Publius Vergilius Maro
70 - 19 a. Chr. n.
|
Eclogae vel bucolica
Ecloga VII
|
___________________________________________________
|
|
Ecloga septimaMeliboeus, Corydon, Thyrsis.
MeliboeusForte sub arguta consederat ilice Daphnis,compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum,Thyrsis oves, Corydon distentas lacte capellas,ambo florentes aetatibus, Arcades ambo, | |
5 | et cantare pares et respondere parati.huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,vir gregis ipse caper deerraverat; atque ego Daphnimaspicio. ille ubi me contra videt: «ocius» inquit«huc ades, o Meliboee; caper tibi salvus et haedi; |
10 | et si quid cessare potes, requiesce sub umbra.huc ipsi potum venient per prata iuvenci;hic viridis tenera praetexit harundine ripasMincius, eque sacra resonant examina quercu.»quid facerem? neque ego Alcippen, nec Phyllida habebam, |
15 | depulsos a lacte domi quae clauderet agnos;et certamen erat Corydon cum Thyrside magnum.posthabui tamen illorum mea seria ludo.alternis igitur contendere versibus ambocoepere; alternos Musae meminisse volebant. |
20 | hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.
CorydonNymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmenquale meo Codro concedite - proxima Phoebiversibus ille facit - aut, si non possumus omnes,hic arguta sacra pendebit fistula pinu.
Thyrsis |
25 | Pastores, hedera nascentem ornate poetamArcades, invidia rumpantur ut ilia Codro;aut, si ultra placitum laudarit, baccare frontemcingite, ne vati noceat mala lingua futuro.
CorydonSaetosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus |
30 | et ramosa Micon vivacis cornua cervi.si proprium hoc fuerit, levi de marmore totapuniceo stabis suras evincta cothurno.
ThyrsisSinum lactis et haec te liba, Priape, quotannisexspectare sat est: custos es pauperis horti. |
35 | nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu,si fetura gregem suppleverit, aureus esto.
CorydonNerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae,candidior cycnis, hedera formosior alba,cum primum pasti repetent praesepia tauri, |
40 | si qua tui Corydonis habet te cura, venito.
ThyrsisImmo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis,horridior rusco, proiecta vilior alga,si mihi non haec lux toto iam longior anno est.ite domum pasti, si quis pudor, ite, iuvenci.
Corydon |
45 | Muscosi fontes, et somno mollior herba,et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra,solstitium pecori defendite: iam venit aestastorrida, iam lento turgent in palmite gemmae.
ThyrsisHic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis |
50 | semper, et adsidua postes fuligine nigri;hic tantum boreae curamus frigora, quantumaut numerum lupus aut torrentia flumina ripas.
CorydonStant et iuniperi et castaneae hirsutae;strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma; |
55 | omnia nunc rident: at, si formosus Alexismontibus his abeat, videas et flumina sicca.
ThyrsisAret ager; vitio moriens sitit aeris herba;Liber pampineas invidit collibus umbras:Phyllidis adventu nostrae nemus omne virebit, |
60 | Iuppiter et laeto descendet plurimus imbri.
CorydonPopulus Alcidae gratissima, vitis Iaccho,formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo,Phyllis amat corylos; illas dum Phyllis amabit,nec myrtus vincet corylos, nec laurea Phoebi.
Thyrsis |
65 | Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis,populus in fluviis, abies in montibus altis:saepius at si me, Lycida formose, revisas,fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis.
MeliboeusHaec memini, et victum frustra contendere Thyrsim. |
70 | ex illo Corydon Corydon est tempore nobis. |