BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

P. Ovidius Naso

43 a. Chr. n. - 18 p. Chr. n.

 

Metamorphoseon libri XV

 

Liber XII

 

___________________________________________________

 

 

 

 

Graeci Aulide

Nescius adsumptis Priamus pater Aesacon alis

vivere lugebat: tumulo quoque nomen habenti

inferias dederat cum fratribus Hector inanes;

defuit officio Paridis praesentia tristi,

5

postmodo qui rapta longum cum coniuge bellum

attulit in patriam: coniurataeque sequuntur

mille rates gentisque simul commune Pelasgae;

nec dilata foret vindicta, nisi aequora saevi

invia fecissent venti, Boeotaque tellus

10

Aulide piscosa puppes tenuisset ituras.

hic patrio de more Iovi cum sacra parassent,

ut vetus accensis incanduit ignibus ara,

serpere caeruleum Danai videre draconem

in platanum, coeptis quae stabat proxima sacris.

15

nidus erat volucrum bis quattuor arbore summa:

quas simul et matrem circum sua damna volantem

corripuit serpens avidoque recondidit ore,

obstipuere omnes, at veri providus augur

Thestorides 'vincemus'; ait, 'gaudete, Pelasgi!

20

Troia cadet, sed erit nostri mora longa laboris,'

atque novem volucres in belli digerit annos.

ille, ut erat virides amplexus in arbore ramos,

fit lapis, et superat serpentis imagine saxum.

Permanet Aoniis Boreas violentus in undis

25

bellaque non transfert, et sunt, qui parcere Troiae

Neptunum credant, quia moenia fecerat urbi;

at non Thestorides: nec enim nescitve tacetve

sanguine virgineo placandam virginis iram

esse deae. postquam pietatem publica causa

30

rexque patrem vicit, castumque datura cruorem

flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris,

victa dea est nubemque oculis obiecit et inter

officium turbamque sacri vocesque precantum

supposita fertur mutasse Mycenida cerva.

35

ergo ubi, qua decuit, lenita est caede Diana,

et pariter Phoebes, pariter maris ira recessit,

accipiunt ventos a tergo mille carinae

multaque perpessae Phrygia potiuntur arena.
 

Fama

Orbe locus medio est inter terrasque fretumque

40

caelestesque plagas, triplicis confinia mundi;

unde quod est usquam, quamvis regionibus absit,

inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures:

Fama tenet summaque domum sibi legit in arce,

innumerosque aditus ac mille foramina tectis

45

addidit et nullis inclusit limina portis;

nocte dieque patet: tota est ex aere sonanti,

tota fremit vocesque refert iteratque quod audit;

nulla quies intus nullaque silentia parte,

nec tamen est clamor, sed parvae murmura vocis,

50

qualia de pelagi, siquis procul audiat, undis

esse solent, qualemve sonum, cum Iuppiter atras

increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt.

atria turba tenet: veniunt, leve vulgus, euntque

mixtaque cum veris passim commenta vagantur

55

milia rumorum confusaque verba volutant;

e quibus hi vacuas inplent sermonibus aures,

hi narrata ferunt alio, mensuraque ficti

crescit, et auditis aliquid novus adicit auctor.

illic Credulitas, illic temerarius Error

60

vanaque Laetitia est consternatique Timores

Seditioque repens dubioque auctore Susurri;

ipsa, quid in caelo rerum pelagoque geratur

et tellure, videt totumque inquirit in orbem.
 

Achilles et Cygnus

Fecerat haec notum, Graias cum milite forti

65

adventare rates, neque inexspectatus in armis

hostis adest: prohibent aditus litusque tuentur

Troes, et Hectorea primus fataliter hasta,

Protesilae, cadis, commissaque proelia magno

stant Danais, fortisque animae nece cognitus Hector.

70

nec Phryges exiguo, quid Achaica dextera posset,

sanguine senserunt, et iam Sigea rubebant

litora, iam leto proles Neptunia, Cycnus,

mille viros dederat, iam curru instabat Achilles

totaque Peliacae sternebat cuspidis ictu

75

agmina perque acies aut Cycnum aut Hectora quaerens

congreditur Cycno (decimum dilatus in annum

Hector erat): tum colla iugo candentia pressos

exhortatus equos currum derexit in hostem

concutiensque suis vibrantia tela lacertis

80

'quisquis es, o iuvenis,' dixit 'solamen habeto

mortis, ab Haemonio quod sis iugulatus Achille!'

hactenus Aeacides: vocem gravis hasta secuta est,

sed quamquam certa nullus fuit error in hasta,

nil tamen emissi profecit acumine ferri

85

utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu.

'nate dea, nam te fama praenovimus,' inquit

ille 'quid a nobis vulnus miraris abesse?'

(mirabatur enim.) 'non haec, quam cernis, equinis

fulva iubis cassis neque onus, cava parma, sinistrae

90

auxilio mihi sunt: decor est quaesitus ab istis;

Mars quoque ob hoc capere arma solet! removebitur huius

tegminis officium: tamen indestrictus abibo;

est aliquid non esse satum Nereide, sed qui

Nereaque et natas et totum temperat aequor.'

95

dixit et haesurum clipei curvamine telum

misit in Aeaciden, quod et aes et proxima rupit

terga novena boum, decimo tamen orbe moratum est.

excutit hoc heros rursusque trementia forti

tela manu torsit: rursus sine vulnere corpus

100

sincerumque fuit; nec tertia cuspis apertum

et se praebentem valuit destringere Cycnum.

haud secus exarsit, quam circo taurus aperto,

cum sua terribili petit inritamina cornu,

poeniceas vestes, elusaque vulnera sentit;

105

num tamen exciderit ferrum considerat hastae:

haerebat ligno. 'manus est mea debilis ergo,

quasque' ait 'ante habuit vires, effudit in uno?

nam certe valuit, vel cum Lyrnesia primus

moenia deieci, vel cum Tenedonque suoque

110

Eetioneas inplevi sanguine Thebas,

vel cum purpureus populari caede Caicus

fluxit, opusque meae bis sensit Telephus hastae.

hic quoque tot caesis, quorum per litus acervos

et feci et video, valuit mea dextra valetque.'

115

dixit et, ante actis veluti male crederet, hastam

misit in adversum Lycia de plebe Menoeten

loricamque simul subiectaque pectora rupit.

quo plangente gravem moribundo vertice terram

extrahit illud idem calido de vulnere telum

120

atque ait: 'haec manus est, haec, qua modo vicimus, hasta:

utar in hoc isdem; sit in hoc, precor, exitus idem!'

sic fatus Cycnum repetit, nec fraxinus errat

inque umero sonuit non evitata sinistro,

inde velut muro solidaque a caute repulsa est;

125

qua tamen ictus erat, signatum sanguine Cycnum

viderat et frustra fuerat gavisus Achilles:

vulnus erat nullum, sanguis fuit ille Menoetae!

tum vero praeceps curru fremebundus ab alto

desilit et nitido securum comminus hostem

130

ense petens parmam gladio galeamque cavari

cernit at in duro laedi quoque corpore ferrum.

Haud tulit ulterius clipeoque adversa reducto

ter quater ora viri, capulo et cava tempora pulsat

cedentique sequens instat turbatque ruitque

135

attonitoque negat requiem: pavor occupat illum,

ante oculosque natant tenebrae retroque ferenti

aversos passus medio lapis obstitit arvo;

quem super inpulsum resupino corpore Cycnum

vi multa vertit terraeque adflixit Achilles.

140

tum clipeo genibusque premens praecordia duris

vincla trahit galeae, quae presso subdita mento

elidunt fauces, et respiramen iterque

eripiunt animae. victum spoliare parabat:

arma relicta videt; corpus deus aequoris albam

145

contulit in volucrem, cuius modo nomen habebat.

Hic labor, haec requiem multorum pugna dierum

attulit et positis pars utraque substitit armis.

dumque vigil Phrygios servat custodia muros,

et vigil Argolicas servat custodia fossas,

150

festa dies aderat, qua Cycni victor Achilles

Pallada mactatae placabat sanguine vaccae;

cuius ut inposuit prosecta calentibus aris,

et dis acceptus penetravit in aethera nidor,

sacra tulere suam, pars est data cetera mensis.

155

discubuere toris proceres et corpora tosta

carne replent vinoque levant curasque sitimque.

non illos citharae, non illos carmina vocum

longave multifori delectat tibia buxi,

sed noctem sermone trahunt, virtusque loquendi

160

materia est: pugnas referunt hostisque suasque,

inque vices adita atque exhausta pericula saepe

commemorare iuvat; quid enim loqueretur Achilles,

aut quid apud magnum potius loquerentur Achillem?

proxima praecipue domito victoria Cycno

165

in sermone fuit: visum mirabile cunctis,

quod iuveni corpus nullo penetrabile telo

invictumque a vulnere erat ferrumque terebat.
 

Caeneus

Hoc ipse Aeacides, hoc mirabantur Achivi,

cum sic Nestor ait: 'vestro fuit unicus aevo

170

contemptor ferri nulloque forabilis ictu

Cycnus. at ipse olim patientem vulnera mille

corpore non laeso Perrhaebum Caenea vidi,

Caenea Perrhaebum, qui factis inclitus Othryn

incoluit, quoque id mirum magis esset in illo,

175

femina natus erat.' monstri novitate moventur

quisquis adest, narretque rogant: quos inter Achilles:

'dic age! nam cunctis eadem est audire voluntas,

o facunde senex, aevi prudentia nostri,

quis fuerit Caeneus, cur in contraria versus,

180

qua tibi militia, cuius certamine pugnae

cognitus, a quo sit victus, si victus ab ullo est.'

tum senior: 'quamvis obstet mihi tarda vetustas,

multaque me fugiant primis spectata sub annis,

plura tamen memini. nec quae magis haereat ulla,

185

pectore res nostro est inter bellique domique

acta tot, ac si quem potuit spatiosa senectus

spectatorem operum multorum reddere, vixi

annos bis centum; nunc tertia vivitur aetas.

Clara decore fuit proles Elateia Caenis,

190

Thessalidum virgo pulcherrima, perque propinquas

perque tuas urbes (tibi enim popularis, Achille),

multorum frustra votis optata procorum.

temptasset Peleus thalamos quoque forsitan illos:

sed iam aut contigerant illi conubia matris

195

aut fuerant promissa tuae, nec Caenis in ullos

denupsit thalamos secretaque litora carpens

aequorei vim passa dei est (ita fama ferebat),

utque novae Veneris Neptunus gaudia cepit,

"sint tua vota licet" dixit "secura repulsae:

200

elige, quid voveas!" (eadem hoc quoque fama ferebat)

"magnum" Caenis ait "facit haec iniuria votum,

tale pati nil posse, mihi, da, femina ne sim:

omnia praestiteris." graviore novissima dixit

verba sono poteratque viri vox illa videri,

205

sicut erat; nam iam voto deus aequoris alti

adnuerat dederatque super, nec saucius ullis

vulneribus fieri ferrove occumbere posset.

munere laetus abit studiisque virilibus aevum

exigit Atracides Peneiaque arva pererrat.
 

Centaurorum et Lapitharum pugna

210

duxerat Hippodamen audaci Ixione natus

nubigenasque feros positis ex ordine mensis

arboribus tecto discumbere iusserat antro.

Haemonii proceres aderant, aderamus et ipsi,

festaque confusa resonabat regia turba.

215

ecce canunt Hymenaeon, et ignibus atria fumant,

cinctaque adest virgo matrum nuruumque caterva,

praesignis facie; felicem diximus illa

coniuge Pirithoum, quod paene fefellimus omen.

nam tibi, saevorum saevissime Centaurorum,

220

Euryte, quam vino pectus, tam virgine visa

ardet, et ebrietas geminata libidine regnat.

protinus eversae turbant convivia mensae,

raptaturque comis per vim nova nupta prehensis.

Eurytus Hippodamen, alii, quam quisque probabant

225

aut poterant, rapiunt, captaeque erat urbis imago.

femineo clamore sonat domus: ocius omnes

surgimus, et primus "quae te vecordia," Theseus

"Euryte, pulsat," ait, "qui me vivente lacessas

Pirithoum, violesque duos ignarus in uno?"

230

[neve ea magnanimus frustra memoraverit heros,

submovet instantes raptamque furentibus aufert.]

ille nihil contra, (neque enim defendere verbis

talia facta potest) sed vindicis ora protervis

insequitur manibus generosaque pectora pulsat.

235

forte fuit iuxta signis exstantibus asper

antiquus crater; quem vastum vastior ipse

sustulit Aegides adversaque misit in ora:

sanguinis ille globos pariter cerebrumque merumque

vulnere et ore vomens madida resupinus arena

240

calcitrat. ardescunt germani caede bimembres

certatimque omnes uno ore "arma, arma" loquuntur.

vina dabant animos, et prima pocula pugna

missa volant fragilesque cadi curvique lebetes,

res epulis quondam, tum bello et caedibus aptae.

245

primus Ophionides Amycus penetralia donis

haud timuit spoliare suis et primus ab aede

lampadibus densum rapuit funale coruscis

elatumque alte, veluti qui candida tauri

rumpere sacrifica molitur colla securi,

250

inlisit fronti Lapithae Celadontis et ossa

non cognoscendo confusa relinquit in ore.

exsiluere oculi, disiectisque ossibus oris

acta retro naris medioque est fixa palato.

hunc pede convulso mensae Pellaeus acernae

255

stravit humi Pelates deiecto in pectora mento

cumque atro mixtos sputantem sanguine dentes

vulnere Tartareas geminato mittit ad umbras.

Proximus ut steterat spectans altaria vultu

fumida terribili "cur non" ait "utimur istis?"

260

cumque suis Gryneus inmanem sustulit aram

ignibus et medium Lapitharum iecit in agmen

depressitque duos, Brotean et Orion: Orio

mater erat Mycale, quam deduxisse canendo

saepe reluctanti constabat cornua lunae.

265

"non impune feres, teli modo copia detur!"

dixerat Exadius telique habet instar, in alta

quae fuerant pinu votivi cornua cervi.

figitur hinc duplici Gryneus in lumina ramo

eruiturque oculos, quorum pars cornibus haeret,

270

pars fluit in barbam concretaque sanguine pendet.

Ecce rapit mediis flagrantem Rhoetus ab aris

pruniceum torrem dextraque a parte Charaxi

tempora perfringit fulvo protecta capillo.

correpti rapida, veluti seges arida, flamma

275

arserunt crines, et vulnere sanguis inustus

terribilem stridore sonum dedit, ut dare ferrum

igne rubens plerumque solet, quod forcipe curva

cum faber eduxit, lacubus demittit: at illud

stridet et in trepida submersum sibilat unda.

280

saucius hirsutis avidum de crinibus ignem

excutit inque umeros limen tellure revulsum

tollit, onus plaustri, quod ne permittat in hostem,

ipsa facit gravitas: socium quoque saxea moles

oppressit spatio stantem propiore Cometen.

285

gaudia nec retinet Rhoetus: "sic, conprecor," inquit

"cetera sit fortis castrorum turba tuorum!"

semicremoque novat repetitum stipite vulnus

terque quaterque gravi iuncturas verticis ictu

rupit, et in liquido sederunt ossa cerebro.

290

victor ad Euagrum Corythumque Dryantaque transit;

e quibus ut prima tectus lanugine malas

procubuit Corythus, "puero quae gloria fuso

parta tibi est?" Euagrus ait, nec dicere Rhoetus

plura sinit rutilasque ferox in aperta loquentis

295

condidit ora viri perque os in pectora flammas.

te quoque, saeve Drya, circum caput igne rotato

insequitur, sed non in te quoque constitit idem

exitus: adsiduae successu caedis ovantem,

qua iuncta est umero cervix, sude figis obusta.

300

ingemuit duroque sudem vix osse revulsit

Rhoetus et ipse suo madefactus sanguine fugit.

fugit et Orneus Lycabasque et saucius armo

dexteriore Medon et cum Pisenore Thaumas,

quique pedum nuper certamine vicerat omnes

305

Mermeros, accepto tum vulnere tardius ibat;

et Pholus et Melaneus et Abas praedator aprorum,

quique suis frustra bellum dissuaserat augur

Asbolus: ille etiam metuenti vulnera Nesso

"ne fuge! ad Herculeos" inquit "servaberis arcus."

310

at non Eurynomus Lycidasque et Areos et Imbreus

effugere necem; quos omnes dextra Dryantis

perculit adversos. adversum tu quoque, quamvis

terga fugae dederas, vulnus, Crenaee, tulisti:

nam grave respiciens inter duo lumina ferrum,

315

qua naris fronti committitur, accipis, imae.

In tanto fremitu cunctis sine fine iacebat

sopitus venis et inexperrectus Aphidas

languentique manu carchesia mixta tenebat,

fusus in Ossaeae villosis pellibus ursae;

320

quem procul ut vidit frustra nulla arma moventem,

inserit amento digitos "miscenda" que dixit

"cum Styge vina bibas!" Phorbas, nec plura moratus

in iuvenem torsit iaculum, ferrataque collo

fraxinus, ut casu iacuit resupinus, adacta est.

325

mors caruit sensu, plenoque e gutture fluxit

inque toros inque ipsa niger carchesia sanguis.

Vidi ego Petraeum conantem tollere terra

glandiferam quercum; quam dum conplexibus ambit

et quatit huc illuc labefactaque robora iactat,

330

lancea Pirithoi costis inmissa Petraei

pectora cum duro luctantia robore fixit.

Pirithoi virtute Lycum cecidisse ferebant,

Pirithoi virtute Chromin, sed uterque minorem

victori titulum quam Dictys Helopsque dederunt,

335

fixus Helops iaculo, quod pervia tempora fecit

et missum a dextra laevam penetravit ad aurem,

Dictys ab ancipiti delapsus acumine montis,

dum fugit instantem trepidans Ixione natum,

decidit in praeceps et pondere corporis ornum

340

ingentem fregit suaque induit ilia fractae.

Ultor adest Aphareus saxumque e monte revulsum

mittere conatur; conantem stipite querno

occupat Aegides cubitique ingentia frangit

ossa nec ulterius dare corpus inutile leto

345

aut vacat aut curat tergoque Bienoris alti

insilit, haud solito quemquam portare nisi ipsum,

opposuitque genu costis prensamque sinistra

caesariem retinens vultum minitantiaque ora

robore nodoso praeduraque tempora fregit.

350

robore Nedymnum iaculatoremque Lycopen

sternit et inmissa protectum pectora barba

Hippason et summis exstantem Riphea silvis

Thereaque, Haemoniis qui prensos montibus ursos

ferre domum vivos indignantesque solebat.

355

haud tulit utentem pugnae successibus ultra

Thesea Demoleon: solido divellere trunco

annosam pinum magno molimine temptat;

quod quia non potuit, praefractam misit in hostem,

sed procul a telo Theseus veniente recessit

360

Pallados admonitu: credi sic ipse volebat.

non tamen arbor iners cecidit; nam Crantoris alti

abscidit iugulo pectusque umerumque sinistrum:

armiger ille tui fuerat genitoris, Achille,

quem Dolopum rector, bello superatus, Amyntor

365

Aeacidae dederat pacis pignusque fidemque.

Hunc procul ut foedo disiectum vulnere Peleus

vidit, "at inferias, iuvenum gratissime Crantor,

accipe" ait validoque in Demoleonta lacerto

fraxineam misit contentis viribus hastam,

370

quae laterum cratem praerupit et ossibus haerens

intremuit: trahit ille manu sine cuspide lignum

(id quoque vix sequitur), cuspis pulmone retenta est;

ipse dolor vires animo dabat: aeger in hostem

erigitur pedibusque virum proculcat equinis.

375

excipit ille ictus galea clipeoque sonantes,

defensatque umeros praetentaque sustinet arma

perque armos uno duo pectora perforat ictu.

ante tamen leto dederat Phlegraeon et Hylen

eminus, Iphinoum conlato Marte Claninque;

380

additur his Dorylas, qui tempora tecta gerebat

pelle lupi saevique vicem praestantia teli

cornua vara boum multo rubefacta cruore.

huic ego (nam viris animus dabat) "aspice," dixi

"quantum concedant nostro tua cornua ferro"

385

et iaculum torsi: quod cum vitare nequiret,

opposuit dextram passurae vulnera fronti:

adfixa est cum fronte manus; fit clamor, at illum

haerentem Peleus et acerbo vulnere victum

(stabat enim propior) mediam ferit ense sub alvum.

390

prosiluit terraque ferox sua viscera traxit

tractaque calcavit calcataque rupit et illis

crura quoque inpediit et inani concidit alvo.

Nec te pugnantem tua, Cyllare, forma redemit,

si modo naturae formam concedimus illi.

395

barba erat incipiens, barbae color aureus, aurea

ex umeris medios coma dependebat in armos.

gratus in ore vigor; cervix umerique manusque

pectoraque artificum laudatis proxima signis,

et quacumque vir est; nec equi mendosa sub illo

400

deteriorque viro facies; da colla caputque,

Castore dignus erit: sic tergum sessile, sic sunt

pectora celsa toris. totus pice nigrior atra,

candida cauda tamen; color est quoque cruribus albus.

multae illum petiere sua de gente, sed una

405

abstulit Hylonome, qua nulla decentior inter

semiferos altis habitavit femina silvis;

haec et blanditiis et amando et amare fatendo

Cyllaron una tenet, cultu quoque, quantus in illis

esse potest membris, ut sit coma pectine levis,

410

ut modo rore maris, modo se violave rosave

inplicet, interdum candentia lilia gestet,

bisque die lapsis Pagasaeae vertice silvae

fontibus ora lavet, bis flumine corpora tinguat,

nec nisi quae deceant electarumque ferarum

415

aut umero aut lateri praetendat vellera laevo.

par amor est illis: errant in montibus una,

antra simul subeunt; et tum Lapitheia tecta

intrarant pariter, pariter fera bella gerebant:

(auctor in incerto est) iaculum de parte sinistra

420

venit et inferius quam collo pectora subsunt,

Cyllare, te fixit; parvo cor vulnere laesum

corpore cum toto post tela educta refrixit.

protinus Hylonome morientes excipit artus

inpositaque manu vulnus fovet oraque ad ora

425

admovet atque animae fugienti obsistere temptat;

ut videt exstinctum, dictis, quae clamor ad aures

arcuit ire meas, telo, quod inhaeserat illi,

incubuit moriensque suum conplexa maritum est.

Ante oculos stat et ille meos, qui sena leonum

430

vinxerat inter se conexis vellera nodis,

Phaeocomes, hominemque simul protectus equumque;

caudice qui misso, quem vix iuga bina moverent,

Tectaphon Oleniden a summo vertice fregit.

[fracta volubilitas capitis latissima, perque os

435

perque cavas nares oculosque auresque cerebrum

molle fluit, veluti concretum vimine querno

lac solet, utque liquor rari sub pondere cribri

manat et exprimitur per densa foramina spissus.]

ast ego, dum parat hic armis nudare iacentem,

440

(scit tuus hoc genitor) gladium spoliantis in ima

ilia demisi. Chthonius quoque Teleboasque

ense iacent nostro, ramum prior ille bifurcum

gesserat, hic iaculum; iaculo mihi vulnera fecit:

signa vides! adparet adhuc vetus inde cicatrix.

445

tunc ego debueram capienda ad Pergama mitti;

tum poteram magni, si non superare, morari

Hectoris arma meis! illo sed tempore nullus,

aut puer, Hector erat, nunc me mea deficit aetas.

quid tibi victorem gemini Periphanta Pyraethi,

450

Ampyca quid referam, qui quadrupedantis Echecli

fixit in adverso cornum sine cuspide vultu?

vecte Pelethronium Macareus in pectus adacto

stravit Erigdupum; memini et venabula condi

inguine Nesseis manibus coniecta Cymeli.

455

nec tu credideris tantum cecinisse futura

Ampyciden Mopsum: Mopso iaculante biformis

occubuit frustraque loqui temptavit Hodites

ad mentum lingua mentoque ad guttura fixo.

Quinque neci Caeneus dederat Styphelumque Bromumque

460

Antimachumque Elymumque securiferumque Pyracmon:

vulnera non memini, numerum nomenque notavi.

Provolat Emathii spoliis armatus Halesi,

quem dederat leto, membris et corpore Latreus

maximus: huic aetas inter iuvenemque senemque,

465

vis iuvenalis erat, variabant tempora cani.

qui clipeo galeaque Macedoniaque sarisa

conspicuus faciemque obversus in agmen utrumque

armaque concussit certumque equitavit in orbem

verbaque tot fudit vacuas animosus in auras:

470

"et te, Caeni, feram? nam tu mihi femina semper,

tu mihi Caenis eris. nec te natalis origo

commonuit, mentemque subit, quo praemia facto

quaque viri falsam speciem mercede pararis?

quid sis nata, vide. vel quid sis passa, columque,

475

i, cape cum calathis et stamina pollice torque;

bella relinque viris." iactanti talia Caeneus

extentum cursu missa latus eruit hasta,

qua vir equo commissus erat. furit ille dolore

nudaque Phyllei iuvenis ferit ora sarissa.

480

non secus haec resilit, quam tecti a culmine grando,

aut siquis parvo feriat cava tympana saxo.

comminus adgreditur laterique recondere duro

luctatur gladium: gladio loca pervia non sunt.

"haud tamen effugies! medio iugulaberis ense,

485

quandoquidem mucro est hebes" inquit et in latus ensem

obliquat longaque amplectitur ilia dextra.

plaga facit gemitus ut corpore marmoris icto,

fractaque dissiluit percusso lamina callo.

ut satis inlaesos miranti praebuit artus,

490

"nunc age" ait Caeneus "nostro tua corpora ferro

temptemus!" capuloque tenus demisit in armos

ensem fatiferum caecamque in viscera movit

versavitque manum vulnusque in vulnere fecit.

ecce ruunt vasto rabidi clamore bimembres

495

telaque in hunc omnes unum mittuntque feruntque.

tela retusa cadunt: manet inperfossus ab omni

inque cruentatus Caeneus Elateius ictu.

fecerat attonitos nova res. "heu dedecus ingens!"

Monychus exclamat. "populus superamur ab uno

500

vixque viro; quamquam ille vir est, nos segnibus actis,

quod fuit ille, sumus. quid membra inmania prosunt?

quid geminae vires et quod fortissima rerum

in nobis natura duplex animalia iunxit?

nec nos matre dea, nec nos Ixione natos

505

esse reor, qui tantus erat, Iunonis ut altae

spem caperet: nos semimari superamur ab hoste!

saxa trabesque super totosque involvite montes

vivacemque animam missis elidite silvis!

massa premat fauces, et erit pro vulnere pondus."

510

dixit, et insani deiectam viribus austri

forte trabem nactus validum coniecit in hostem

exemplumque fuit, parvoque in tempore nudus

arboris Othrys erat, nec habebat Pelion umbras.

obrutus inmani cumulo sub pondere Caeneus

515

aestuat arboreo congestaque robora duris

fert umeris, sed enim postquam super ora caputque

crevit onus neque habet, quas ducat, spiritus auras,

deficit interdum, modo se super aera frustra

tollere conatur iactasque evolvere silvas

520

interdumque movet, veluti, quam cernimus, ecce,

ardua si terrae quatiatur motibus Ide.

exitus in dubio est: alii sub inania corpus

Tartara detrusum silvarum mole ferebant;

abnuit Ampycides medioque ex aggere fulvis

525

vidit avem pennis liquidas exire sub auras,

quae mihi tum primum, tunc est conspecta supremum.

hanc ubi lustrantem leni sua castra volatu

Mopsus et ingenti circum clangore sonantem

adspexit pariterque animis oculisque secutus

530

"o salve," dixit "Lapithaeae gloria gentis,

maxime vir quondam, sed nunc avis unica, Caeneu!"

credita res auctore suo est: dolor addidit iram,

oppressumque aegre tulimus tot ab hostibus unum;

nec prius abstitimus ferro exercere dolorem,

535

quam data pars leto, partem fuga noxque removit.'
 

Periclymenus

Haec inter Lapithas et semihomines Centauros

proelia Tlepolemus Pylio referente dolorem

praeteriti Alcidae tacito non pertulit ore

atque ait: 'Herculeae mirum est oblivia laudis

540

acta tibi, senior; certe mihi saepe referre

nubigenas domitos a se pater esse solebat.'

tristis ad haec Pylius: 'quid me meminisse malorum

cogis et obductos annis rescindere luctus

inque tuum genitorem odium offensasque fateri?

545

ille quidem maiora fide, di! gessit et orbem

inplevit meritis, quod mallem posse negare;

sed neque Deiphobum nec Pulydamanta nec ipsum

Hectora laudamus: quis enim laudaverit hostem?

ille tuus genitor Messenia moenia quondam

550

stravit et inmeritas urbes Elinque Pylonque

diruit inque meos ferrum flammamque penatis

inpulit, utque alios taceam, quos ille peremit,

bis sex Nelidae fuimus, conspecta iuventus,

bis sex Herculeis ceciderunt me minus uno

555

viribus; atque alios vinci potuisse ferendum est:

mira Periclymeni mors est, cui posse figuras

sumere, quas vellet, rursusque reponere sumptas

Neptunus dederat, Nelei sanguinis auctor.

hic ubi nequiquam est formas variatus in omnes,

560

vertitur in faciem volucris, quae fulmina curvis

ferre solet pedibus divum gratissima regi;

viribus usus avis pennis rostroque redunco

hamatisque viri laniaverat unguibus ora.

tendit in hanc nimium certos Tirynthius arcus

565

atque inter nubes sublimia membra ferentem

pendentemque ferit, lateri qua iungitur ala;

nec grave vulnus erat, sed rupti vulnere nervi

deficiunt motumque negant viresque volandi.

decidit in terram, non concipientibus auras

570

infirmis pennis, et qua levis haeserat alae

corporis adflicti pressa est gravitate sagitta

perque latus summum iugulo est exacta sinistro.

nunc videor debere tui praeconia rebus

Herculis, o Rhodiae ductor pulcherrime classis?

575

nec tamen ulterius, quam fortia facta silendo

ulciscor fratres: solida est mihi gratia tecum.'

haec postquam dulci Neleius edidit ore,

a sermone senis repetito munere Bacchi

surrexere toris: nox est data cetera somno.
 

Achillis mors

580

at deus, aequoreas qui cuspide temperat undas,

in volucrem corpus nati Phaethontida versum

mente dolet patria saevumque perosus Achillem

exercet memores plus quam civiliter iras.

iamque fere tracto duo per quinquennia bello

585

talibus intonsum conpellat Sminthea dictis:

'o mihi de fratris longe gratissime natis,

inrita qui mecum posuisti moenia Troiae,

ecquid, ubi has iamiam casuras adspicis arces,

ingemis? aut ecquid tot defendentia muros

590

milia caesa doles? ecquid, ne persequar omnes,

Hectoris umbra subit circum sua Pergama tracti?

cum tamen ille ferox belloque cruentior ipso

vivit adhuc, operis nostri populator, Achilles.

det mihi se: faxo, triplici quid cuspide possim,

595

sentiat; at quoniam concurrere comminus hosti

non datur, occulta necopinum perde sagitta!'

adnuit atque animo pariter patruique suoque

Delius indulgens nebula velatus in agmen

pervenit Iliacum mediaque in caede virorum

600

rara per ignotos spargentem cernit Achivos

tela Parin fassusque deum, 'quid spicula perdis

sanguine plebis?' ait. 'siqua est tibi cura tuorum,

vertere in Aeaciden caesosque ulciscere fratres!'

dixit et ostendens sternentem Troica ferro

605

corpora Peliden, arcus obvertit in illum

certaque letifera derexit spicula dextra.

quod Priamus gaudere senex post Hectora posset,

hoc fuit; ille igitur tantorum victor, Achille,

victus es a timido Graiae raptore maritae!

610

at si femineo fuerat tibi Marte cadendum,

Thermodontiaca malles cecidisse bipenni.

Iam timor ille Phrygum, decus et tutela Pelasgi

nominis, Aeacides, caput insuperabile bello,

arserat: armarat deus idem, idemque cremarat.

615

iam cinis est, et de tam magno restat Achille

nescio quid parvum, quod non bene conpleat urnam,

at vivit totum quae gloria conpleat orbem.

haec illi mensura viro respondet, et hac est

par sibi Pelides nec inania Tartara sentit.

620

ipse etiam, ut, cuius fuerit, cognoscere possis,

bella movet clipeus, deque armis arma feruntur.

non ea Tydides, non audet Oileos Aiax,

non minor Atrides, non bello maior et aevo

poscere, non alii: solis Telamone creatis

625

Laertaque fuit tantae fiducia laudis.

a se Tantalides onus invidiamque removit

Argolicosque duces mediis considere castris

iussit et arbitrium litis traiecit in omnes.