Publius Vergilius Maro
70 - 19 a. Chr. n.
|
Appendix Vergiliana
Est et non
Hoc carmen scripsitpoeta ignotus
|
___________________________________________________
|
|
Est et non
Est et non cuncti monosyllaba nota frequentant.his demptis nihil est, hominum quod sermo volutet.omnia in his et ab his sunt omnia, sive negotisive oti quicquam est, seu turbida sive quieta. | |
5 | alterutro pariter non numquam, saepe seorsisobsistunt studiis, ut mores ingeniumque,et facilis vel difficilis contentio nata est.si consentitur, mora nulla intervenit «est, est»:sin controversum, dissensio subiciet «non». |
10 | hinc fora dissultant clamoribus, hinc furiosiiurgia sunt circi, cuneati hinc +laeta+ theatriseditio, et tales agitat quoque curia lites.coniugia et nati cum patribus ista quietisverba serunt studiis salva pietate loquentes. |
15 | hinc etiam placitis schola consona disciplinisdogmaticas agitat placido certamine lites.hinc omnis certat dialectica turba sophorum.+estne dies, est ergo dies? non convenit istuc.nam facibus multis aut fulgoribus quotiens lux |
20 | est nocturna homini, non est lux ista diei.est et non igitur, quotiens lucem esse fatendum est,sed non esse diem. mille hinc certamina surgunt,hinc pauci, multi quoque, talia commeditantesmurmure concluso rabiosa silentia rodunt. |
25 | qualis vita hominum, duo quam monosyllaba versant! |