si qua forte ferant oculis sese obvia nostriserrabunda bovis vestigia; forsitan illumaut herba captum viridi aut armenta secutum |
60 | perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae.»tum canit Hesperidum miratam mala puellam;tum Phaethontiadas musco circumdat amaraecorticis atque solo proceras erigit alnos.tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum |
65 | Aonas in montis ut duxerit una sororum,utque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis;ut Linus haec illi divino carmine pastorfloribus atque apio crinis ornatus amarodixerit: «hos tibi dant calamos, en accipe, Musae, |
70 | Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebatcantando rigidas deducere montibus ornos.his tibi Grynei nemoris dicatur origo,ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo.»quid loquar, aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est |
75 | candida succinctam latrantibus inguina monstrisDulichias vexasse rates et gurgite in alto,a timidos nautas canibus lacerasse marinis:aut ut mutatos Terei narraverit artus,quas illi Philomela dapes, quae dona pararit, |
80 | quo cursu deserta petiverit, et quibus anteinfelix sua tecta super volitaverit alis?omnia, quae Phoebo quondam meditante beatusaudiit Eurotas iussitque ediscere lauros,ille canit - pulsae referunt ad sidera valles - |
85 | cogere donec oves stabulis numerumque referreiussit et invito processit Vesper Olympo. |