Publius Vergilius Maro
70 - 19 a. Chr. n.
|
Appendix Vergiliana
De institutione viri boni
Hoc carmen scripsitpoeta ignotus
|
___________________________________________________
|
|
De institutione viri boni
Vir bonus et sapiens, qualem vix repperit unummilibus e cunctis hominum consultus Apollo,iudex ipse sui totum se explorat ad unguem.quid proceres vanique levis quid opinio volgi. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . | |
5 | securus, mundi instar habens, teres atque rotundus,externae ne quid labis per levia sidat.ille, dies quam longus erit sub sidere Cancriquantaque nox tropico se porrigit in Capricorno,cogitat et iusto trutinae se examine pendit, |
10 | ne quid hiet, ne quid protuberet, angulus aequispartibus ut coeat, nil ut deliret amussis,sit solidum quodcumque subest, nec inania subterindicet admotus digitis pellentibus ictus,non prius in dulcem declinans lumina somnum, |
15 | omnia quam longi reputaverit acta diei:qua praetergressus, quid gestum in tempore, quid non?cur isti facto decus afuit aut ratio illi?quid mihi praeteritum? cur haec sententia seditquam melius mutare fuit? miseratus egentem |
20 | cur aliquem fracta persensi mente dolorem?quid volui quod nolle bonum foret? utile honestocur malus antetuli? num dicto aut denique voltuperstrictus quisquam? cur me natura magis quamdisciplina trahit? sic dicta et facta per omniaingrediens ortoque a vespere cuncta revolvens |
25 | offensus pravis dat palmam et praemia rectis. |